Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

BREUIS REFUTATIO 68;

hae ratio concupiscentiae , praesertim vehementius ab objecto grato vel ingrato perculsae , succumbit.

Non itaque in sola naturae lege virium satis est ad cilibendum malitiam lete grassantem , &fraenandum concupiscentiam. Rationi itaque Deus accedere voluit revelationem , quae per potentiora media , promita nimirum vitae aeternae ,

boni lege excellentioris , cujus spem resurrectione Christi ex mortuis certam & indubitatam fecit,& comminatione supplicii atrocioris , concupiscentiae impetus cohibeat, & honesta gratis praeferre suadeat : Nihil hic rationi adversum , sed revelatio rationi optime consentit, &ad ea, quae ratio probat , potenter exstimulat. Verum Acosta argumentum hoc ita proposuit quasi ab hominibus , fraudis ac imposturae sibi consciis , excogitatum , qui fraudem hanc excusare conentur , illius necessitate ostensa, quasi sine ea nullum esset vinculum quo homines in officio contineri queant. Atque ita argumentum hoc non tantum mutilavit , sed loco argumenti, Religionem solide adstruentis, & ab ipsius objectione, quod nihil persectius lege naturae contialneat , fortiter vindicantis , inanem ae ridiculam argutiam , qua fuco faciendo praetextus seis lummodo quaeritur , substituit. Quare quaecunque hic de fraudis illius vanitate ac injustitia disserit, extra oleas sunt. Ostendisse oportuis sit, quicquid Evangelium de praemiis ac poenis , post hanc vitam docet, fraudulenter ab homini, bus esse confictum. Quod cum ab ipso factum non . sit, nec a quoquam fieri possit, & contrarium a selido

702쪽

solide evictum sit, omnia haec, tanquam nihiI ad rem , & plane extra oleas , rejici debent. Quod addit , Deum erudelissimum carascem , o horribilem hominum tortorem hominum oculis exhiberi , ineptum , imo impium est. Scelera ho minum horrenda , in quibus pertinaciter pers verant, supplicium mereri , Acosta in fietas non iverit: quin id in hoc suo scripto acriter urget,

Judaeosque , quorum crimina recenset, non puniri, indignissime fert. Justitiae itaque officium

est, sceleribus meritas rependere poenas, virtutem ornare praemio. Atqui quod justitiae vindiacat, Deo denegare nequit. Ratio itaque docet , justitiae divinae esse consentaneum , ut piis bene , impiis male sit. Unde infero, quicunque m ritum impiis sepplietum irrogat , nihil facere, quod justitia ut crudele abominatur , sed quoa it justum suadet ae probat. Ac proinde impium

esse, blasphemum , & rectae rationi adversum , Deum, quia merito sceleratos ac impios suppli-cio afficit, erudelit um vocare carassicem o horribilem tortorem: Cum ultra merita non sit puniturus , & pro ratione delicti, poenam vel mitigaturus vel intensurus. Eadem justitiae ratio requirit , poenam & praemium post hanc vitam manere homines. Cum enim plerumque nullam in hac vita pietatis 'remunerationem, & impietatis Poenam videamus , sed potius pios plerumque

impiorum potentia ae tyrannide oppressos ac mi seram trahentes vitam , impios vero rerum p. tentes ac omnium bonorum , quae vitam hanc xeddunt beatiorem, affluentia gaudentes; omnino divinae justitiae ratio exigit, ut post hanc Via

703쪽

- piis bene, impiis male sit, atque ita utrique justam factorum retributionem accipian Idque legi naturae seu rectae rationi apprime

consentaneum est.

verum dicit Αeosta , Lex positiva, sive illa fit

Mosis sive emissimi lue alterius , naturale moris in

eulum quod est inter parentes o filios , fratres amicos , dissolvit oe dissipat , quando praecipit, ut

pater , frater , coniux, amicus , filium , fratrem , conjugem , amicum , occidat vel prodat.religionis eris

Io : o aliquid vult talis lex majus σ superius, quam ut possabile sit per homines impleri ct si impi

retur , summum esset contra naturam scelus ; illa enim talia horret. Nihil hic lego , quod religioni Christianae oppositum credi potest r Illa enim amorem erga omnes homines sine discrimine, quin & ergat inimicos , ut praecipuum officium , Iane quo nemo Christi discipulus , aut alicujusi apud Deum pretii esse queat , passim comme dat r Ad erueis & afflictionum ab impiis ae infidolibus infligendarum tolerantiam discipulos suos hortaturnusquam autem illos contra dissentie res, aut aliam religionem profitentes armat; quin& pro persecutoribus orare jubet. Religionem argumentis, mansuetudine, longanimitate ac benefactis propagari jubet ac suaderi , non vi ac ferro ad eam quempiam cogi permittit. Quod si respiciat leges illas cruentas ac sanguinarias , in Hispania ac Lusitania contra Judaeos omnesque ab Ecclesia Romana dissentientes latas , quoniam illae legibus Evangelii e diametro oppositae sunt , ex illis religionis Christiante falsitatem aut cum lege naturae pugnam deducere minime potest vr sed

704쪽

Sed potius ex Evangelio leges illas confutare aearumque promulgatores & executores violati

praecepti divini ac charitatis Christianae reos agere , quin & Christiano nomine indignos arguere

debet , quorum mores tam male cum praeceptis religionis conveniunt. Quare non est , 'quod Evangelio maculam hanc objectam credamus , ac diluamus.

Victitur potius Aeosta digitum intendere in legem Deut. x III. 6. σ seqq. ubi Deus ita praecipit tibi voluerit persuadere frater tuus fidiuae matris tua , aut filius tuus vel filia sive uxor quaest in seu tuo , aut amicus quem diligis ut an mam tuam, clam dicens , eamus o serviamus diis alienis, quos ignoras tu o patres mi , m. Non acquiescas et , nec audias , neque pareat ei oeulus tuus ut misereatis oe occultes eum , sed statim imterficies : Sit primum manus tua super eum Opostea omnis populus mittat marium: rapidibus o ratus necabitur, quia voluit te abstrahere a Domiano Deo tuo , . qui eduxit te de terra AEgypti, de domo servitutis. Sed ut appareat , legem hane

non evertere legem naturae. , Variae illius cirricumstantiae considerandae sunt. . Prima est: i L

mm hanc. selis datam Israelitis. Secunda, posnam ea constitutam nullos spectare , nisi Ista litas: Non enim mandat Deus, gentilem, qui Israelitam in idololatriam pellicere conatur , intersei 3 sed, si frater , aut alius quispiam e populo Israel seductionem hanc moliatur. Temtia et . Ratio itemporis quo lex haec populo Is raelia a Deo data est. Mundus totus a cultu unius veri, Dei defecerat ad idololatriam r

705쪽

BREVIS REFUTATIO. 48

Deus sibi elegerat posteritatem Abrahami, Isa ci dc Jacobi , ex qua mundi redemtorem oriari voluit: gentem hanc ab omnibus aliis i lius terrae gentibus separatam esse voluit , inaeaque purum sui cultum servari , ex qua ille postea sub regno Redemtoris generis humani in

totum terrarum orbem per omnes gentes ac naritiones erat diffundendus. Regiminis illius rario exigebat , ut severis interdictis ae communationibus populus ille cohiberetur, ne se gentium idololatria pollueret. Huc accessi qua ta circumstantia , quod Deus populum huse recenti beneficio liberationis ex dura AEgypti se vitute sibi totum in peculium vindicaverat , variis se illi miraculis, ac tandem prodigiis horis xendis in monte Sinai revelaverat , & quasi conspiciendum tradiderat , ut de illius praesentia ambigere minime possent, dc cum tanta actam manifesta praesentiae suae signa dedisset is gem illi tulerit. Quae omnes circumstantiae rite consideratae evincunt nihil legi naturae adve sum hac lege mandari. Recta quippe ratio diactat, solum Deum omnium creatorem esse coisIendum , peccatumque committi gravissimum , quando cultus soli Deo debitus non tantum Deo idenegatur , sed & idolis seu daemonibus exhibetur. Crimen ergo horrendum idololatria ucujus Deum esse vindicem , rectae rationi quam.

maxime consentaneum est. Nec repugnat recta ratio , Deum ex corrupto genere humano unam

sibi eligere gentem peculiarem , quam ob rationes , infinitae ipsius sapientiati notas & co sentaneas , ab omnibus aliis populis ad certum

tempus esse secretam , & in qua puriorem sui

cultum

706쪽

cultum observari voluit. Multo minus repugnat rationi , Deum severas ferre leges ,

gravissimisque sancire poenis , quibus populum hunc , recentibiis beneficiis sibi obligatum , ae proinde qui non sine nova ac minime excus, bili culpa ad idolorum cultum relabi potest,

ab idololatria , qua totus mundus infectus erat, deterrere voluit , & mandare , ut quicunque ex populo illo fratrem aut amicum seducere coinnaretur ad falsorum Deorum cultum L sine ulla misericordia , sine ullo amicitiae ac consanguinitatis respectu morte afficiatur. Non enim I gi naturae repugnat , majestatis divinae contuliscatores puniri , multo minus si novo beneficio

Deo sint obstricti , & propiore Dei cognitione

illustrati : Tales enim non sine summae ingratitudinis ac impietatis crimine cultum Deo do. bitum idolis exhibere possunt. Μajestatis rogiae conculcatores , , maxime λ rege suo ad ho- Res deficientes , qualescunque tandem sint, graviter puniri , nulla ratio , vetat. Quae itaque ratio prohibet , severam in certo populo poenam in majestatis divinae conculcatores , & h norem ipsi soli debitum daemoniis ac immunis dis sinritibus: in summam Dei contumeliam, exhibentibus constitui , eamque pro ratione tem- Porum , quae rigorem hunc exigebant , graviore poena severius sancirit Ita ut temporum ratio severitatem hanc postulasse videatur.

Nunc vero, quando populorum discrimen est bolituta , omnesque gentes per Iesum Christum unius veri Dei eultum sunt conversae, ratione quae rigorem illum olim exegerat cessante

707쪽

BREVIS REFUTATIO. 689

sanie , lex illa etiam sponte evanuit 8, illique nova successit , mansuetudinem ac charitatem spirans , quae non metu supplicii humani homines ab idololatria cohibeat sed persuasionibus, argumentorum pondere, sanctitate doctrinae , ac miraculorum evicacia homines ad Dei agnitionem ac cultum perducat , & quos rationibus flectere non potest, cum mansuetudine ac longanimitate tolerandos praecipiat cui nihil magis est adversum, quam ob religionis discrepantiam homines vexare ac morte assicere. Religioni huic objici non potest , quod naturae Iegi adversetur , aut separationem odium ac dis 1idium inter homines excitet : omnium enim amorem praecipiens , omnium saluti intenta est, nulliusque , ne quidem inimici & persecutoris, odium legitimum ac justum agnoscit. Si occasione illius promulgationis ac propagationis dis sensio orta est, hominumque animi non tantum in diversas sententias distracti , sed & odia internecina , ac persecutiones horrendae sunt exincitatae id non religioni Christianae, quae blandis ac placidis rationibus homines ad sui pro .

fessionem invitat , quaeque amorem , pacem s& amiistionum tolerantiam , omniumque etiam gravissimarum injuriarum condonationem prae

cipit, crucem religionis ergo ferre jubet , non aliis inferre permittit , imputandum est sed malitiae ac impietati hominum , qui veritate Evangelii repudiata , &, lege naturae , quae nullum ob diversum de rebus divinis sensum odium justum agnoscit, contemta, infestis animis religionem Christianam oppugnarunt, dc omni humanitatis, amicitiae ac consanguinitatis XX . vinculo

708쪽

vinculo soluto , illius professores publiei odii

victimas fecerunt , dc ubivis locorum crudeliss-mis suppliciis interfecerunt. . Ita ut Acosta nihil hic religioni a Deo revelatae , ac praesertim

Christianae, ob)iciat , quin facile dissolvi queat. Quod si gravissimis a Iudaeis injuriis lacessi.

tus , ex eorum factis Omnem religionem aestiamet, gravissime lapsus est. Non enim religi nis praecepta ex hominum moribus aestimari possunt. Sic ipsa naturae lex pro qua tanto pere depugnat, condemnanda foret I cum ple rique eam agnoscentes Vitam ducant dictamini ejus contrariam Sc repugnantem ex qua si delegis naturae praeceptis Judicandum foret , dicendum eam injustam hominum innocentium laesionem , immisericordiam erga afflictos , i juriarum vindictam , aliaque maleficia hominibus injungere quoniam crimina haec inter homines frequentiora sunt, virtutesque, justitia, misericordia , ac mansuetudo admodum inter illos rarae. Quare non ex Judaeorum moribus religionem Judaicam , multo minus Christianam , aestimare debuit ; neque quia facta ipsiarum naturae legi repugnare credit , religionem tam Christianam quam Judaicam , seu potius Evangelium & Legem Mosis condemnare, tan quam doctrinas legi naturae adversas , quae praecepta legis naturae praescriptis repugnantia praescribunt i sed ex Lege Mosis Judaeorum facta coarguere , & scripto hoc ostendere , mores ipstarum legi minime esse consentaneos. Quando

paucis post Iudaismi professionem diebus e

pertus est , mores ordinationes sui ortim mi-

709쪽

i nime convenire cum iis qua a Mose prascripta suu , , non credidit eorum moribus & ordinationibus: Mosis Legem maculatam 3 verum ex Lege ipsos, coarguit , Variarumque transgressionum reos

egit. Quid itaque hic ex corruptis hominum moribus Legem & Evangelium impugnat φ ac non potius ex sanctissimis religionis praeceptis hominum mores redarguit , ostenditque nihil eos habere , quo se tam sanctae doctrinae discipulos glorientur φ Sic propriae saluti consuluis sit; mores legi adversos redarguisset ; & pra

ceptorum sanctitatem considerans, momentaque argumentorum , quibus religio Christiana nititur , sepositis omnibus considerationibus humanis , , maturo judicio ponderans, sincera potuisset Evangelium fide amplecti , & gravissimo , quod ex impiis eorum , qui Christianam

profitentur religionem, moribus exoritur, stan

dato superato Christum Dominum agnoscere, ac gratia divina per veram in eum fidem, per

charitatem bonaque opera vivam ac emcacem, salutem suam operari in timore ac tremore. A quo ne & alii deterreantur , omnium n

strum , qui sanctum Christi nomen profitemur, ossicium est , ut moribus sanctis doctrinae Christi professionem ornemus , ac praesertim in id unice intenti simus , ut nulla de variis religio- 'nis dogmatibus sententiarum diversitas animos. divellat , multo minus Christiani in mutuam lanienam animentur sed mansuetudine , patientia ae charitate alii aliorum naevos ac infimmitates tolerando unitatem ae pacem Ecclesiae PIomoveamus , aliosque ad Christiani nominis Xx a professi

710쪽

prosessionem allicere allaboremus 3 omnibusque testatum faciamus , non tantum nos profiteri Dominum nostrum esse regem pacis , Ecclesiamque ipsius regnum pacis ἔ sed & nos spis ritu pacis regi, dc quod profitemur

opere ipso com plere.

INDEX

SEARCH

MENU NAVIGATION