장음표시 사용
21쪽
lis suae parvitatem ullus sensuum nostrorum eas percipere valeat. . pari,a. Non multis causam motus eorum inquiram : si quidem mihi mine. S. sussicit concipere motum una cum Mundo ortum fuisse. Quo
36 o 37 posito, dictitat mihi ratio , fieri non posse ut motus esse desineret, aliamve, quam respectu subjectorum , mutationem subiret. Id est, quod vis movendi quae est in aliquo corpore , vel omnis, vel ex parte, possit quidem transire in aliud , di non amplius inesse priori; vernm quod nequeat omnino non amplius esse in Munis do. Satis mihi hac in parte faciunt quas habeo rationes, sed necdum mihi nata eii occasio eas communicandi , imaginari interim
licet, si ita videatur, uti faciunt plerique viri Docti, primum albruod mobile dari, quod incomprehensibili velocitate cito Munum syrando , principium & scaturigo est omnium motuum qui
in i plo sunt. Secundum quam observationem medium nobis suppetit tradendi causas omnium mutationum quae in Teria conspiciuntur. Uerum lassiciet mihi hic de illis agere, quae ad propositum meum
Primum quod sciri velim est differentia corporum durorum dissuidorum, hunc in finem concipiendum , unumquodque Corpus. dividi posse in particulas maximae parvitatis. Earum numerus an infinitus sit nec ne, determinare nolo ; sed hoc saltem certum est, eum respectu nostrae cogniti ionis indefinitum esse, & supponi posse myriades aliquot in minimo dari arenae grano , quod po- . test oculis videri. . Notandum quoque, si illarum particularum duae se invicem contingant, nulla in iis admissa actione recedendi a se mutuo, oin pus esse vi aliqua quantulacunque illa fuerit ad illas separandas. iis enim hune in modum dispositis, nunquam ex se ipsis conabum tur in alium sese statum transferre. Observanduin etiam duplo plus virium requiri, ad duas separandas quam ad unicam , & milies plus ad mille dividendas. Adeo ut mirum non sit, vim satis sensibilem adhibendam esse, ubi myriades aliquot eadem vice separandae veniunt, uti forsan lactu opus est ad rumpendum unicum pilum.
adverse, si duae, pluresve ejusmodi particulae in transitu tantum se mutuo contingant, & in actione sint ad procedendum aliae versus hanc, aliae versus oppositam plagam, certum est minus requiri
22쪽
quiri virium ad eas dividendas, quam si motu prorsias destitutae rent: Quin etiam nullam omnino vim requiri, si reo ius ille quo ex se ipsis sejungi possunt, aequalis, vel major fuerit illo , quo ii fas
sejungere volumus. Nullam itaque aliam inter coipora dura & fluida diversitatem reperio, quam quod paries unius multo facilius separari possint, quam alterius. Adeo ut ad constituendum corpus maximae quae concipi potest duritiei sufficere aibitrer ut i mnes ejus partes se mutuo contingant, nullo inter eas spatio superstite, utque nulla ' earum in motu si constituta. Quod ram enim coe- ' Part. armentum, quodve prarier haec concipi posset ' glutinum, ad ess- P S ciendum ut firmius inter se cohaereant. id 3. Putem itidem, ad constituendum corpus summae quae dari po- ss. test fluiditatis , sufficere ut omnes ejus particulae maXime exiles motu ab invicem maxime diverso, & quantum fieri potest rapidissimo, agitentur , quamvis Propterea non desinant undique se m tuo posse contingere , vel constituere in spatio usquc adeo exili, ac si non moverentur. Tandem oedo unumquodque corpus magis vel minus ad haec duo extrema accedere , prout paries ejus magis minusve sunt in statu recedendi ab invicem. Et hanc mihi sententiam confirmant omnia in quae ciculos Crinjicita experis
Flamma, cujus partes in perpetuo motu constitutas esse , jam ante dixi, non tantum fluida est, sed plurima quoque alia corpora facit fluida. Videmus ubi liquefacit metalla, ipsam non alia vi agere.
quam cum comburit lignum. deo cum metallorum partes ferme omnes ejusdem sint magnitudinis , alteram absque altera movere
nequit, indeque ex iis colpora facit plane fluida , cum lignorum partes usque adeo magnitudine differant, ut possit reselvere omnium subtilissimas, easque reddere fluidas, id est efficere ut in fumum abeant, immotis crassoribus particulis. Respectu fluiditatis flammae accedit proriime aer, hujus autem particulas seorsim moveri singulas, oculis videre est. Si enim dignemur observare corpuscula, quae vulgo atomi vocanIur, quae que in Solis apparent radiis, cernemus ea , etiam nullo agriata vento, indesinenter huc & illuc, mille diversis gyrare modis. bimile quid experiri licet in crassoribus quibusvis liquoribus si, ad illorum motus exactius discernendos , qui diversorum lunr colo rum inter se commisceantur. Tandemque illud manifessissime arparet Diuitiam by Corale
23쪽
paret in aquis sortibus, cum metalli alicujus partes movent acresolvunt.
Sed quaeri possit, si unice sit motus particularum flammat, qui
faciat iplam urere, eamque fluidam reddat, quare motus particularum aerearum, qui ipsum et iam Valde fluidum reddit, urendi quoque uim ipsi non concedat ε, sed contra efficiat ut vi X eum sentire valeant manus nostr . Ad quod respondeo, non solam motus celeritatem observandam esse , sed particularum quoque magnitudinem : Et maxime subtiles illas esse, quae reddunt corpora fluida , utcunque vero crassiorcs plus habere virium ad urendum, di generaliter ad actuositatem suam in alia corpora eXercendam.
Notandum me hic, & ubique in posterum pro una solummodo parte habiturum, quaecunque invicem unita sunt, nullamque vim habent recedendi a se mutuo: Quamvis corpora quae subtilissimae sunt molis levi negotio in multa alia resolvi possint. Hoc sensu arenula, lapis, rupes, imo terra ipsi pro una parte haberi poterit, quatenus in iis non nisi omnino sinipheem , ec prorsus aequabilem
Si itaque nonnullae aeris parriculae Comparate ad alias sint admodum nraguα, qualca sunt atomi quae in i plo videntur, illae moventur etiam valde tarde 3 dc si quaedam fuerint, quae celerius mois Ventur, illae quoque multo minores sunt. Si vero inter flammae particulas quaedam sint subtiliores iis, quae in aere occurrunt, etiam dantur crassiores, vel saltem multo major est numerus earum quae magnitudine aequaleS iunt maXimis aeris particulis , atque etiam multo celerius moventur ε α hae solae urendi vim habent
Subtiliores in flamma dari, conjici exinde potest , quod oblique multa penetrent corpora, quorum pori adeo sunt angusti , ut eos subire non valeat aer. Quod dentur multo crassiores, vel crassae maiori in numero manifestu exinde liquet, quod aer solus haud sufficiat ad nutriendam flammam. Velocius eas moveri, efficacia actionis earundem nos experiri facit. Tandemque crassiores particulas urendi vim habere, & non alias, evidens in eo est , quod samma spiritus vini, aliorumque corporum valde subtilium , ser- me nihil urat, & contra intensissime servida sir flamma, quam ei. licium corpora dura di ponderosa. Diuitigod by Corale
24쪽
Quale de Vacuo judicium sit ferendum et Et quam ob rationem sensius nostri quadam corpora non percipiant. P Eculiariter examinandum porro venit, qua de causa Aer, cum aeque corpus sit quam reliqua, perinde sentiri nequeat: eodemque medio liberandi sumus ab errore quo omnes ab infantia imbuti sumus, cum crediderimus nulla alia circum nos dari corpora, nisi quae possiant sentiri: Et proinde Aerem si corpus sit', cum utcumque illum sentiamus, ad minimum neque adeo materialem, neque . ita solidum esse, quam illa quae magis sentimus. Hoc quod attinet, observari primo loco velim, quaevis corpora tam dura quam fluida, facta esse ex eadem materia , di concipi non posse, quod materiae hujus partes constituerent unquam corpus magis selidum, quodve minus occuparet spatii, quam ipsae faciunt, cum unam quamque illarum undique contingunt aliae ambientes particulae; unde sequitur, prout mihi videtur , quod si vacuum alicubi dari possit, illud in duris potius, quam fluidis corporibus futurum. Manifestum enim est horum particulas multo facilius posse invicem Premere, dc juxta se mutuo disponere, hoc ipso quod sint in motu, quam illorum partes quae motu destitutae lunt. Ubi pulverem commisimus vasi , quo plus in illud congeratur, conquassamus & percutimus ; infusio autem liquore, moX ipse sponte componit sese in locum adeo parvum quam locari potest. Et si hac in re consulamus experimentorum nonnulla, quae a Philosophis adhiberi solent, ad demonstrandum quod nullum in Natura vacuum detur, facile cognoscemus omnia spatia quae Vulgus putat vacua esse , di in quibus nihil nisi aerem sentimus, usque adeo saltem plena, eademque materia esse reserta, ac spatia in quibus alia corpora percipimus. Dicatur enim mihi, quaeso, quam veri haberet speciem , quod Natura sursum potius cogeret corpora gravissima, & frangeret durissima, uti eam nonnullis in machinis facere experimur, quam per mitteret ut quaedam ejus particulae desinerent se invicem, vel alia contingere corpora; di quod ipsa interim permitteret ut particulae Acris, quae levi negotio inflecti, atque pro beneplacito nostro B dil-
25쪽
disponi possunt, prope invicem permanerent, absque mutuo unis dique contactu, vel etiam sine contactu alterius cujuspiam corporis ipsis intermitti Num credi possit, aquam quae eit in puteo, contra naturalcm sui propensionem sursum vergere , solummodo ut antliae tubus adimpleretur Z & cogitari quod aqua quae in nubibus est non deberet deorsum tendere , ad spatia quae ibidem sunt implenda , si tantillulum vacui daretur inter partes corporum illa
Continentium λSed gravis satis difficultas moveri hic posset; videlicet quod par
ticulae corpora fluida constituerues nequeant, ut videtur, indesinenter moveri, quemadmodum dixi obtinere, nisi spathim vacuum iis suerit inteuectum , iis saltem in locis quae derelinquunt pro ratione sui motus: Ad quod respondere mihi foret dissicile, nisi diversis mihi innotuisset experimentis, omnes motus qui in Mundo fiunt, utcunque circulares esse, id est , quotiescunque corpus Dis eum situm deferit, semper illud alterius sibi vindicare locum , di
hoc rursum alterius , atque ita porro ad extremum usque , quod eodem momento Heum a primo corpore derelictum occupat , adeo ut non magis inier illa superstes sit vacuum quando moventur, quam cum quiescunt. Notandum hic quoque venit propterea haud esse necessiim , ut omnes partes corporum simul motorum exacte in orbem sint constitutae in modum persecti circuli, neque ut ejusdem sint magnitudinis , hae enim inaequalitates aliis compe sari possunt inaequalitatibus, quae in celeritate earum reperiuntur. Greulares eiusmodi motus passim non observamus cum per aerem moventur Corpora, quia aerem non aliter assuevimus concipere,
quam spatii instar vacui: sed natantes in cratere sontis attendamus pisces, nisi aquae superficiem appropinquaverint nimium , nullam in illa concitationem excitabunt, quamvis maxima velocitate sub
illa feramur: unde liquido apparet quod aqua quam ipsi propellunt
non indiscriminatim quamcumque aliam moveat; sed eam tantum, quae magis apta est in siet vi re perficiendo circulo motus ipsorum, illumque occupare locum quem pisces derelinquunt.
Atque hoc susscit experimentum ad exhibendum quam faciles ac consuet i sint ejusmodi circulares motus ipsi naturae; sed adjiciam aliud ad evincendum quod nunquam alius fiat motus. Quando vinum dolio contentum per aperturam in inferiori ejusdem parte factam non essivit, eo quod superius plane obturatum est; dicere, uti
26쪽
uti passim fieri solet, propter vacui fugam illud fieri, est improprie loqui. Novimus equidem vinum mente destitutum essie qua aliquid metueret: & si mentem haberet, nescio qua ratione vacuum illud , quod revera nil nisi chimaera est , metuere pos.set. Sed dicendum potius, quod vinum e dolio effuere nequeat, quia omne quod extra datur spatium quam exacte fieri potest plenum est, & pars aeris cujus subiret locum si descenderet aqua, nullum in rei quo Universo invenire potest locum quem ingreder tur, nisi facta insuperiori vasis parte apertula , perquam valeat in
vini locum circulariter adsurgere. Cae erum asseverare propterea nolo, nullum prorsus in Natura vacuum dari. Vereor enim ne nimium sermo meus excresceret, si
explicare aggrederer quid de eo sit: atque experimenta de quibus sum locutus, sitis valida non sunt ad hoc ipsum probandum, quamvis sussiciant ad persuadendum spatia in quibus nihil sentimus repleta esse eadem materia, & ad minimum continere tantum illius matcriae, quantum loca quaea corporibus sensibilibus occupata sunt. Adeo ut si vas aliquod, exempli gratia,plenum sit auro vel plumbo, illud propterea non plus contineat materiae , quam cum vacuum esse arbitramur : abiurdum hoc videri posset multis quorum ratio ultra ipsorum digitos non extenditur , quique nihil in Universo dari putant nisi quod tangant. Sed ubi utcunque pedipenderimus qui fiat ut corpus sentiamus, vel non, certo mihi pe suadeo nihil in eo reliquum fore quod fidem superet. Evidenter enim cognoscemus tantum abesse ut omnia quae circa nos sunt sentiri queant, ut e contrario illa quae plerumque ibidem sunt ut minimum sentiri possint, quaeque semper sunt nunquam. Intensus istis est cordis nostri calor , ast illum non sentimus, quia perpetuus est. Haud leve est corporis nostri pondus, nec tamen nobis est incommodo: Ne quidem vestium nostrarum gravitatem sentimus, quia ipsas serre consuevimus. Et ratio ejus satis est perspicua: Certum enim est nullum corpus sense posse percipi, nisi causa sit mutationis alicujus in nostrorum sensuum organis, id est, nisi utcunque moveat particulas materiae organa constitue iis, quod quidem essicere valent oriem quae non semper nobis of- seruntur, si modo satis habeant virium. Si enim, dum agunt, quippiam corrumpant, illud postea, cum non amplius operantur, Natura reficere potin. 1lla vero corpora quae perpetim nos con B 1 tin-
27쪽
tingunt, si unquam vires habuerint aliquam in sensibus mutatio. nem introducendi , & quasdam subjecti illorum particulas movendi, a vitae nostrae auspicio propter illam movendi essicaciam a reliquis prorsus sejungi debuerunt; eaque ratione nullas ibidem relinquere potuerunt, nisi quae illarum actioni prorsus resistebant, quarumque ope nullo modo sentiri poterant. Unde liquet haud mirum esse, quod multa circum nos spatia demur, in quibus nullum sentimus Corpus, quamvis non minus Contineant Corpora,
quam illa spatia in quibus maXime corpora sensu percipimus. Propterea autem putandum non est , crassiorem hunc aerem, quem respirando in pulmones adigimus, qui cum agitatur in ventum convertitur , qui durus nobis videtur cum illi est inclusus, quique solis constat exhalationibus di sumo , adeo solidum esse ut aqua & terra. Sequi hic oportet sententiam Philosephorum, unanimiter asseverantium ipsum rariorem esse. Quod etiam facile innotescit experientia; guttulae enim aquae partes , agitatione caloris ab invicem separatae , multo plus aeris constituere possunt, quam continere valeret spatium in quo aqua eXtiterat. Ex quo indubie sequitur plurima exilia intervalli esse interposita particulis ex quibus est conflatus, nulla enim datur ratio aliter concipiendi corpus rarum. Sed cum haec interstitia nequeant esse vacua, ut supra dictum, nccessum est alia corpora , unum vel plura aeri permixta
esse, quae quam exacte fieri potest parva illa adimpleant intervalla
quae inter partes ejus reliqua sunt. Nihil nunc amplius reliquum est, quam examinare quaenam haec alia corpora esse possint : dc spero deinceps haud dissicile futurum concipere qualis natura Luminis sit.
Quaerator glementa revoc ntur ad tria, addita eorum explicatione, Cr probatione.
A Sseverant Philosophi supra nubes dari acrem multo subtiliorem
neque ex terrae vaporibus conflatum, sicuti noster, sed qui Uementum reliquis contradistinctum constituat. Dicunt itidem supra hunc acrem aliud esse corpus multo subtilius, quod Ignis vocant Elementum. Addunt, duo haec Elementa in omnium Corporum inse Disiligod by Coral
28쪽
inseriorum compositione per milia esse Aquae & Terrae ν quorum itaque opinionem sum sequuturus, si dixero subtiliorem hunc Aerem, & ιgnis Elementum adimplere interstitia, quae partibus aeris crassioris quem inspiramus intercipiuntur; adeo ut Corpora haec sibi mutuo implicita maliam conficiant quae adeo sit solida , quam ullum aliud corpus. Sed quo mea hac de re sententia melius percipiatur, & ne quis putet me velle aliquem constringere ad fidem iis omnibus adhibendam, quae Philosophi de Elementis commemorant, necessum est ut illa meo describam modo. Primum concipio Elementum, quod Ignis Elementum dici poterit, ut liquorem subtilissimum, & omnium qui in Mundo reperiuntur maxime penetrantem. Et secundum illa quae de natura corporum fluidorum supra diximus, particulas ejus mihi imaginor multo subtiliores, & multo concitatius moveri , quam aliorum Corporum particulas , vel potius ne constringar ullum in Natura admittere vacuum, non ad ligno ipsi partes quae determinatam haberem magnitudinem aut figuram : sed mihi persuadeo vehementiam motus earundem sussicere ad essiciendum ut ipsae aliorum cor- Porum occursu divisae sint quibusvis modis , & quacunque rati ne 3 utque figurae particularum ejus singulis immutentur momentis , quia sese accommodare valeant figuris locorum quae ingrediuntur; ita ut nunquam inter aliorum corporum particulas reperiantur meatus usque adeo angusti , neque anguli tam parvi quos non pervadant, η ac exquisite adimpleant hujus Elementi particulae. Pan.
Quantum ad secundum quod pro Elemento Acris haberi pote- Pri .rit, illud quoque concipio quidem ut liquorem subribssimum , si
Cum tertio comparetur, verum ut cum primo conseratur , necessum est singulis ei uidem particulis certam magnitudinem dc figuram attribuere , easque concipere ferme prorsus rotundas atque Ibid. sibi , mutuo conjunctas instar granorum arenae aut pulveris , ita ut neque adeo bene disponi, neque unae alias ulla ratione premere Possint, quin semper inter ipsas plurima exiba maneant intervalla, quibus sele ingerere primo Elemento longe facibus est, quam illis figuram ea solum de causa immutare ut intervalla adimplerent. Atque ita mihi persuadeo secundum hoc Elementum nullibi loe
rum in toto Universo posse dari adeo purum, quin semper aliquid de materia pruni permixtum sibi habeat
29쪽
Praeter duo haec Elementa plura non admitto quam tertium, puta Terrae, cujus partes judico esse tanto Crassiores tantoque tardius moveri, respectu particularum secundi Elementi, quanto hae respectu primi. Quin & sussicere credo eas Concipere ut unam pluresve massas solidas, quarum partes non nisi valde parum , vel . Paνρ. nihil omnino motus habeant, qui situm, quem inter se habent,
- Quod si absurdum videatur in explicatione horum Elementorum a me non adhiberi qualitates quas vocant calorem , Frigus, Humiditatem & Siccitatem prout Philosophi sacere consueverunt: Reponam, quod hae qualitates mihi videantur ipsaemet indigere explicatione, &quod, ni fallor, aeque quatuor hae qualitates, ac
omnes resi quae, quin& omnes Corporum inanimatorum formae explicari queant, nec tamen opus sit hujus rei et go aliud quid in
ipuorum materia supponere, pr*ter motum, magnitudinem, figuram, di partium dispositionem. Facile proinde percipi poterit, cur alia non admittam Elemcnta , praeter tria haec quae descripsi: Discrimen enim quod inter ipsa& alia corpora intercedere debet, quae Philosophis mista di composita dicuntur , in eo consistit , quod corporum mistorum se ae semper contineant quas. dam qualitates contrarias & mutuo eversivas, vel quae saltem mutuae Conservationi non inserviunt, Cum Elementorum formae debeant esse simplices, neque ullas habere qualitates, quae non adeo exacte conspirent inter se, ut singulae reliquarum omnium conservationi inserviant. Nullas autem in mundo invenire possum ejusmodi formas, praeter tres modo descriptas. Illa enim quam primo attribui Elemento in eo consistit, quod ejus particulae summa rapiditate serantur,& adeo sint subtiles , ut nulla alia corpora iis sistendis sussiciant, quodque desuper determinatam magnitudinem, figuram, aut situm non requirant: secundi Elementi, in eo quod particulae ejus motum habeant & magnitudinem adeo mediocrem, ut simultae dentur in Mundo causae quae valeant earum motum intendere & magnitudinem imminuere. totidem praeciic reperiantur aliae quae oppositum essiciendo iussiciant , adeo ut semper quasi in aequilibrio hujus mediocritatis permaneant. Forma tertii in eo consisti quod particulae ejus tantae sint molis, eumve in modum sibi invicem connexae, ut motibus aliorum corporum semper valeant resistere.
30쪽
Examinentur quamdiu visum suerit omnes sermae, quas varii motus, magnitudo, figura, & situs partium maleriae valent corporibus mistis concedere, dc certo mihi persuadeo, quod ne insem quidem invenietur, quin in se contineat qualitates conatum habentes i plam immutandi , & variando reducendi ad aliquam sormam horum Elamentorum.
G. Gr. flamma, cujus soma requirit particulas celerrimo in motu Constitutas, quaeque insuper utcunque magnae fiant, uti dictum est, diu subsistere nequit quin corrumpatur : vel enim magnitudo particularum ipsis comedendo vim in alia corpora agendi , causa erit decrementi motus earundem ; vel vehementia motus, qua in obviam impingendo in materiam franguntur , causa
erit dispendii magnitudinis illarum : atque ita sensim ad tertii elementi formam re ci poterunt, vel ad eam quae est secundi, quin etiam nonnullae ad primi. Ex quo cognosci poterit discrimen quod est inter hanc flammam, sive ignem communem, qualis apud nos est, & inter elementum ignis cujus descriptionem dedi. Sciendum quoque est, elemena aeris oc terrae non magis convenire cum
crassiore illo aere quem inspiramus, vel cum terra illa quam cernimus pedibus nostris iubstratam, sed generaliter omnia corpora quae Cir Cum nos apparent, esse mira , composita , & corruptioni ob
Interim tamen propterea putandum non cst , nulla elementa in
mundo iis locis inexistere quae specialiter ipsis destinata sunt, di in
quibus perpetuo conservari pinent in puritate naturali ; verum e Contrario , cum unaquaeque panicula materiae conatum semper habeat sese ad aliquam ex illorum formis reducendi, cumque in illam conversa nunquam eonetur eam deponere, etiamsi Deus nulla in principio nisi mista creasset corpora, nihilominus tamen a quo tempore mundus extitit, omnia illa corpora nacta fuissent occasionem sormas suas deponendi, & elementorum assumendi: adeo ut
valde nunc probabile sit, omnia corpora quae satis magna sunt ut praecipuis Universi partibus annumerentur, non nisi prorsus sim-Plicem alicujus elementi sermam habere neque ullibi mista dari posse corpora quam in superficiebus illorum corporum magnorum Fat vero ibidem necessario esse debent. Cum enim elementa nam turas valde contrarias habeant, fieri nequit ut duo se invicem contingant , quin activitatem in mutuas superficies sint exercitura, atque Diuitiaco by GOoste