Isaaci Vossi De motu marium et ventorum. Liber

발행: 1663년

분량: 136페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

menstruis ut vocant. Quod itaque effectus & facultates Lunae adtinet, minor fuisse complures qui cum huic praecipuam aestus marini causam adscripserint, ejus tamen radios frigidos esse dixerint, ac si frigus tumorem induceret, aut ullum lumen calore desti tueretur. Scilicet quia Lunae radii imbecilles sunt, praecipue si cum Solaribus componantur, ideo, ut volunt, frigidi sunt minimeque calidi. Verum quis

non videat hoc argumento tantundem confici, ac

si quis pertendat Lunam non lucere, propterea quod ejus lux minima sit si cum illa Solis conferatur λ Sane quod multis aliis contingit in rebus, ut sensus nostri nos decipiant, id ipsum hic praecipue locum habet. Quia caro nostra calidior est: quam sit aqua, ideo illam frigidam existimamus etiamsi modice te

pefacta fuerit, cum tamen haec, etiam cum maxime frigere nobis videtur , ne tunc quidem careat

calore. Mirifici itaque sunt illi, qui vix eo quod nonnulli ad Lunae splendorem obambulantes frigus& gravedinem contraxerint, sideris hujus radios stigidos esse dixerunt. Verum si quis tempore brumae in Sole apricetur Sc eodem malo ad flignur, an propterea Sol hybernus frigidus si dicendus λNon itaque in eo haerendum esse existimo utrum Lunae radii frigidi sint an calidi, cum nulla sit lux quae seorsim considerata aliquem saltem non conti-

82쪽

ro DE MOTU MARIUM

neat calorem. Quod vero ejus calorem non persen. tiamus, hujus, rei satis manifesta est ratio. Ut inter diq non lucet L a quia a majore luce obruit , ita nequς noctu ad nus perv ire potost sensus calori quem Lunares spargunt radii, propterea quod acrrem haurimus, etiam cum recessit Sol, non de-nat tamen multo esse calidior , quam sit ille calor, quem ad nos Lung possit transmittere. Ponamus Lunam aequaliter a Sole illustrari & calefieri atque

haec nostra tellus, quod tamen non facile admittent complures, non tamen ullus exinde ad uos perveniret caloς etiamsi ςentuplo fiat vicinior cum aequalia abi aequalibus non patiantur. Itaque non mirum

quod ne therm copia quidem, licet speculis comburentibus adjuta a splendorq Lunae ad ficiantur. Ut itaquq absurdum Lunae radiis frigus adscribere, ita neque calor aliquis sensibilis iis tribui debet, dc quidem talis, qui cum in aliis imperceptibilis sit, in commoRndis tamen aestibus ipso si potentior Sole. Expediant sese qui sic sentiunt, unde sat ut cum in praedictis aestibqs Luna nullas habeat partes,

in menstruo tamen, ut vocant, excluso Sole Luna .sola omnia possit. Attamen non desunt qui existimant Lunam etiam alias posse habere facultates quibus u aria commOVere valeat. Adeo enim conspicuas esse inquiunt

operationes Lunae in ciendis & sedandis aestibus, in

83쪽

inflandis & inaniendis Cancris , Ostreis, Echinis, Astacis, alliisque testaceis, idque ad legem augmenti& decrementi sui, ut ad sideris hujus effectus excludendos , nullum humanum sufficiat ingenium. Et sane adeo potens visa esst haec ratio plerisque iis qui de aestu scripsere, ut vix effugium invenerint, ac

inviti etiam Oceani imperium Limae coacti fuerint adsignare. Quapropter non me operam lusurum

spero, si manifeste olfendero plurimum falli qui sic

sentiunt, & haec omnia similiter eventura etiamsi nulla coelo luceret Luna. Quod itaque ostrea & testacea adtinet, quae cum Luna crescere & decrescere creduntur, de illis sic sentio. Non esse Lunam, aut ejus effectum, qui tumorem & pinguedinem animalibus istis conciliet, sed ipsum maris aestum. In multis Indiae locis uti ad Cambajam, Bengalam, Javam insulam & alibi, in novilunio & plenilunio inania sunt pleraque testacea, reserentibus id ipsam pluribus oculatis testibus, eadem vero plena sunt in quadraturis. Nempe in lifae dictis oris nullus comparet stus quando Luna est vel nova vel plena, sed demum quatuor aut quinque die- 'bus serius, prout tardius citiusve ad ea loca accedit Oceanus. Itaque in sinu Cambajensi & Ρeguano, cum L 2na se quadro aspectu videndam praebet, maxime tument maria, eademque subsident Luna vel nova vel plena. Hinc adparet non Lunae aspectu, sed

84쪽

rx DE MOTU MARIUM

adventu aestus saginari ostrea. Ne illis quidem perinde est quo potu inebrientur. Respuunt haustus

aquae mortuae & jam situ squallentis , adventante vero pleno aestu & aquis e medio oceano adfluentibus totos expandant sinus, donec genitali pastu ad satietatem usque reficiantur. Verum id esse vel inde possis cognoscere, quod si captivis cancrorum Acostrearum gregibus aquam vivam dederis, prorogabis vitam ad dies complures. 'At vero si e stagnante litore & jam labe aliqua contacto aquam, ut vocant, mortuam iis adfuderis, adspernantur hanc& tanquam per salivam excernunt breviq; tabescunt. CAP. XVII.

Unde far ut singulis et horis duo flant aestus.

Λ 4 Aria. adventu Solis & praecipue illo imminente L a intumescere , fatis nisi fallor ostendimus. Nunc exponamus quo pacto illa singulis diebus &noctibus bis adsurgant & bis subsideant. Ecquid Luna efficiat id postea videbimus , nunc dicamus quid futurum sit si nulla esset Luna. 'o itaq; etiamtic sere ut singulis et horis bis adfluant & bis defluant maria.

Esto tellus A B C D , eamque ambiens Oceanus E F G H. Immineat Sol parti A E, secundu area quae diximus intumescet Oceanus,& adsurget usque ad I.

Elapsis

85쪽

ET VENTORUM. 73

Elapsis dein sex horis imminebit Sol punctis D H,a tolleturque Oceanus usque ad K. Subsidebit interea rumor in I, non tantum usque ad E, Ued etiam aliquanto inserius oempe ad N. Ubi vero Sol perpendicularis fuerit factus punctis C G, elevatumque fue-Κ rit

86쪽

' DE MOTU MARIUM

rit mare ad L , Oceanus qui quadrante seu sex horis distat interea subsidebit usque ad O. Quia vero Om

m motus habet suam restitutionem , fiet ut interea mare quod toto distat semisse, denuo adscendat &intumescat usque ad I , aut paulo inserius, quia restitutio

87쪽

lutio motus secundum leges naturae minor esse debet quam motus primarius. Immineat dein Sol pun iis BF, & adscendat mare usque ad M, jam tumor

in L recedit, dc deprimitur mare usque ad P, & Ω- perficies in O restituitur ad K aut circiter, & tumor ad 4 descendit denuo ad N , aut aliquanto superius. Nam decrementum illud aliquanto minus esse dibet

priori, quia etiam aliquanto minus fuit prius incrementum propter absentiam Solis. At vero eodem iterum imminente puncto I, denuo redibit tumor & adscendet usque ad I, aut etiam altius, nis1 motus con trarius, de quo inserius agemus, obstiterit. Si quis hanc aestuum accedentium & recedentium periodum consideret, nullam ut puto aptiorem posisit causam reddere, ac si ista quam exhibemus, nec opus erit ad antis elenen aliquam confugere, aut a suo cursu dimovenda erit tellus. Ipsa motus necessitas exigit hanc legem, cum omnis motus, cui agendi relicta est libertas, necessario suam requirat restitutionem. Sive itaque ponamus tellurem aequaliter ambiri Oceano, live illam quam tellus obtinet relinquamus faciem, necessarium est ut ubicunque & quocunque modo vel sursum vel deorsum vel quaquaversam attollantur aut progrediantur maria, iidem motus aliquoties redeant & aliquoties reciprocentur. Nisi indies a Sole reficeretur hic mo-

88쪽

16 i DE MOTU MARIUM

tus , utique post aliquot reciprocationes cessaret, aut saltem insensilis fieret. Nec magis quaeri debet, quare in opposita Meridiani parte & puncto a Sole remotissimo mare intumescat, quam quare in punctis Urientis & Occidentis quae obliquissime Sol meridianus aspicit, maxima sit detumescentia. Cum enim ubi desinit Solis actio, ibi incipere debeat instauratio & restitutio prioris libramenti , illud vero libramentum non redeat in prima reciprocatione, sed paulatim & successive debeat restitui, clarum si quare in illo puncto, quod quam longissime abest a Sole summa motus intensio& summum aquarum culmen esse debeat, sed tale tamen, quod aliquanto minus sit ac fuerit illud quod duodenis horis eodem in loco praecessit. Ista vero motuum restitutio quo pacto in Zona Torrida, qua item ratione in Temperatis fiat Tonis , ex iis quae antea diximus satis cognosci potest. Nempe in Zona Torrida non refluunt maria plurimis in locis, sed ex obliquo & a lateribus denuo implentur. In Temperatis vero & Frigidis Zonis, ubi non intumescunt maria nisi per motum progressivum, illic, ut plurimum, ista qua venere, eadem

quoque via recedunt maria.

Sed redeamus unde digressi sumus, & concludamus aestum aut defluxum qui ubique gentium & l

Oorum

89쪽

corum noctu accedit ad eam Meridiani partem , quae Soli est opposita, nihil aliud esse quam restitutio nem illius aestus , qui duodecim horis antea in eodem loco praecessit , illumque etiam sore etiamsi nulla esset Luna.

CAP. XVIII. Unde fiat ut quotidie aestius traris 48 minutis

herius accedarit.

I Unc veniamus ad illum motum quem solum Oceanus cum Luna habet communem, & explicemus causam quae efficit ut aestus maris singulis diebus totidem quod Luna momentis tardius accedat, minutis nempe 48n seu quatuor sere quintis unius horae. Paucis expediam. Sex horis ad fluunt maria, sex item defluunt. Quia vero hoc motu peracto non desinit aqua moveri, sed idem motus necessario restitui debet, iterum sex horis accedit & totidem refluit. Horis itaque viginti quatuor bis reciprocant maria , si sola accessus & recessus tempora numeremus , & hoc pacto cursus marium cursui Solis seu verius Telluris est aequalis. Sed vero cum Sol sve Tellus semper progrediatur motu continuo & non interrupto, maria vero absoluto cursu quo ad littora seu ad finem motus sui tendunt, non statim re-

K 3 fluant,

90쪽

habere se in coelo sidus quod multiformi sua facie &motu, multiformes adeo aestuum vicissitudines tam constanter & fideliter ubique repraesentet. Luna igitur non movet maria, sed solum fgnat spatia & momenta motus,estq; non causa efficiens,sed velut index&mensura aestuum qui passim in mari occurrunt. Nec tamen hanc selam utilitatem quantumvis magnam huic nostrae telluri praestat ista motuum Lunarium varietas, alia quoque commoda quae exinde humano accedant generi siquis scire aveat, is Astronomorum consulat libros, unde satis luculenter patebit. Lunam non regere vel maria vel terras, sed tantum istis ancillari , & 1 summo opifice fabricatam , non ut sit causa, sed tantum ut sit signum & mensura temporum & tempestatum anni, uti S. loquitur Scriptura . . CAP. XIX. quaenam sis ratio augmenιi O decrementi aestitum. . Ausam nunc reddamus illius motus quem vulgo Menstruum vocant, cum potius Semi- menstruus

sit dicendus. Non enim uti Luna peracto mense, sed decimo quinto die totam absolvit periodum. Una hebdomade crescunt maria, una quoque decrescunt, quo spatio elapso prius recuperant libramentum. Non recte itaque illi loquuntur, qui dicunt aestus maris cum Luna crescere dc decrescere, cum id saltem per

semis

SEARCH

MENU NAVIGATION