Paganini Gaudentii Rhaeti I.C. ... Declamationes octo. Extra ordinem habita anno 1629. Quarum conspectum versa pagina exhibet

발행: 1630년

분량: 93페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DECLAMATI ο

ρlae consuetudine esse, rationem autem eas conferendi, non semper eodem modo obser. uari. hec fere sunt, quet in hac temporis an- , gustia inciderunt in meam mente.vos qualia Cumq; sunt, ea boni, dc aequi consulite. ,

IMPERII ROMANI. DECLAM. IV.

ἰE causis,propter quas ruit imperium Romanum,mihi sermo erit, Auditores; sermo de te ardua, intricata, periculosa, sed voluptatis plena. Si tamen voluptas esse potest in eo, quod audiendum Romanorum. Imperium, quod salutare erat humano generi, concidisse. Antequami ad enumera das ipsas causas descendo,quaedam mihi pr mittenda, sine quibus in tota tractatione infeliciter versaremur.

I. Non una causa singulatim destruxit, imperiu,sed plures iunctim. quod nisi obse .uauerimus, facillime oppugnabimur, qu .

42쪽

tiescunq; voluerimus indicare , quid fuerit illud per quod perijt imperium. Ouidius ait: Et qua non pro nisingula nulla iuuant. Sic ego. s qua no obsumsimgula multa nocent. II. Causi; istς non statim vim luam ex

merunt. nam tam Vasta moles no potuit derepente concidere. Itaq; non est negandum

hanc vel illam suisse causam, quia ad ipsam,

non subito secuta est ruina. antequam corruat domus, paulatim temporis iiiiuria,labefactantur fundamenta, columnae debilitantur , imbres muros perpluunt , superuenit tandem agna vis ventorum, & sic domus corruit. III. Coniunctio, dc concursus tot ca sarum non fuit opus nec diligentiae, necnegligentiae humanae. Clarius loquar. haec vel illa causa singulatim potuit esse, & fuit ab hominum vel diligentia,vel negligetia.at quod

tam multa conspirarini,hoc opus fuit causae superioris, occultae, cuius Vim auertere nemo potest. hanc causam vulgus scriptorum ,& sermo quotidianus fortunam Voluit Voc re . Petronius descripturus bella ciuilia Romanorum, causam tot malorum,confugit ad hanc fortunam,quae cum nollet ferre diu-F tius.

43쪽

tius magnitudinem Romanam, euocauit ex inseris discordiam, quae diuisit animos Ca

saris, & Pompeij. sic Factum est in terris q-quid di cordia iussi.

Nos causa supremam,quae nihil patitur ebse perenne nulla et noscimus praeter Deum. His praemissis accedo ad recensendas causas, quarum. Primam suisse siderum vim maleficam censuit Zosimus. Lucanus libro I. de bello Pharsalico, ut doceat, unde profecta sint be, la ciu ilia,tam multa scribit de sideridus. signa Veneris, & Iouis hebebant. Mars Sc Satumnus regnabant . Existimauit igitur Lucanus non absq; vi malefica siderum calamitates prouincijs immitti . Flori mundus Remundus descripturus causas haereseos lutheranae ita ait fuisse coelum constitutum,Vt subsecuturae essent mutationes magnς, & turbae religionis causa . nam eodem tempore Isma lem sophum Regem persarum innovasse in oriente in religione Mahomelana. Vir doctissimus Landinus ad Dante notat fieri mu tationes rerum humanaru a fortuna obste

larum influxu. haec ille protulerit, qui put

44쪽

ret non esse omnino absurdu, quod Zosimus causam ruinς imperij Romani ait fuisse side-raeat ego non tanti fecerim ipsius iudiciu , vepro siderum influxu velim pugnare. II. Causa videtur fuisse dissidiu ob religionem . Certissimum enim est omnia imperia debilitari ob dissensiones intestinas. at nulla maior,& acerbior esse potest, qua quae ob relisionem oritur . Quot clades accepit Gallia a sitis, tantum quia dissidebant in religioneῖ neq; potuerunt quicquam gerere

pud exteros ea de causa . Helvetij formidabiles erant olim , sed postquam noua religio rempublicam, illam inuasit scissis v rie studiis diminuta est ipsorum poten tia , & fortitudo . Inter Persas , & Turcas

nunquam potuit conuenire ex quo coeperunt de Religione altercari. sic quiescit E ropa ab armis Turcarum, quae alioqui in tot bellis Chri stianorum Principum omnia poς sunt obruere. Quis neget factam fuisse in gnam animorum diuisionem, postquam phirimi susceperunt Religionem Christiana ob tot insignia miracula diuinitus edita 3 Hinc vero Gentes non poterat adduci ut relinque

. . . F a rent

45쪽

rent patrios ritus, & mores in colendis diis. sic certatum per tria fere secula. cum igitur dissiderent ab religionem, fiebat ut dissiderent etiam consilijs in defendenda,& conseruanda maiestate Romana.

III. Habebant Romani ad ripas Rheni,dc Danubij multas copias, quae impediret, ne Barbari possent fluuios illos transire , &ςsse molesti Romanorum terrismam Romani contenti erant illis,quae hactenus occupauerant. neq; putabant esse operaepretium sylvas, & casas barbarorum incolere. haec causa fuit propter qua etiam Augustus restringere cogitauit imperium . nam quid proderat coterere legiones in rebus nihili 3 placuiteonsilium Augusti Diocletiano , qui custodes posuit ad limites Barbaroru , ne se ei underent. isti milites remoti sunt a Costantino, si credendum Zosimo. nam cu Zosimus fuerit insensissimus memoriae Magni Constantini non puto temere illi habendam fidem. ego refero quae legi. vestrum erit singula e pendere , dc priuatim etiam mecum conferre. Sublatis istis cui sic dicam limitaneis militibus, non est mirum si Barbari coeperunt

46쪽

excurrere in terras imperii Romani. I V. Romanum imperium coepit indigere ad bellum gerendu externis militibus, qui tandem illud ipsum imperium perdiderunt. Alexander Magnus in bello contra Darium , cum vidisset valde esse diminutum exercitu,iussit conscribi alios milites in graecia,quia externis non fidebat. in Hispania res Romana fuit adducta in magnum discrimen, quia plures erant Cantabri inter auxilia Romanorum, quam essent ipsmet Romani. no

tissimu est ijs,quibus notae sunt historiς,quod

plaertq; omnes, qui in auxilium vocati sunt , tandem eos ipsos, quibus suppetias tulerant, aut lubiugarunt, aut expulerunt. sic se gesserunt Normanni cum Graecis in Α pulia, Calabria,Sicilia. Scio S. Augustinum referre ad

gloriam Romani nominis , quod Gothi ose seret auxilia aduersus alios Barbaros. sed vicissim notum est illos ipsos Gothos auxiliω res regnu condidisse in Italia, atq; adeo prae- Cipuam prouinciam ab Imperio auulsisse. Si

Romani eo numero , eo animorum ardore

coluissent militia, Vt olim, non indiguissentve Barbarorum, atq, adeo non accepistini tandem

47쪽

tandem ab illis ipsius leges. V. Dixi supernis dissensionem ob religionem fuisse causam, ob quam rueret imperium Romanum,&locutus sum dedissi- dio inter gentes,& Christianos. nunc adden dum quod postquam coepit ruere imperium. aut saltem postquam desijt habere tantum robura peruenerui dissidia inter ipsos Christianos. post mortem Constantini inter tres fratres diuisum est imperium , quorum Comstatius fauebat Arrianis.Hoc negotium quot turbas dedit λ praeterea Romani usi sunt opera Gothorum', at hi erant Arriani. Sic ubiq;& in ipsa italia in singulis urbibus duo erant Episcopi Catholicus unus, Arrianus alter.

Cum imperator in oriente nollet ferre AGTianos, Theodoricus Rex Italiae Arrianus, dixit se Catholicos Italia exacturum. sic Imperator coactus est ferre Arrianos in Orie

te, ne Catholici Italia pellerentur. VI. Causa dicitur fuisse translatio sedis imperij Constantinopolireta sic censet l. Lipsius in libro de magnitudine Romana . M

scio etiam ab alijs inter causas ruinae Romani imperij transsationem hanc recenseri. Li-

48쪽

psius simpliciter aflirmat translationem fui se causam propter quam rvit imperituri nobis indaganda est causa, propter quam istae translatio adeo obfuit. Debebat Romae degere imperator, si volebat esse imperium, Romanum incolume nam a Get manis imminebat potius calamitas , quam a Parthis. salua Italia, & Roma facile retundi poteranx Parthi procul erant diuisi erant martia non , apti erant ad gerendum bellum in tangi

quis locis . pollebant tantum equitatu ia nota opus igitur erat imperatorem accedere propius ad eos reprimendos. At opus erat praesentia Imperatori si in Italia . quia Germani erant admodum vicini. innumeri erant. cerrimi erant insensissimi Romanis ob m moriam rerum praeteritaram. alliciebantur amoenitate regionis ,cum septentrio suaderet migrare;loca frigida,& inculta relinquere.etiam ipsum coelum italiς videbatur aptissimum proferendis hominibus aptis ad imperium, & militares labores, Ut egregie disserit Vitruvius. Laude tamen non caret

imperatoris pietas, si,quod aliquibus placet, ideo transtulit sedem imperij,ut cederet P

tisici

49쪽

DECLAM ATIO

tifici Summo rerum sacrarum aΓbitro. VI I. Electione deferebatur imperium Romanum,quia opus erat homine,qui haberet magnum usum rerum , & militari laude esset insignis ad reprimendos tot hostes, ad Continendas tot prouincias in ossicio. At post obitum Theodosij non simplici vice peccatuest diuisum est imperii. at omnis diuisiod bilitat vires. successerunt iuuenes, ne dicam, pueri qui, acceperunt Tutores,qui ipsi adspirabant ad imperiu. hinc beu. la. hinc vocati Barbari.hinc omnia sursum deortam versa. haec habui,

. t quae de causis ruinae

Romani Imperij

proserrem. α

50쪽

DE PR ESIDIIS MEMORI ED E C L A M. V.

Emoriae tantus est in re Iitter ria usus , ut maior fingi nequeat, Auditores. siue publice : siue priuatim in sermone familiari aliquid sit proserendum , a memoria id Fepetamus oportet.

quae si promptam se non praestiterit, omnem fructum studiorum nostrorum amitti existima uso quid enim profuerit multa legisse,

muli obseruasse, quibus tamen in rem aliorum, quado se obtulerit occasio,vti nequeas tantum certe unusquisqἰ videtur scire,quantum memoria tenere,reipsa & manifestis argumerinis deprchenditur. nam falluntur illi, Zc toto coelo errant, qui tunc putant a se partes suas praeclare impleri , quando sibi ipsis cecinerint,applauseriar,& domi latendo,aut foris silendo , se multarum rerum cognitio ne esse instructos cogrtauerint. At quid quinis alioru interest, multane tibi sint lecta v lumina nec ne , multane scriptitando corra G seris,

SEARCH

MENU NAVIGATION