R. DesCartes Opuscula posthuma, physica et mathematica

발행: 1701년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

. Part. 3. Princ.

a. Epi'.

coeli F. I., equo venit, nec prorsus ab ea liberari , nisi ubi praeter propter fuerit in puncto D. sed simul atque illuc pervenerit, ipsum incipere obtemperare motui coeli F. G. G. F. atque ita multo celerius quam ante moveri. Postea motum continuando versus R. paulatim motum

ejus retardari, in quantum appropinquat ad Q. partim ob resistentiam coeli P. G. H. cujus limites iubire aggreditur; partim etiam, quia propter minorem distantiam quae eli inter S. & D. quam inter S.& in omnis materia coelestis quae ibidem datur celerius move tur ; quemadmodum videmus ' flumina multo semper rapidius fluere ubi ipsorum alveus arctior est magiique praepeditus , quam ubi amplior est magiique diffusus. Delu per observandum Cometam hunc non posse apparere iis qui habitant circa centrum coeli F. G. F. nisi ' illo tempore quo vergit a D. usque ad Q. sicuti clarius mox percipi poterit, ubi quid Lumen sit exposuero: Eodem etiam medio innotescet, quod ejusdem ' motus velocior multo videri debeat, & corpus ejus multo majus, nec non lumen multo vividius in principio apparirionis ejus quam sub finem Si praeterea exactius consideretur , qua ratione lumen quod ab ipso venit versus omnem coeli plagam sese debeat diffundere, perincipi quoque poterit, quod cum valde magni sint, quales ipsos supponere oportet, radii circum illos apparere possint, qui sese nonnunquam sub forma comae undique diffundant, interdum ab una tantum parte sub forma caudae colligantur, pro diversitate locorum in quibus sunt qui ipsos observant; usque adeo, ut ni hil eorum sugiat quae hactenus in illis Cometis observata sunt, qui in vero Mundo apparuerunt, saltem quae pro veris haberi debent. Si enim Historicorum nonnulli ad prodigium essingendum,quod Turcarum minetur incremento, reserant A. I so. Lunam a Cometa eclipsin fuisse passam, qui sub ipsa movebatur, similiave: &si Astronomi perverse computant quantitatem refractionum coelestium quas ignoransi& coleritatem motus Cometarum quae incerta est, lassicientem iis parallax in attribuendo, ut prope Planetas locentur, vel etiam subiis, quo nonnulli eos quasi pertrahere volunt, Credere ipsis non tenemur.

CAPUT X.

Expositio Planetarum, praeprimis Terra atque Lunae. Ulta etiam circa Planetas veniunt consideranda, quorum prim muta est, quod, licet omnes tendant versus centra coelorum

52쪽

in quibus versantur, nunquam tamen usque ad illa centra pervenire queant: Sol enim & Stellae fixae, ut supra dixi, ea occupant ; sed ut distinctius percipiatur quibus in locis illi haereant, obtervemus, Ex: Grat: , eum qui notatus est h. quem suppono sequi motum m

d. .. . . a

53쪽

. p. i. a. teriae coelestis, quae est versus circulum Κ., atque . consideremus Trine. f. hunc Planetam, si utcumque plus haberet virium ad motum suum O recta continuandum , quam ambientes secundi Elementi particu- 3'' lae, loco ejus quod sequatur circulum Κ. progrederetur versus vatque ita ulterius quam nunc a centro S. recederet. Porro quia particulae secundi Elementi quae ipsum cingerent in Y. celerius m ventur, & utcunque minores sunt, vel saltem non majores, quam quae sunt versus K. ipsi desuper plus virium concederent ad ulte rius progrediendum versus F adeo ut ad circumferentiam usque illius coeli motum continuaret, nec in ullo loco intermedio subsi- . ilia. stere posset; ' unde postea iacile aliud ingrederetur coelum , a S. ix7. que ita loco Planetae fieret Cometa. Unde liquet nullam Stellam haerere posse in toto hocce vasto. i is quod est a circulo Κ. usque ad circumferentiam F. G. F. ' ' per quod Cometae cursum instituunt. Praeterea quoque necessum est ut Planetae non habeant plus virium ad motum recta Continuandum , quam particulae secundi Elementi quae sunt versus K. quoniam illi eodem quo hae moventur impetu, di omnia corpora quae majorem habent impetum Cometae sint.

Concipiamus itaque hunc Planetam di minus habere virium, quam secundi Elementi particulae ipsum cingentes adeo ut subinsequentes particulae, quaeque illo utcunque depressiores sunt, resectere ipsum valeant, atque essicere ut vice ejus, quod sequatur Circulum Κ. descendat versus n. quo ubi pervenerit fieri potest ut viribus aequalis sit particulis secundi Elementi quae tunc ipsum ' IMAE 3 cingunt. Cujus rei ratio est, quod hae secundi Elementi particulae, cum majorem habeant motum , quam quae sunt versus K. . nis. ipsum etiam magis impellant; cumque itidem minores sint, us-3. Princ. que adeo ipsi resistere haud poterunt; quo in casu exacte in aequi-ι librio inter illas haerebit, & simili ratione motum circa Solem in- stituet atque illi, non magis, vel minus inde deflectendo , quam illi.

Eodem vero Planeta existente versus 1 . si minus adhuc virium habeat ad motum recta continuandum, quam coelestis materia quae ibidem est, depressius adhuc per eandem adigetur versus R. atque ita porro, usque dum tandem circumvalletur ejusmodi materia,

quae neque plus, neque minus equam ille, virium habeat. Atque ita videmus plures dari posse Planetas, alios remotiores,

prin

54쪽

propiores alios Soli, quales hic sunt h. 2ι. . U. T. 3. quoruminque infimi quique minus solidi sunt ad supςrficiem ejus pervenire possunt i sed quorum superiores nunquam egrediuntur circulum Κ. qui admodum quidem magnus est, si cum singulis Planetis seorsim

comparetur, nihilominus tamen valde parvus respectu totius coeli . F. G. F. cujus, ut dixi, quasi centrum haberi Poterit. ..ps' Verum, si necdum satis exposuisse videar causam, quae essice- iait. θre valeat ut particulae coelestes quae sunt extra circulum Κ. non P rt. 3. obstante quod multo minores sint Planetis , plus tamen quam illi virium habeant ad recta motum continuandum , considerandum . vim ' illam non a sola quantitate materiae uniuscujusque corporis, a. Princsed etiam ab extensione superficiei eorundem dependere. Quamvis enim ex duobus corporibus eadem celeritate motis, si alterum 1 pr. . duplo plus habeat materiae quam alterum, illud quoque duplo plus S. ino. habeat motus; propterea tamen non dicendum, illud etiam duplorat. crplus virium habere ad motum recta continuandum , sed praecise tantum habebit virium, si ejus superficies exacte etiam fuerit duplo major, cujus causa semper occurrat duplo pluribus corporibus ipsi resistentibus: multo autem minores habebit vires, si ejusdem superficies multo plus quam duplo major extiterit. Notum autem . est coelestes particulas prorsus se e rotundaselle, eamque etiam ex omnibus figuris sub minori superficie plus 'I M.ς.

materiae Continere 3 atque eX adverso planetas , cum constent particulis figurae admodum irregularis & dissulae pro ratione molis magnam habere superficiem, ita ut plus virium habere possint quam plurimae coelestes particulae . & tamen etiam minus habere quam quaedam paulo minores, di quae centro viciniores sunt , sciendum enim est ex duobus globis prorsus solidis, quales lunt particulae coelestes, minorem semper majorem habere superficiem ratione molis, quam major habet. Quod & facile experientia probari potest.' Magnus enim imis

Pellatur globus, ex multis arborum ramulis conflatus, inordinate unitis atque invicem coacervatis, cujusmodi concipiendae sunt partes materiae planetas constituentes; certum est eum ad tantam distantiam non posse motum continuare , etiamsi impulsus fuerit vi magnitudini ejus approportionata, atque alius globus , qui multo

minor est, & simili constat ligno, sed qui omnino solidus est: certum quoque est alium etiam globum ex eodem ligno , dc prorsus

enim Diuit ed by Corale

55쪽

rasso Part. 3. Prisc.

pari. I.

solidum, consci posse, sed qui tantae parvitatis est , ut minorem

habeat vim ad motum continuandum , quam prior : tandemque priorem hunc plus minuise virim habere posse, pmut ramuli ipsum constituentes magis aut minus densi vel constipati fuerint. Unde videre est qua ratione plures Planetae in circulo Κ. addi ei ses a Sole distantias haerere possint, di quomodo non illi stallim, qui extrinseco apparent majores , sed etiam illi qui intrinsece solidiores sunt magisque compacti , ab illo magis remoti esse

debeant.

Post haec observandum , sicuti experimur naves, quae motum suminis sequuntur, nunquam eadem velocitate moveri cum aqua eas abripiente, & majores minori celeritate moveri quam minores, smiliter quoque Planetas, licet materiae coelestis motum sequantur ei haud resistendo, ac moveantur eodem cum illa torrente , dici

non posse eadem praecise moveri velocitate, qua haec; ipse quoque inaequabilitas motus ipsorum utcunque illi respondere debet, quae intercedit inter magnitudinem molis eorundem, & parvitatem ambientium particularum coelestium. Cujus ratio est, quod quanto corpus generaliter ' majus fuerit, tanto facilius partem sui motus aliis communicare potest, & tanto difficilius alia ce suo motu huic impertiri. Quamvis enim multa exigua corpuscula, quae simul in corpus majus agunt, vires hujus aequales habere queant, nunquam tamen esscere poterunt ut illud eadem cum illis celeritate moveatur; licet enim respectu quorundam motuum quos hae illi communicant, inter se conveniant, dubio procul simul etiam differre

debent ratione aliorum, quos illi Communicare nequeunt.

E quibus duo sequuntur, quae , prout mihi videtur , notatu valde digna sunt. Primum est, quod materia coelestis non tantum debeat esscere ut Planetae circum Solem volvantur, sed etiam Circa proprium centrum, nisi specialis aliqua causa illud impediat s& parvum proinde circum illos e Tormare coelum, quod eadem ratione movetur qua majus. Alterum est , quod si invicem occurrant duo planetae ' diversae magnitudinis, sed dispositi ad motum in coelo ad eandem a Sole distantiam istituendum, adeo ut alter altero, exacte tanto sit solidior, quanto alter major est, horum minos, dum celerius movetur majore , parvum hujus coelum f voreicem) ingredi, & cum eo indestinentur gyrare debet. Qua enim coelestes particulae quae sunt Ex: GN. versus H. celerius

56쪽

DE LUMINE.

rius moventur

quam Planeta T. quem propellunt versus Z. evidens est eas

ab ipso reflecti

debere , atque cogi cui sum in stituere versus B. Dico versus B. potius quam D. Cum enim

. conatum ha Pare. heant secundum t. Priust.

lineam rectam in Smotu perseverandi, versus eX timam partem

circuli A. C. L. N. , quem desci ibunt, potius deflectere debent, quam versius centrum S. Dum itaque moventur ab A. versus B. cogunt Planetam T. secum gyrare circa centrum & vicissim Planeta gyrando occasionem illis praebet cursum instituendi a B. versus C. porro versus D. & A. atque hunc in modum efformandi novum particulare coelum sive vorticem 2 circum ipsum , cum quo deinceps moveri semper perget, ab Occidentali ut dicitur plaga coeli versus Ortum , non modo circum Solem, sed etiam Circa proprium centrum. Cum porro notum sit, Planetam C in statu esse ad cursum instituendum iuxta circulum N. A. G. Z. aeque ac T. eumque celerius moveri quam hic , quia multo minor est : sacile percipiemus, quod, in quacunque coeli parte ipsum in initio esse conti gat , brevi accedere debeat ad extimam superficiem parvi coeli A. B. C. D. atque ubi huic suerit conjunctus, quod deinceps semper motum ejus sequi debeat Circa centrum T. una cum secundi Elementi particulis, quae versus superficiem ejus existunt. Cum enim suppositum fuerit, ipsum viribus praecise aequare de-F bere Disitired by Go Ie

57쪽

ΤRACTATUS

here materiam hujus coeli, ut gyret juxta circulam N. A. C. L. si ibidem alius non daretur Planeia , concipiendum paulo ipsum plus habere si contorqueatur secundum circulum A. B. C. D. cum sit angustior, & consequenter quantum potest a centro T. semper. p. f. deflactat, uti lapis in funda agitatus perpetuo tendit ut recedata. Prine. a centro circuli, quem describit: interim tamen hic Planeta ubi 3 39 fuerit versus A. non propterea dc flectet versus L. quia ingrederetur locum coeli, cujus materia vim habcret ipsum repellendi versus circulum N. A. C. L. Itidem ubi fuerit versus C. non descendet versus K. quia ibidem cingeretur materia quae ipsi vim impertiretur ad adscendendum versus eundem circulum N. A. C. Z. Neque etiam magis verget a B. versus Z. multo minus a D. versus N. quia nec adeo facile, neque tam cito illuc, quam versus C. & A. progredi potest. Adeo ut quasi connexus superficiei parvi coeli Α. B. C. D. manere, atque indesinenter cum illo gyrare debeat circum T. Quo impeditur ne aliud exiguum coelum circa ipsum efformetur, quod de novo ipsi gyrat ionem circa centrum pro

curet.

Non addo qua ratione major dari possit numerus planetarum inter se conjunctorum , quorumque alter movetur Circa alterum, quales sunt quos Altronomi circa Jovem dc Saturnum observarunt. Omnia enim hic referro non constitui, atque de hisce duobus speciatim non disserui, nisi ut Terram, quam inhabitamus, repraesentarem per eum qui notatus est T. & Lunam circum ipsam gyrantem,pui eum qui est insignitus C.

CAPUT XI.

De Gravitate.

C Onsiderari nunc velim qualis Teme hujus gravitas sit, id est,

vis illa quae omnes ejus partes unit, atque essicit ut versus cen- Paνρ. trum vergant, singulae magis aut minus, prout Crassioi es aut soli-4. Princ diores sucrint: nihil haec aliud est, ' quam quod particulae parvi , . coeli id est vorticis in terram ambientis, multo velocius circa ccn-x. v. 1 f. trum gysantes quam hujus partes, majori quoque vi ab ea recederea . 8. Conentur, consequenter ejqs partes illuc propellant. In quo si ali-

'quid occurrat dissicultatis, exinde quod modo dixerim, corpora

58쪽

DE LUMINE. 63

magis compacta & solidiora, qualia supposui Cometarum esse coris

pora, versus circumferentias coelorum tendere, quaeque minus s

lida & compacta sunt, vel sus centra adigi, quasi ex eo sequeretur, partes Terrae minus solidas versus centrum ejus debere propelli, reliquas autem ab eo recedere: notandum est , cum dixi corpora solidiora , quaeque mag s sunt compacta conatum habere recedendi a centro alicujus coeli, quod supposuerim illa jam ante eodem agitata fuisse motu , quo ejusdem coeli materia. Certum enim est, si nondum moveri coeperint aut motu minus Veloci serantur, ae para. quam requiritur ad obtemperandum motui illius materiae , quod . Prisc. in principio versus centrum, circa quod volvuntur, protrudi debeant. γ' Ny O

Quin etiam quanto majora & solidiora fuerint, tanto etiam majori impetu & velocitate impellantur, quod tamen non impedit, quin si satis fuerint solida ad constituendum Cometam, paulo post ad ' uid. S. extimam coeli circumferentiam sese'conserant. Agitat io enim, quam si descendendo versus centra acquisiverunt, dubio procul ipsis concedit impetum ulterius procedendi, & versus circumferentiam adsurgendi. Sed quo clarius hoc percipiatur, attendenda Terra E. F G. H. una cum aqua i23ε α acre 678. quae, uti postea dicendum, ex ejusdem particulis minus solidis, eandemque cum illa molem constituentibus , conflata sunt. Dehinc notanda coelestis materia , quae non modo totum adimplet spatium quod intercipitur circulis A. B.C.D. sed omnia quoque exilia intervalla, quae in serius intem jacent particulis, Aeris, Aquae, & Terrae. Concipiendum etiam, cum Coelum & Terra simul circum centrum T. Volvantur, quod

omnes eorum partes ab illo recedere Conentur, multo autem magis coeli quam Terrae: quia illae majori sunt in motu; atque etiam Inter Terrae partes, illae majorem inde recedendi conatum habent quam reliquae, quae magis moventur versus eandem plagam, qua coeli particulae , adeo ut si totum illud spatium quod extra circulum A. B. C. D.est foret vacuum, id est, repletum materia ejusmo- .di, quae aliorum . corporum actionibus resistere nequit, neque bullum notatu dignum producere essectum illo enim in sensu vox ε εο vacui accipienda est omnes particulae coelestes, quae sunt intra cir- Part. .

culum A. B C. D. inde primo essent recessurae , post eae Ae is, i quas sequerentur Aquae, & tandem etiam Terrae; tanto singulae . magis expedite, quanto minus reliquae ejusdem moli sunt impli- s. xi. F 1 cizae ,

59쪽

citae , simili ratione qua lapis c landa , cum qua movetur, eructat, simulac remittitur tendo , di sicuti pulvis gyranti turbini inspersus mox inde versus quamcunque dispergitur plagam. Considerandum porro, quod cum nullum ejusimodi spatium vacuum sit extra circulum A. B. C. D. neque etiam ullum quod coelestes particulae huic circula interceptae ingredi possent, nisi eodem momento aliae, ipsis exacte aequales , in locum ipsirum succedant, Terrae etiam partes ulterius quam sunt a centro T. recedere nequeant , nisi totidem coeli, aliaeve terrestres particular descendant, quae adimplendis illarum locis lassiciunt; neque vicissim propius accedere , nisi totidcm etiam aliae in illarum loca adsum' gant , adeo ut unaquaeque particula terrae iis opponatur quae locum ejus subire debent, eo in casu cum adscendit 3 atque citam

iis quae eum occupare debent si descendat; id est, sicuti librae bl lancis invicem sunt oppositae I id est, uti altera lubsidere, vel ad

60쪽

surgere nequit, nisi eodem momento oppositum ejus alteri accidat 3 ac semper gravior praeponderat alteri: similiter quoque lapis, Ex: Gr: R. quantitati aeris exacte moli ejus aequali, cujus locum occupare deberet, si ulterius a centro T. recederet, ita Opponitur, ut aer ille in tantum descendere deberet, quantum hic adscenderet; atque etiam aequali alterius acris quantitati, ipsi sub-st ratae, cujusilue subiret locum si magis ad centrum appropinquaret, ita opponitur, ut adscendente aere necessum ipsi sit descendere. Manifestum itaque est lapidem hunc, cum multo plus contineat materiae terrestris, dc ad illud compensandum tanto minus coelestis

materiae, quam molis aciis ejusdem quantitatis; atque etiam cum terrestres ejus particulae minus a materia coelesti moveantur, quam

aeris illius particulae nullam habere vim ad adsurgendum supra aerem, sed e contra acri inesse ad descensum ipsi procurandum ι .adeo ut aer respectu lapidis sit levis , cum gravis sit si cum puta. coelesti materia conseratur. Atque ita videre est, singulas corpo ' S., 3. rum terrestrium particulas premi versus T. non ab omni materia circumfluente indiscriminatim, sed tantum a mole ejussiem materiae magnitudini ejus exacte respondente, quae cum ipsi subjaceat, locum ejus subire potest si descendat. Hoc ipsum in causa est, quod unius ejusdemque corporis partes, quae Homogeneae dicuntur , uti aeris vel aquae inferiores, haud multo magis premantur quam superiores, & quod homo prosunde admodum aquae sub . p. . . mersus, pressionem ejus non magis tergo experiatur, quam si ejus, ε 3,. dem superficiei innataret. Verum si quis putet coelestem materiam dicta ratione descensum procurantem lapidi R. versus T. infra et rcumfluentem aerem, debere etiam esscere, ut versus s. aut p. id est , versus Occasum, vel Oitum multo celerius quam aer ille progrediatur, adeoque perpendiculariter non descendat, uti corporibus gravibus in vera Teria accidit, considerandum primo, quod omnes particulae terresties Contentae circulo 178. cum a materia coelesti premantur versus T. ea ratione quam sum expositurus, dc desuper figuras habeant maxime irregulares ic diversas, uniri Ec inter se coalescere debeant, atque ita molem constituere, quae motu coeli A. B. C.D. Omnino abripitur, adeo ut dum illa movetur in orbem, particulae ejus, quae Uer: Gr: sunt versus 6. semper maneant directe iis oppositae, quae

sunt in a. dc F. absque ulla scnsibili declinatione in hanc illamve par-

SEARCH

MENU NAVIGATION