Isaaci Vossi De motu marium et ventorum. Liber

발행: 1663년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

et DE MOTU MARIUM CAP. III. Motus tertius priori semper contarius.

ΡRaeter itaque genuinos quos explicuimus Oceani motus, tertius quoque considerandus est. Quamvis ille pendeat & suscitetur a primo motu, est tamen huic prorsus contrarius, ab Occidente quippe vergit in Orientem. Ubi vero prius memorati motus desinunt, ibi demum hic incipit, & prout generalis ille aestus ad Austrum vel Boream se inclinat, similiter quoque hic inclinatur , utrinque ad Austrum & Boream generalem istum ritum contrario aestu praecingens. Hic est ille motus cujus beneficio nautae ab Occidente in Orientem navigant. Cum enim propter illum, quem descripsimus aestum, interclusa sit in medio omnis in orientem navigatio, sagaciores nautae vel ad Meridiem, vel ad Septentrionem eatenus declinant, donec vento & aestui huic occurrant. Qui itaque a Philippinis in Americae Occidentalis oram tendunt, relicta Tona Torrida ad 36 vel Ao latitudinis gradum, prout Sol Australiorant Borealior fuerit, declinant , ac certum ibi adsequuntur a lum &ventum quo ad Cali forniam deferantur. Eodem quoque vento eademque ratione utuntur qui ex Sinu

Mexicano, Florida , Virginia aut novo Belgio in Europam tendunt. Miuimum ad 33 vel 3 , aestate

vero Disiligoo by Corale

22쪽

ET VENTORUM. y

vero etiam ad 4o gradum Borealis latitudinis &etiam ulterius conserunt sese ut vento seraper secundo fruantur. Qui Atlanticum mare sulcant aut ex

Brasilia Angolam petunt, idem observant, quippe Sole in Australibus sign is constituto coguntur ad 33 vel 36 gradum Australis latitudinis declinare , ubi

ventum Sc aestum nauciscuntur perpetuo ab , occidente fluentem. Sole vero circa Tropicum Cancri versante sufficit ad 26 vel a gradum Australis latitudinis declinasse donec ad Africae litora perveniatur. Haec ubi attingunt nautae, jam quoque Ventum &astum faventem sentiunt Angolam usque & etiam ulterius. Eadem est ratio Indici. Etiam illic Oceani qui in Orientem iter instituunt mediam Oceani regionem evitantes , vel in Austrum vel ita Septentrionem declinant, extra illos quos superiori capite designavimus terminos, ubi ventum ab occidente flantem perpetuo experiuntiar. CAP. Motus hujus caua explicatur.

OUod hic Oceani motus primo motui contrarius incedat, hujus rei certistima potest reddi ratio.

Cum enim maria in Tona Torrida perpetuo ab Oriente in Occidentem seramur, nec unquam retrocemi B dant,

23쪽

A DE MOTU MARIUM dant, ut perennet hic fluctus alterutrum necesse est eveniat' vel ut ille terrae tractus unde aequora recedere incipiunt penitus nudetur , vel ut alia aqua succedanea cavitatem hanc impleat. Cum vero prius

falsum sit, sequitur alterum evenire, & diminutionem istam aquarum compensari ab aquis utrinque allabentibus. Quo autem manifestius hoc ipsum cognoscatur, operae itie pretium facturum existimo, si exemplo quotidiano & passim obvio hunc aquarum cursum aliquanto uberius demonstrem. Esto itaque fossa aut flumen aliquod tranquillum Α, C D , &feratur in eo cymba aut ratis E ab F versus G. Quam-

4 vis dispar sit causa Solis, qui aquam facit intumes cere, & cymbae quae aquam prora sua propellit & attollit versus G , idem tamen est effectus. Cum enim motum prorae fluctus perpetuo comitemur, & aquae

24쪽

ET VENTORUM.

non tantum ex F, sed etiam ex B & D moveantur versus G , necessario contingit ut in F depressius fiat aquarum libramentum quam in G. Quia vero aquae ex B D & praecipue F, perpetuo moventur versus G, nec statim retrorsum refluant, ideoque humilior reddatur sossae superscies in F , idcirco compensatur haec jactura ab aquis in A & C immotis etiamnum, quae ex altiori loco in decliviorem magno impetu convergunt. Hoc vero ita sese habere manifeste sentiunt illi qui cymba vehuntur aut e ripa prospectant; quanto enim angustior sit fossia, & cymba citatius feratur , tanto magis ripas nudabuntur in A & C, . 'etiam antequam illuc perveniat cymba. Contra vero

in B D pone cymbam tanto major aestus adparebit, quanto majus decrementum fiat in A & C., Porro quod prius decrescant aquae in A&C quam cumulentur in B & D, hujus rei causa patet. Quia enim aquae quae a cymba concitantur & versus G seruntur a decliviori loco supra statam superficiem, hoc

est sursum tendunt, ideo tardius moventur. . At vero aquae quae ex A & C retro fluunt, quia ex altiori loco ad depressiorem convergunt, ideo celerior est harum motus. Nequaquam vero mirum videri debet duos contrarios motus concurrere , nec tamen alterum ab altero elidi & deleri. Fluidorum non est eadem ratio B 2 uua

25쪽

quae solidorum corporum. Si quis longo alicui canali aquam urrinque immittat quae sibi mutuo occurrat , protinus videre est in loco concursus, non vehementer collidi aut dissipari cursum , sed leniter &absque effluvio aliam aquam subire aliam , dc motum perdurare donec utraque aqua ad destinatum perveniat terminum. Idem quoque contingit si quis duos lapides ad quodcunque interstitium in aquam projiciat. Orbes enim qui describuntur a tali motu placide se mutuo subeunt, nec tamen stum.& figuram amittunt.

Hinc quoque clare colligitur quare in mari celerius ferantur naves quam in fluviis aut fossis, & qu, re in latis fossis, quam in angustis, ubi tardissime promoventur navigia. In patentioribus enim fossis

quae antrorsus propelluntur aquae, non multum attollunt alvei supersciem , quia spatium inveniunt ubi se dispergant. Cavitates vero quae retro fiunt sensim & molliter teplentur ab aqua undique a lateribus succedente. Secus autem in aristioribus fit canalibus, in quibus quae a prora propelluntur aquae propter angustiam alvei alte attollunt illam quam inundant superficiem , & viceversa alte & violenter decidunt ut relictam a tergo impleant voraginem. Quia itaque prora cymbae attollitur & deprimitur puppis, necesiario contingit ut lentus & tardus admodum sit cym-

26쪽

; ET VENTORUM.

bae progressus. At vero si alia cymba pone subsequa-vur , quia haec non, adscendit , sed defluit in cavitatem depressioris alvei, etiamsi nulla a Tis motrix accesserit, sponte tamen suadestendet, &quodammodo priori cymbae adhaerere videbitur. Ν Quod si quis exemplum postulet quo clarius etiamnum iste aquarum cursus de recursus demonstretur utique illud praestare possit fosta quaecunque angustisor, quam ut illam pertransire valeat cymba vel scapha aliqua onusta. Si enim haec subsideat nec transitum inveniat , & tamen facilem huic transitum velis parare, id ipsum hac fiet ratio . Sume aliam cymbam vel minorem vel saltem minus Onustam , quae commode per angustias alvei possit deduci. 3 Si hanc promoveas & praecedere jusseris, necessario, uti e praedictis liquet, aquae pone succedentes in cumulum adsurgent: in quibus si mox subsequi feceris alteram istam onustam stapham, quae prius vado haerebas, jam quoque & haec, copiosiorem & altiorem nacta alveum, transitum inveniet: plusque erit negotii in deducenda & protrahenda vacua scapha quae praecedit, quam in illa quae Onusta est , ut pote quae

etiam sponte sua vacuam subsequatur. . Non minus clarum &consipicuum contrarii hujus motus exemplum possint exhibere aquς per cataractas

aut angustias cum aliqua velocitate in latam fossam B 3 aut

27쪽

x DE MOTU MARIUM aut etiam in mare esuentes. Medius alveus & ilheaquae quae in recta linea ab egredientibus undis proia pelluntur , etiam quoad visum recta semper proceis ducit. At vero quae utrinque adjacent aquae , cum necessario etiam ipsae motu hoc adficiantur, non tamen medii alvei cursum statim comitantur, sed retro fluunt îumaguntur in orbem. Quod si propius a medio alveo absint , non nisi brevi peracto gyro illabuntur: si vero longius absint, ampliores describunt orbes seu helices potius , fluctuque seruntur plane contrario ei qui est in medio, donec ipsam fere contingant cataractam ; ac sic demum vel novum incipiunt gytum , - vel una cum aquis per- an gustias cataractae effventibus , recta progrediuntur.

CAP. V. stuo pacto per praedictum motum omnium marium tDa-

mentum restituatur. .

CUandoquidem ex iis quae superius retulimus satis nisi fallor liquido cognosci possit duplex muris allapsus, qui medium Oceani aestiam perpetuo in

occasum vergentem contrario aestu praecingit; mo net ordo ut rationem & modum explicemus, quem servat natura, ut idem semper maneat marium libramentum , ne scilicet undis in Occidentem tendentibus

28쪽

bus, maria retro subsideant aut litora denudentur. Si universus orbis ex aequo mari tegeretur, & nullarusquam extarent terrae, nec Sol in Austrum aut B ream declinaret, sed eandem semper teneret orbitam; . una eademque perpetuo mariam foret facies; medius Oceani tractus semper in occasium rotaretur,& utrinque allabentes undae aequabili lege hunc aquarum decursum compensarent. At vero cum terrarum

crebra occurrant obstacula, & Solis dispar sit adspectus, fieri aliter non potest, quin etiam distrepantes&dissimiles exinde in mari producantur motus. Ut tamen manifestum fi*t motus istos quantumvis diss- miles pro ratione accessus Solis &forma litorum simi-l em observare tenorem, operae pretium fuerit exponere, quid Oceano in singulis contineat partibus. . Sciendum itaque, quamvis unda a latere utrinque ingruentes depressius maris libramentum a quo Sol longius jam recessit, denuo resarciant; hunc tamen motum magis conspicuum & magis violentum esse in litoribus unde maria recedunt , quam in medio tractu oceani , ubi abundantior aquarum suppetit copia. Consideremus primo mare Pacificum. Illud a litoribus Peruviae, Niectraguae & novae Hispaniae

defluens, ne litora nudentur, geminum aquatum admittit accursum, unum a Septentrione, alterum vero

a Meridie succedentem. Qui a Septentrione fertur

29쪽

is DE MOTU MARIUM

fluctus a Calisernia usque ad Nicaraguam unus semper idemque est. Contrarius huic & ipse tamen semper sibi constans, est is motus qui Chilense & Perv. vianum lambit litus , a Meridie semper in Boream vergens usque ad locum & fluvium cognominem dictum Tombes. In toto itaque Peruviano litore unus 'tantum flat Auster. & unus tantum est maris motus a Meridie in Septentrionem continuo tendent In medio intervallo quod a flumine Tombes & insula Puna usque ad Nicaraguam extenditur, prout Sol Borealior vel Australior fuerit , ita quoque in Au-ntrum vel Boream fluctus diriguumn , idque ea lege quam superius declaravimus. Ubicunque vero isti fluctus ex Austro & Septentrione advenientes concurrunt , non colliduntur , sed a generali aestu abducuntur, junctisque aqvaxum copita simul in Occi

dentem vergunt. . .

Expediamus nunc illum motum quo Africae litora assiciuntur. Quando itaque ab Angolae & Congi litoribus maria xeceduut , ne dc hic- terrae & Oceani seudus nimium siccentur, duplici motu succurrunt undae maris. Qui a Septentrione allabitur fluctus, ille ab Atlantico litore & Canariis advenit insulis, &primo quidem Album , mox Viride, dein sequentia alluit promuntoria, donec Guineam adtingit, unde angusto canali totum Africae tractum qui a Guinea

usque '

30쪽

usque ad Insulam Ferdirondi Poo extenditur motu velocissimo percurrit. Hinc porro tendit ad promuntorium Lopis Gonsalvi, & hyeme quatuor aut quinque etiam gradibus ulterius. Inde relicto illo litore universalem aesturii sequitur , in Occidentem recta tendens, & quem paulo ante institerat cursum , cursu contrario praeterlabens, & quanto tunc velocius in Occidentem pergit, tanto plus aquae per angustum illum quem descripsimus canalem perpetuo absorbens & adtrahens. Alter maris motus in eodem Africae latere ad

compensandum medium illum , quem diximus, Oceani a litoribus recessum, ab Austro adcurrit, &a Promuntorio Bonae Spei ad Angolam & Caput Lopis Gonsalvi, aut aliquanto citerius pertingit. Qui itaque ex Europa Angolam petunt, insulam Martini Vis, ac dein Australis hemisphaerii aequora plerunque adire coguntur, ut superius monuimus.

Inde in Orientem iter instituunt,emensique quingemtas Ac plures leucas Germanicas in litora Africae proram dirigunt , evitatisque vadosis quibusdam orae Australioris locis ad Cimbebae regnum, ad gradum nempe Australis latitud. χr vel et o demum, litori se committunt; hinc vento & aestu favente ad promun torium Nigrum, dein Angolam,ac denique promun torium Lopis Gonsalvi brevissimo spatio deferuntur. C Porro

SEARCH

MENU NAVIGATION