Paganini Gaudentii Rhaeti I.C. ... Declamationes octo. Extra ordinem habita anno 1629. Quarum conspectum versa pagina exhibet

발행: 1630년

분량: 93페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

dum put quotquot erant in Republicai

cheor una ciues erant, dc , ut Scriptura loquituraratres. hinc deus vetuit,ne quis isner retur inter fratres, inter cives', cum tamen liceret tanus exigere a Gentibus, dc externis. quod si omnes Iudaei ciues erant, dc socii in eadem Republica, repugnabat rationi ciuitatis vllum esse seruum . quia tamen mutitis de causis locum obtinuerat seruitus, usus est hoc temperamento Deus , ut essent serui aliqui, sed unusquisq; intra quinquaginta annos rediret ad liberta tem atq; adeo in ta ta laetitia aboleretur omnis seruitus. Cur a tem locum haberet seruitutis conditio apud ludaeos, ut apud reliquas nationes, suntim quoq;caust quia Moses volui t unicuique licere seipsum vedere. praeterea fures,qui restituere nequirent, plectebat, dc ad seruitute redigebat. omitto alias causas. par aute erat , ut rediretur tandem ad libertate ad seruanda iura ciuitatis,& Reipublicae Inter Romanos in bello ciuili ea de causa non fiebant serui , qui vincebantur,quia absurdum erat Romanos ciues fieri seruos.alteram causam, ob qua

rediretur ad libertatem anno Iubileto , illam ' puto

32쪽

puto etiam fuisse, quia seruitus contraria est naturi , Ut recte docent iurisconsulti. ham quod Aristoteles libro primo politicorum prolixe contendit seruitutem esse consenta4neam natur , id sic puto accipiendum, ut in telligamus non omnes natos esse eadem libertate , gradusq; in ea esse. hoc satis ostenia dunt exempla , quq afferuntur de foeminis,quq scilicet nari sunt parere,& de quibusdam hebetioribus, qui aptius obediunt , quam, ut vel imperent aliis, vel sua sponte vivant. quod si istis exemplis adductis Aristot les velit probare, quosdam natura esse seruos ea seruitute, de qua loquuntur Iurisconsulti , prosecto inferendum esset 'minas esse seruas, dc omnes eos, qui non sunt nati ad imperandum: aut regerendu erit, ista exempla , quς agunt de qualiquali subiectione n debere extendi ad seruitutem, qua seruus ita subest domino tanquam instrumentum aliquod licet animatum. sed de seruitute nolo hic prolixius disputare.. Tertia ratio solue

dae seruitutis erat, ne confunderentur , tacommiscerentur tribus. unusquisq; igitur redibat ad eam familiam. ynde digressus su

Iadnam

33쪽

rat. nam per seruitutem transibatur ab una tribu in aliam, prout dominium ferebat. nintissimi in est,qtiam anxij essent Iud i in se

mando ordine tribuum, Ut propterea operosa commentatione conficerentur genealogio quq a latinis vocantur stemmata. adeo autem

eiusmodi labori addicti erant, ut Diuus Paulus , superuacaneas cum plaralis iudicaret, monuerit discipulum , fugeret genealogias illas , de quibus Vix quicquam Cese tum statui tandem posset. interim non improbabat eas, si quis in illis non esset nimius.

Transeo ad alteram mutationis partem, quq fiebat anno Iubilco. nam tunc omnia bonasquet dicuntur immobilia, redibant ad domunum suum. Itaq; in venditione agrorum sic se gerebant Iudei,ut venderet non tam agros, quam fructus eorum annorum , qui elapsuri erant Vsq; ad annum Iubilcum . hoc duplici de causa fiebat.primum ut seruaretur qualitas . erat imperium Iudetorum non Monarchicum, ut diserte testatur Iosephus, Sc obseruat Sigonius de Republica hebrςoruim, presertim antequam Rex eligeretur, ego nequidem absolute Monarchicum fuisse puto , posta

34쪽

postquam Reges fuerunt i n sti tuti, cum satis constet qualis esset potestas regia. Si igitur Respublica erar,debebat in illa,quantum sieri poterat, seruari ςqualitas in rebuspublicis omnia referenda sunt ad ςqualitatem &quio quid causa est inaequalitatis , suspectum esse debet. haec causa ess, propter quam nequide excellentem, dc excedentem ut sic dicam virtutem serre potuerint popularia imperia. amore etiam ςqualixatis nimio abreptus Ploto omnia voluit esse communia in Republisca. legi stator Moses iussu Dei egregie consuluit aequalitati, ut interim habuerit ratione iustitiae, quae in distribuendo Versatur, dumis iussit ita vendi agros, ut tandem ad Veteremis dominum redirent. Sed praeter aequalitatis rationem, ad reuersionem istam constituendam motus est Moses t. vi sartatecta maneret diuisio illa Pal stinet, quq PIacuit tribubus ab initio,cum regionem ingrederentur.non debebant igitur agri uni tribui attributi,transferri ad aliam. Hinc quaesitum est,an steminet possent viris nubere extra tribum,& videba' tur id negandum , quia agrorum transsatio

non debebat fieri. responsum estposse quido E eas

35쪽

eas nubere . modo dotis instar aliud accipe- rent,quam agros. habetis quae mihi venerunt in mente de anno Iubileto Iudςorum. Tra sto ad ludos Saeculares Romanorum. Zotamus putat institutos fu isse ad auertenda pestem ab Urbe Roma. p eractis sacrifici js desijsse quire luem. affert idem carmina sibyllae, quibus praeseribebatur tota ratio celebra di ludos illos. nec ullus putet,quia ludi s c lares dicti sunt , ideo recurrisse centesimo quoquo anno. nam sibylla diserte iubet celshrari postquam centumis decem lapsi fuerint. decem igitur anni non obstiterunr,quominus seculares dicerentur. idem Zo simus, quia addictis imus erat gentilii superstitioni , honqueritur de omissione eiusmodi ludoru ,& sacrificiorum .& putat ideo perijsse reniat omanam, quod Romani desierint per eius. thodi ludos rogare deos pro incolumitate Romani impet ij. haec enim praecipua erat Causa, propter quam edebantur ludi,ut scilicet preces sunderentur pro maiestate urbis Romet. Vt numen perpetuas victorias largiretur.Qe terum si ideo perijt imperium Romanum. .

quia ludi fuerunt omissi, quaero cur duraue

36쪽

xit etiam sub Constantino,Ioviniano,Valentiniano, Theodosio ὶ praeterea cur Iustini nus, quo nullus fuit magis alienus a superstitione gentium, tot Victorias de barbaris reportauit,& Vandalos expulit Africa,Gothos Italia 3 certe floruisse imperium Romanum tempore Iustiniani negare non possumus.& tamen tam diu antea omissi fuerant ludi . In ludis illis restabantur carmina quaeda di preces a pueris, & puellis patrimis, α m

trimis. nam in templo aduerso ordine contastentes respondebant sibi inuicenti. Cur Augustus celebraret ludos, iussit Horatiunia carmen seculare conseribere,quod satis co stat hac ratione suisse recitatum . haec ratio est, propter quam idem commendat poesin . quia scilicet poetarum est constri bere caris

mina,quae in laudem Deorum recitantur. Vt vero omnes lubentius confluerent ad ludorum celebrationem , edicebatur fere in haec

verba: Venite ad ludos, quos nemo vestrum vidis, nec visurus est. Heu fluxam humanae vitae breuitatem. hic mihi videor videre potentissimum Persarum Regem Xerxem ne tam . cum conspiceret trecenta millia egrin

37쪽

giorum militum . doluit post centum annos millum ex tot hominibus fore superstitenti. sed ad rem nostram redeo. Claudius imperator vano quodam gloriae desiderio passus est se abripi, ut non exactis centum &decet annis, ut monebant carmina sibyllina, ludos

Celebraret . nam excurrerant tantum sexa-

ginta quatuor anni , ex quo Augustus eos ediderat.hunc errorem Claudij cum animadvertisset Domitianus, stato tempore eos renouauit, & tunc indignitate erat constit tus Tacitus , ut de seipso testatur . venio ad ulti mu m', de quo dicere proposueram. Anno trecentesimo post millesimum Boni- facius Octauus, centesimum annum celebre reddidit largiendo ndulgentias Vt utar vocabulo Ecclesialtico maximas)adeuntibus Basilicas Apostolorum . eum thmen annum Iubilςum non vocavit . successor Bonifacii Clemens seXtus hoc nomine usus Est, Credo ea de causa, ut respiceret lubit m ludςoru . quo prifiguratus quodammodo fui flet nosten, unde otiani quinquagesimum solemne voluit ess nec exiit is auit ad alterum centesimum sacram liberalitatem disserendam, ε

38쪽

Sed qu retis an existimem Iubiletum nostrupnsignificatum fuisse a Mosaico id enim. videtur affirmandum,quandoquidem sic existimauit Clemens Sextus. Censuerim sic respondendum figuram aliam esse generalem, aliam singularem. generali figura quicquid boni est in noua lege, prςfiguratum fuit a veteris legis institutis. Et sic Mosaici anni lettitia fuit signiam omnium bonorum , quq accepturi eramus per Christum, atq; adeo etia anni lubilci, cuius initium refertur ad Boni - facium. at si quςramus an singulari ratione, , -& propria annus ille Mosaicus significarit

nostrum , videtur id negandum . nam cuc usus eius dilatus cst ad annum usq;mine simit, trecentesimum cur Clitastiani veteres non animaduerterunt etaismodi significationem3 Cur Bonifacius contesimum iussit esse incrupnon quinquagesimumst latis apparet Boniri Incium cogitasse de Mosaico. sed rursus qu retis .cur figuram Clemens sextus potissi- mu ponit in quinquagesimot Certe per ciuia . modi numerum indicare, est singulari ratio- ine significare, non tantum generali: Respo- . deo, Clementem sexrum nixum suisse gene

39쪽

rali ratione cum quadam similitudine sing lari numeri quinquaginta annoru. Cqterum ut ad consilium Bonifacij octaui reuerta mur, quaestio est grauis , an ullae essent percurriculum centum annorum indulgentiae

expositae ijs, qui adirent Basilicas Apostolorum ante Bonifacij octaui temporar id enim

videtur negandum, quando tantae rei altissimum est silentium in omni veteri historia Ecclesiastica. Inuolutus ne esset tenebris c cursus mortalium Romam centesimo quoquo anno laetitiae sacrae causa3 Incredibile id videtur. praeterea Indulgentiae illae, quς e

positet sunt inuisentibus Basilicas Apostolorum in uniuersum videntur ignotet fuisse antiquis . quomodo igitur per recurrentia secula dabantur addite, si veteri more ce tesimus quisq; annus sacer erat,cur Cimens ad quinquaginta rem totam deduxit quet quam u is sic proferantur,non est negandum, quod affrmat Bonifacius octauus , dc multi alij , nimirum ex fama veteri constare magnas Indulgentias exponi inuisentibus Bamlicas Apostolorum. iunt etiam tempore Bonifacii adsuisse senem ex Gallia, qui testatua,

40쪽

st, audiuisse se ex patre suo, quod magnet I dulgentiet dentur illis, qui quoquo centesimo anno Roma adeant. Solitos etiam Chrisstianos itare ad Confessionem S. Petri, notis

simum est ex Eusebio, Chrysostomo, aliisq; Indulgentiarum suum fuisse usum in veteri Ecclesia iam pridem ostenderunt Catholici scriptores ex Tertulliano, Cypriano, alijsq;

aduersus huius temporis Nouatores . fateor concursum mortalium non fuisse adeo sol mnem,nec adeo notum,ut postea apparatu ma Bonifacio octauo accepit. Potifices aliqua- diu abfuerunt Roma ; exhausta est Italia bellis, & morbis. deuastata a colluvie Barbarorum,dc ad solitudinem prope redacta. Quid mirum si non ita fuit locus laetiti ὶ Quod usro Clemens sextus ad quinquaginta annoruspatiu rem deduxit, imo Vrbanus ab triginta tres,dc tandem alij ad vigintiquinq; ,id p tuit fieri. nam cosuetudinis sacri ratio ea est. ut immutari possit,ut sexcentis exemplis ostedere possem. Et quis nescit etiam nonnulla. quet Apostolis in usu erant, in quibusda aliquatenus fuisse immutata satis igitur fuerit nosse Indulgentias sacras ex perpetua Ecclem

SEARCH

MENU NAVIGATION