Paganini Gaudentii Rhaeti I.C. ... Declamationes octo. Extra ordinem habita anno 1629. Quarum conspectum versa pagina exhibet

발행: 1630년

분량: 93페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

fructu auditorum. Hoc omnino praescribendum mihi duxi de Nobilitate dissertatione habiturus. Non unus apex ex hac re est arripiendus, & cum pertinacia retinendus , sed latitudo totius negotij aduocanda, Vt hac ratione totum , de quo agitur, magis ac magis

elucescat. Sed & illud, antequam de Nobilitate loquar, obseruari velim, longe aliter disputandum de ijs, quae pendent ex instituto, voluntate, dc opinione hominum, quam fiat de ijs, quae a natura ipsa absq, vlla varietate

Conformantur . Horum enim ratio longe

certior, dc quae semper eodem modo habet ;at institutorum humanorum fluxus desubtorius, Vagum est ingenium. Intendenda igitur acies est ad hanc varietatem, ne tempus re operam perdamus.

Breuiter nunc indicabo, ad quae nam sit respiciendii, quando de Nobilitate agimus Fundamentum, cui tota moles Nobilitatis inaedificatur, sunt ros praeclare gestae domi forisq;, sed magis foris,& praesertim in bello. Nam ab initio,qui cum laude se gesserunt in administranda Republica , in defendendo' populo ne a potentioribus opprimeretur,

t qui

22쪽

qui iustitia floruerunt in asserendis legibus ,

Ut ab omnibus obseruarentur,ad totius cluitatis salutem,& incolumitatem; qui operam dederunt, ut Cives bene beateq, viverent,

qui homines ab agresti vita deduxerunt ad cultum, ad elegantem , es homine dignatruviuendi rationem; illis magni honores delati fuerunt, auctae dignitates, Consensu deniq; populi in magno splendore collocati.Sed longe potior ratio Nobilitatis fuit a rebus praeclare gestis in bello aduersus hostes, qui Tyrannos oppresserunt, qui latrones domuerunt, qui seruitutem, paupertatem , & alia mala aceruicibus ciuium depulerunt, illi &viui dc mortui maximis honoribus ornati sunt. imo antiquissimi mortalium beneficiis maximis affecti coeperunt huiusmodi monstrorum domitores , quibus vitam , quibus incolumitatem debebant, tanquam deos colere, Ut vel unius Herculis exemplum satis superq; indicat. Hinc igitur colligo absq; re- l. Gabus praeclare gestis vix reperiri nobilitatem, ' τ' aut si reperiatur, eam ad modum imperfecta

dici debere. Neq; aliquis dixerit illud dici nobile, quod quomodocumq, inclarescit, M

23쪽

as DECLAMACIO

venit in ora hominu. Nam quando Aristot les Nobilitate per tam descripsit, no exia stimauit statim illum essedc debere dici nobilem, qui quomodocumw-κ dc notus siti Alioqui ille . qui tribus ab hinC annis mo tuus est Neapoli ditissimus, qui sordibus ,

dc cuclionea parsimonia maximam Vim p Cuniae corraserat,&ob eiusmodi sordes notissimus erat , ut propterea diceretur il gran Villano, fuisset nobilissimus. Aristoteles vero voluit significare eum, esse dc dici nobilem dc -π , qui rebus praeclare gestis inclaruerit, non autem alia qua-

Cumqt, ratione nomen consecutus fuerit .

Q eret aliquis , an ut quis dicatur nobilis suffciat, quod magnam nominis gloriami consecutus fuerit Z Respondeo, qui res pra Clare gessit, & honoribus non est assectus, si stricte loquamur Nobilis non est, attamenquet gessit fortiter aequiparantur Cuicumqὴμ nobilitati, quam quis consecutus fuerit ex rebus prςclare quidem gestis, sed non tam magni Nam magna illa opinio, constans sapientum virorum de alicuius virtute non minoris facienda est, quam Nobilitas. Acc

24쪽

Accedo ad alterum , quod requiritur ad constituendam Nobilitatem, ut quis scilicet non solum rcs praeclare gerat , sed etiam honoribus assiciatur a R epublica et Principe . Huc potissimum respiciunt Iurisconsulti , quando agunt de Nobil itate , ut scilicet aliquis acceperit priuilegia a Principe. Exemplo reserit clarior in Germania exactissime obseruantur familiae nobiles. nam descriptae sunt diligeter in monumetis Ciuitatum,dc ut vocant, Circulorum. iam quot sunt in urbibus imperii Iiberis insignes viri,qui prudentissi m e administrant rem C tui latum, qui tamen nobiles non sunt , etiam si familia ipsorum antiqua sit E Nam non est recepta in

Non dissimili comparatione idipsum probo. Sit aliquis natus ex antiqua .re illustrifamilia, qui tamen nauci sit homo ineptus, aut viti js obnoxius, iste certe non potest dici non esse Nobilis. Nam natus est ex nobilimmis parentibus, diuitijs Polle quae duo, v cunq;,&qualemquale constituunt nobilitate.

Iste tam e si rem ipsa spectes, quae maxime pindet ex opinione hominumMquiparandus est

25쪽

DECLAMATIO

Ignobilibus. Quid enim prodest huic homini nobilitas, si nihilist,ii contemnitur, si

vocatur degener , & indignus maiorum suorum claritate in hanc rem non pauca legimus apud iuuenale in Satyra aduersus i ctatores nobilitatis. Haec duo , quae iam recensuimus, licet suffcere videantur, ut quis Nobit is sit, tamen quia satisfaciendum opinioni hominum, qui illos, qui recens emerserunt virtute sua,& magnas dignitates consecuti sunt, homines nouos vocare solent, ideo ad Nobilitatem conficiendam accedat tertium necesse est,ut quis scilicet ex illis natus sit, qui res pr clare gesserunt, & dignit tes obtinuerunt. Itaq; quia habenda est ratio communis opinionis hominum, sic statuendum;hominu nouorum, qui claros maiores non habuerunt, imperfecto am esse nobilitatem. , Hoc tertium scilicet natiuitas ex

claris parentibus tanti est, ubi de Nobilitate agitur , Ut quando quaeritur quis sit Nobilis fere respondeatur eum e fle, qui natus est ex claris parentibus, qui Claros habet maiores,& nobiles vocatur passim, ou h ic iam video aliquem dicturum, si nobilitas est habere cla-

26쪽

ros maiores, Princeps nulli poterit adimere nobilitatem di, non enim potest efficere quo minus aliquis sit natus ex claris parentibus.

Responsio facilis est.Nam ut quis sit Nobilis,& nobilitatis ipsius habeatur ratio, accedat auctoritas principis necesse est. Quid enim. prodest habere claros maiores , si propterea quis excipitur ac ille, qui plebeios habuit 3 Verissimum est,unum quodq; ita conseruari, ut acquisitum est,& vicissim per contraria illud ipsum amitti . Quia res pinclare agendo aliquis inclaruit,& coepit honorari, & recenseri inter proceres,ita si quis aliquid indignucommittat suo statu,si peccet in Principem , aut Rem publicam, poterit exui omnibus il

lis priuilegijs, quibus Nobiles pri plebeijs

gaudent. Accedo ad quartum,& vltimum , ut opus sit diuitijs. ad tuendam namq; nobilitatem opus est splendore externo, opus est ira Vitam traducere, ut in qdibus, vestitu Victu,comitatu discrimen appareat inter, NO-

bilem , & plebeium opificem. At eiusmodi plendorem obtinere nonpossumus absq; di- iiiijs. Itaq; similis alioqui Nobiles dum ad paupertatem rediguntur, paulatim etiam

amarae

27쪽

, M DECLAMATIO

amittunt Nobilitatem hinc videmus non, haberi rationem natalium in eo , qui iam vile opificium exercet, aut alioqui incedit, ut plebeius,5c vitam tolerat tenui ratione: neq; eiulmodi homines admittuntur ad dignit tes, quibus nobiles decorari solent. Repetimus quod paulo ante dicebamus: acquiritur nobilitas res prcclare gerendo , obtinendo dignitates, splendide vivendo, Sceo modo,

quo uti solent Nobiles , seiuncti a vili plebe: Ita quoq; si quis iam sordide vivat, ic more

opificum ,& opificium exerceat ob tenuitatem fortunς, ob paupertatem , sensim in ipso extinguitur Nobilitas. Ut vero omnium reruest vicissitudo, ita familiarum qu dam olim claret obscurantur , dc quet erant obscuret, imclarescunt.

28쪽

VAUVnquam mihi illorum coninsuetudo potuit placere, qui quotiescunqi agitur de Ritu aliquo Ecclesia1tico eius st tim originem ad Gentium.

instituta reuocant , aut Iudaeorum .nam hac ratione praebetur ansa N

uatoribus nos irridendi, quasi fateamur mores Ecclesiasticos Christianorum initium. suum debere non religiosae prudentiae , dc di ut nae auctoritati, sed inuentis humanis,aut peti ex ea lege, quae iam sublata est. Et quod nostra instituta non debeant referri ad Iudinos,vel gentes,illud suadere videtur, quod c

remoniae ludaeorum adueniente Christo evanuerint . nec enim umbrae, & tenebrae locum habere queunrobi sol undiquaq, radios stos diffundit. At diserte testatur D. Paulus, legem suisse umbram rerum futurarum . nec quicquam rerum sacrarum Gentibus imp tandum cshquando pleraq; omnia,ex quibus

29쪽

;I DECLAMATIO

superstitio conflata est , incunabula suadebent Daemonum suggestioni, ut cuilibet singula percurrenti lique re facit e potest. Sic igitur censeamus; omncs res Ecclesiasticas originem suam duxi sse ab auctoritate diuina. aut prudentia Prςsulum religiosa.quod dum dicimus, non interim negamus eos , qui de Ritibus Ecclesiasticis disserui,possein mediuea proferre, quae apud Iudςos viguerunt, α

Gentes, ut ea occasione exerceatur eruditio,

multiplex lectio ostendatur, ex varietate rerum voluptas audientibus, legentibus adferatur,ex similitudine deniq, rerum, de qui bus agitur,tota materia eleganter illustretur. Sic certe me gerere constitui in hac de Iubi-heo dissertatione, dum solemne Christiano i rum hoc tempore institutu curn Iubileo I daeorum', cum ludis secularibus Romanora Conseram. non quod putem Bonifactu Oct uum rationem sacrae laetitiae sumpsisse vel a Centibus, vel a Iudaeis , sed ut comparatio. hqc nos per multiplicem temporum, α rerii

notitiam deducat. primo itaq; aliquid dicamide lubilaeo Iudaeorum,Secudo de ludis Secum laribus Romanorum , tertio deniq, aliquia

30쪽

de Iubilaeo nostro Christiano in mediu pr feram. Annus Iubilaeus apud hebraeos dic batur a labat, quod significat clangere. nam cum tubarum clangore promulgabatur , dc denunciabatur solemne. gaudium. hoc fiebat recurrente spatio quinquaginta annoru. elapso scilicet quadragesimo nono, in principio quinquagesimi, clangebant tuba , dc dicebant Sacerdotes, adesse annu lubilaeum. in eiusmodi publico gaudio fiebat rerum in re publica Iudaeorum non parua mutatio, quae ad duo potissimum referri potest. nam omnes, qui erant serui, redibant ad liberi tem . unde colligere est obiter hesam, aeternum, apud hebraeos non semper significare id, quod nullum habet finem. nam de seruo . qui nolit asseri in libertate dicitiin, quod auris perforada sit ipsius,dc sic seruiat in aeternλadueniente anno Iubilaeo recurrebat liber tas,dc qui dixerat se seruum fore in aeternum. non potuerat exicdere eiusmodi promissum ultra annum Iubilaeum. Caeterum quaeretis ex me, Cur Deus potissimum voluerit intra ieiusmodi spatium redire omnes ad libertate

ad quam quidom quaestionem sic responde

SEARCH

MENU NAVIGATION