Isaaci Vossi De motu marium et ventorum. Liber

발행: 1663년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE MOTU MARIUM rius monuimus est Oceani cursus , eadem tamen maianet circulationis ratio. Quia tum in freto Bahamae, Mexicanis ac Hondurae litoribus mare movetur ab Aquilone in Austrum, etiam in oppositis Africae litoribus quae a promuntorio Viridi ad fretum Herculeum porriguntur, contrarius nastitur cursus ab Austro tendens in Aquilonem. Cum mare ab Honduris usque ad Orientalissimum Brasiliae promuntorium fluit ab occidente in orientem, tum quoque ut plurimum mare, quod Benini & Guineae oras lambit, tendit ab ortu in occasum, & sic porro. Quod vero ubique non aeque conspicuus si hic aestus, ejus rei ratio non aliunde petenda est quam ex inaequalitate alveorum per quos fluit Oceanus. Ipsa rerum natura exigit, ut ubi angustior sit canalis, ibi intensior sit aquarum cursus. Ut enim alveus ad alveum, ita quoque celeri s ad celeritatem. Non tamen negaverim etiam a ventis terrestribus de qui casu orti videntur hupc naturae ordinem nonnunquam interpellari , . verum nobis sufficiat generalem motum explicasse, qui adeo sibi semper constat , ut si eum turbari contingat, id non nisi statis& certis fiat temporbus. Nec in Oceano tantum, sed in remotis quoque si nubus & ubicunque marium , eadem est aestuum ratio. Ubique in circulum revolvuntur fluctus. In Adriatico sinu movetur m

42쪽

re secundum Dalmatiae Liburniaeq; litora usq; ad in-

rn Venetorum recessum. Inde contrario motu lambit Italicum latus, donec eo unde venit revertatur. Nec in Adriatico tantum sed etiam in toto Mea diterraneo mari idem contingit. Quamvis enim cursus hujus maris non sint aeque conspicui' ac cursus

Oceani, vixque fiant sensibiles aestus multis in locis,& facile a terrestribus ventis inter liuntur, attamen etiam in hoc eadem deprehenditur motuum ratio. In litore Mauritano & Numidico fluunt maria ab Occidente in Orientem , propter ingressum oceani qui istic loci sertur Soli contrarius, ut jam exposuimus. At vero in oppositis Italiae, Galliae, HiBaniaeque litoribus aestus ab oriente in Zephyrum feruntur, donec ad fretu Herculeum oceano occurrant ubi aliqua sui parte exeunt. Alia vero parte repulsi ad Mauritaniae&sequentia litora declinant, donec totum circuitum oceano impellente perficiant. In parte Orientaliore maris Mediterranei , qua nempe Syriam d. gyptum alluit , idem videre est, nam & istic maria in gyrum volvuntur licet alia ratione , sic postulante ipsa natura & constitutione aequoris. Mare Mediterraneum quamvis separatum ab Oceano, & remotum a Zona Torrida, exiguis quidem, sed tamen iisdem motibus adficitur. Cum enim minusύonge absit a via Solis, quam vel Pontus

D a Euxinus

43쪽

Denique si quis omnia quotquot toto orbe occurrunt maria consideret, dummodo non penitus excludant aestus Oceani, aut non nimium a Sole fuerint' remota , ubique eandem revolutionis deprehendet rationem. In hoc nostro freto ad latus Belgicum aquarum cursus est ab Austrozephyro ad Aquilonem: in opposito vero litore Britannico contrarius est motus , a Borea nempe ad Austrum. Etiam in sinubus oceani uti in Per sico, Arabico & aliis minoribus,idem observare est. Sed & eandem vicissitudinem patium tur latiora fluminum ostia, Mose inquam,Sequanae, Garumnae, aliaque innumera.

CAP. VII. stuo pacto in fretis O angustiis-ο eatur mare. ANimus non est omnia orbis habitati freta enume rare, & anniversarios aestus Sc ventos qui in plerisque Oceani canalibus statis temporibus recurrunt hoc sufficiat monuisse , si probe 'observentur illi quos exposuimus motus, non difficulter posse exinde eolligi, quales aestus & venti per singulas anni stationes in singulis vigeant fretis. Si quis scire velit qualis sit cursius Oceani ad fretum Herculeum, de quo paulo ante disimus, facile id poterit cognoscere ex motu Oceani, qui ubique t

44쪽

DE MOTU MARIUM

corum, in tali intervallo ab AEquatore , Soli sertur contrarius. Assidue fere per hoc fretum mare fluit in orientem, praesertim ad litus Mauritanum,uixque quarta aut quinta temporis parte motus hic contrario motu interpolatur. Spatio diei noctisque quinque aut sex horis ut plurimum, esuunt maria, influunt octodecim. Nec tamen propterea aliquis existimare debet maris Mediterranei molem brevi auctum iri in immensum , quod tanto tempore influat oceanus,& breve adeo habeat spatium quo effuat. Ne hoc fiat ipsa providit natura. In ea quippe freti parte quae Hispano littori adjacet, contrarius ut plurimum est aquarum cursus. Octonis enim ibi horis durat egressus, quatuor duntaxat oceanus sibi vindicat, &hoc pacto utriusque maris libramentum conservatur. Eadem propemodum est ratio freti quod Galliam, Britanniamque interjacet. Etiam in hoc venientibus

ab occidente longe facilior patet ingressus, quam sit egressus iis qui hinc solvunt. Si quis Australis hemisphaerii Zonam temperatam eadeat, idem quoque illic verum esse deprehendet. Exemplo sit fretum Magellanicum. Fugiunt hoc

nautae tanquam omnium navigatu difficillimum, propterea quod dicantur duo ibi concurrere oceani, qui immensas moveant tempestates. Verum non intelligunt naturam aquarum qui sic existimant. Concursus

45쪽

ET VENTORUM.

cursus marium malaciam potius quam tempestatem inducit Aqua aquae occurrens non colliditur uti

corpora solida, sed absque conflictu alia aliam subit& absque rumore miscetur, adeoque videre est duos aquarum montes sibi. invicem occurrere , non tam

tum absque fragore , sed etiam planiorem reddere aquarum supernciem, ipsa hoc exigente libramenti ratione. Ut vero ad fretum Magellanicum redeam, alia est ratio quamobrem nonnulli tantam expelli sint difficultatem in eo pertranseundo is obluctati enim sunt maris aestui, qui , nisi venti t errestres impediant , semper illic est Soli contrarius. Unus tantum in toto hoc freto aestus &oluctus regnat, quem Oceanus Pacificu. vulgo Australis dictus emcit Velim . mentissimus est hic in pra te freti occidua, praecipue in istis 4ngustiis quae triginta circiter leucis ab Occidentali absunt ostio. Orientalior pars freti quae . . paulatim latius sese explicat & ad septuaginta leucas extenditur, quamvis de ipsa ab hoc aesto afficiatur, serius tamen & segnius ommovetur , tum quod' propter intervallum m us tardius adveniant aestus, tum etiam quod in Jati're alveo impetum deponant , & adeo quidem ut 1 fortuitis seu potius terrestribus ventis fasi e repellantur. Non itaque mi- .randum eos qui per orientale ostium fretum hoc ingressi sunt magnos pertulisse labores. Sed vero Pe-E trus

46쪽

DE MOTU MARIUM

trus Sarmientus, qui per occidentale ostium fretum ingressiis ad suos remeavit, facile & nullo pene nogotio angustias has superavit. Estuum qui in stetis mediae Zonae occurrunt, e dem omnino est condito, uisi quod pro ratione temporum & stu litorum , statos quidem , sed tomen diversos patiantur cursus & recursus. Fretum quod Samatram & Malaccam intercedit Sole in B, realibus constituto signis, fluit ab Euronoto in Zephyroboream: eodem ad Australia declinato signa, fluctus a Zephyroborea in Euronotum seruntur. Alterum fietum quod Samatram & Javam dirimit, quales habeat cursius, ex iis quae de Indico Oceano diximus potest cognosci. Per aestatem nempe usne Aprilis ad Octobris initium, cum Oceanus ab oriente fluat in Occidentem dissicilis est ingressus in

hoc fietum. Commodus vero tum est egressus iis qui e Batavorum colonia in patriam remeant. At vero a Novembri usque ad finem Martii, tum facialis est ingressus venientibus ab Occasu. Contra vero qui e colonia Batavica navigant in occasum, di ficulter istoc tempore stetum hoc eluctantur di adeo que si necessitas exigat, totam coguntur circumire Javam. Primo septentrionale jus insulae litus legunt ; dein fretum quod insulam Bali & promunt

rium Palimboam intercedit, transeunt: inde A - strale

47쪽

strale litus emetiuntur, ita ut nonnunquam facillus plusquam trecentarum leucarum spatium decurrant, quam enavigare valeant fretum quod aliis anni stati

nibus paucis possit horis superari. Ouod autem invi

to motu istoc annuo, omnibus sere anni stationibus classes ultro citroque fretum hoc pertranseant, id

aestus diurni seu seὸhorarii beneficio contingit.

' . .CAP. VIII. Motum diurnum sceam sequi legem motus ιιm yDIS.

Um non tantum utile sed etiam necessarium st navigantibus cognostere a quo caeli cardine ad singulos terrarum tractus accedant aestus diurni, qui spatiori horarum bis adfluunt totiesque refluunt ;utique praetermittenda non est regula generalis ad quam praedicti motus dirigi debeant: nempe scien- dum aestus diurnos ubique terrarum dc marium sequi Cursus universales quos hactenus exposaimus. Litora quae cursum maris selisequam excipiunt, uti Brasiliar, Guaianae, Madagascaris sive S. Laurentii insulae ac complura alia, in. illis quoque aestus diurnus adfluit ab oriente. Litora Americae Borealis Europaeis opposita aestum m ris accipiunt ab Austro &Αustrozephyro prout plus minusve incurvantur. Litora Europae Oceano exposita aestum habent ab Occidente quia talis etiam est motus Oceani. Litora ' E 2 Guineae

48쪽

ις DE MOTU MARIUM

Guineae & Benini similiter aestum ab occasu excipiunt. At vero illa Africae ora quae a Promuntorio.Lopis Gonsalvi pene ad promuntorium Bonae Spei excurrit,in hac aestus diurnus ab Austro adfluit. Eadem est ratio litoris Chilensis & Peruviani:etiam ibi aestus adveniunt ab Austro. Deniq; in suffimo Septentrione ad litora Spitsbergae, Groentandior, &c. quando cursus Oceani litora impetit,similiter quoq; advolvuntur aestus diurni. Quod si contingat ut cursuum univer salium ratio mutetur , tum quoque mutatur aestuum diurnorum ratio. Itaque una parte anni adfluunt, alia vero parte recedunt aestus a litoribus Norvagiae. Nec alia est conditio Indici & Sinici maris. Ad Coam & Cochinum cum Sol est in signis aestivis, aestus ad litus devolvuntur. Eodem in hyemalibus constituto signis aestus a litore recedunt. Ad Tun-chini & Sinae oras Australiores, sex iriensibus aestivis una cum toto Oceano advolvuntur quoque aestus diurni Boream versus. Sole vero ad Austrum recedente , eodem quoque declinant aestus diurni. Denique ubique locorum ad praedictos universales Oee, ni motus, consermatur quoque motus diurnus.

. . . . . .

CAP. IX.

49쪽

ET VENTUR UΜ. .

CAP. IX. Unde fui ut multis in locis accessus O recessus oceant, .

LIcelmultis difficilis admodum visa sit quςstio,un de contingat ut in quibusdam fretis & praecipue

fluminum ostiis non equalibus intervallis maria accedant & refluant, facile tamen se ex hac dubitatione expedire se potuissent, si, qui in hoc argumento se exercuerunt , libramenti naturam & motuum Oceani historiam aliquanto penitius explorassent.. Quod itaque aquarum adtinet libramentum, ipsa dictat ratio ut quanto major fiat tumor, tanto major sit declivitas, quanto major sit declivitas, tanto pintentior fiat motus. Cum vero vehementior motus obruat minus vehementem , manifestum est si geminae aquarum moles concurrant, illum motum qui ex altiore descendit declivitate magis conspicuum Ac sensibilem sore. Quandoquidem vero fluminum lap-' sus semper sint declives, aestus autem marium sing lis sex horis aut attollantur, aut subsideant; ipsa libramenti necessitas exigit, .ut fluminum currus modo accelerentur, nempe cum maria subsident, modo vero retardentur aut repellantur, scilicet ubi aestus in culmine constiterit. Sed vero non aequali mensura maria attolluntur, cum alibi vix ad ternos aut quaternos, alibi ad sexaginta & plures pedes eleventar,

i E 3 ita.

50쪽

33 . DE MOTU MARIUM

ita ut pro diversitate accessuum & locorum aestus singulis horis aliquando denis, aliquando vero ne uno quidem pede altiores fiant: est itaque legi naturae conveniens, ut fluminum cursus modo citius, modo tardius vel sistantur vel repellantur. Quapropter si sit aliquis fluvius qui tam molliter fluat ut ad minimum maris allapsum sistatur aut retrocedat, in illo spatia accessus & regresssius erunt aequalia. Sin vero non nisi una hora elapsa aestus Oceani vincat cursum fluminis, jam aestus fiet horarum quinque , aut etiam brevior,reciprocatio vero horarum septem. Sin vero non nia ubi duae horae exspirarunt Oceani libramentum excedat libramentum fluminis , quatuor duntaxat horis maria adfluent , octonis vero recedent, & sic porro. inod si quis eos quos exposuimus Oceani motus probe teneat, & sciat quae litora recto, quae obliquo aestu imietantur, jam quoque facile poterit cognos cere, uoinam accessuum & recessuum Oceani breviora aut longiora sint intervalla. Notandum ita que in plerisque stetis & fluviorum ostiis, ad quae obliquo tantum cursu Oceanus sertur, in illis breviores fieri accessus , diuturniores vero recessus. Ad ostia Nigri & Tenegae ad fluunt maria horis tantum

quatuor, eadem vero horis refluunt octo'. Idem contingit ad flumen Canadae, ad Mosam, dc denique ad

SEARCH

MENU NAVIGATION