장음표시 사용
681쪽
non estis, sed servi vilissimi , alieno si ibiecti imperIo; quod
est vestri im iudicium , cui vultis ut ego paream ' Tune prael Etus est libellus , in quo continebatur, debere me veste lugubri indutum Synagogam intrare , cereum nigrum in manu tenentem, & certa quaedam verba , per illos scripta, foeda fatis, palam coram concione evomere , quibus iniquitates istas, quas commiseram , usque in coelum efferebant. Post haec debebam
pati publice in Synagoga flagellari eoreaceo flagello, ceu ligaculo ; deinde in ipsius Synagogae limine me prosternere, ut omnes super me transirent, & certis insuper diebus jejunare. Perlecto libello exarserunt viscera mea, & interius ira flagrabam inextinguibili ; Continens tamen me, simpliciter respondi, non posse talia implere. Audito responso, deliberarunt
me iterum a communione separare, nee eo contenti, multi eorum transeunte me in platea spuebant, quod etiam & pueri illorum faciebant, ab illis edocti ; tantum non lapidabar. quia facultas deerat. Duravit item pugna ista per annos septem, intra quod tempus incredibilia passus sum: Duo enim agmina , ut dixi. pugnabant contra me , agmen unum populi, di alte. rum propinquorum, qui ignominiam meam qiraerebant, ut vindictam de me sumerent. Isti non quieverunt, donec me astatu priori deiicerent : Dirierunt enim inter se , non faciet quicqtiam nisi coactus , & debet cogi. si aegrotabam , solus aegrotabam. Si aliquod aliud onus incumbebat, hoe inter sibi valde optata expetebant: Si dicebam , ut esset aliquis iudex ex medio ipsorum. qui inter nos iudicaret, nihil minus. Agere coram Magistratu ἡe talibus rebus , quod etiam coepi tentare , reserat valde molesta. Longa enim erat via lites persequi in iudieio , eui, praeter multa alia onera . tor dilationes &procrastinationes inhaerent. Dixerunt isti saepius , subiice
te nobis, omnes enim patres sumus . nee putes aut timeas nos
tecum foede acturos. Dic iam semel paratum te esse , Omnia implere, quae nos tibi imposuerimus, de tune relinque nobis exitum rei, nos enim omnia faciemus quemadmodum decet.
Ego , licet super hoe ipso quaestio vertebatur, de talis subjectiodi acceptio , per vim extorta, mihi erat valde ignominiosa ;tamen, ut rem usque ad sinem perducerem, & exitum eius Oculis comprobarem , meipsum devici, constanter deliberans, Gmnia. quae vellevi, acceptare & experiri. Si enim foeda mihi imponerentur & inhonesta , causam meam contra ipsos magis iustificabant, & palam faciebant, quinam illorum erga me erat animus , quae fides in ipsis. Et tandem palam fiebar, uuam scedi de execrandi sint huius gentis mores , qui honesti simis hominibus , quasi vilissimis mancipiis , ita foede abutuntur. Ergo, dixi, omnia implebo , quaecunque mihi imposueritis.
682쪽
postieritis. Nunc animum mihi praebere, quicunque honesti, prudentes & humani estis , di defixis mentis oculis iterum atque iterum expendite , quale iudicium isti m me exercuerunt, particulares homines alienae potestati subjecti, sine ullo pecca
Intravi Synagogam , quae hominibus Jc mulieribus plena
erat, convenerant enim ad spectaculum, dc quando tempus
fuit adscendi suggestum ligneum , quod est in medio Synagogae
ad conesonandum, di alia ossicia. & clara voce perlegi scripturam ab illis exaratam , in qua continebatur consessio , me scilicet dignum elle, millies mori propter ea , quae commiseram , nempe violationem Sabbathi , fidem non servatam, quam in tantum violavi, ut etiam aliis sitas illem, ne Judais. mum intrarent, di pro quorum satisfastione illorum ordin tioni parere volebam , dc ea implere, quae mihi essent imposita , promittens de reliquo in similes iniquitates & scelera non reincidere. Pei acta lectione descendi a luggestu , & accessit ad me sacratissimus praeses, susurrans mihi in aurem , ut diverterem ad angulum quendam Synagogae. Contuli me ad angulum , dc dixit mihi ianitor, ut me nudarem. Nudavi corpus ad cincturam usique, linteum capiti subligavi, calceos deposui, di brachia erexi, manibus tenens quandam quasi columnam. Accessit ianitor ille , de manus meas ad columnam illam quadam fascia colligavit. His ita peractis aecessit praecentor, dc accepto corio percussit latera mea triginta & novem percussionibus secundum traditionem : nam iudicium Legis est , ut numerus quadragenarium non excedat, de cum viri isti adeo religiosi , & obs rvantes sint, cavent sibi ne contingat, ut peccent excedendo. Inter percutiendum Psalmus decantabatur. Hoc impletur, humi sedi, S accessit concionator . ceu capiens quam ridiculae sunt res mortalium in qui me ab excommunicatione abs tu i , 5c ita iam porta coeli mihi erat aperta , quae an tea sortissimis seris clausa me a limine & ingressu excludebat.
Post haec indui vestes, & abii ad limen Synagogae , prostravi
me, Zc custos ipsius sustentabat caput meum. Tunc omnes qui descendebant transibant super me , scilicet elevabant pedem unum , de transibant ad inferiorem partem crurum meorum quod omnes tam pueri, quam senes secerunt: s nullae sunt simiae quae actiones magis ab Enas, aut gestiis magis ridendos hominum oculis possint exhibere & peracto opere , quando iam nullus restabat . surrexi e loco, & mundatus a putavere. per illum qui mihi assistebat nemo iam dicat istos me
non honorasse, si enim me flagro percusserunt, lugebant tamen . di demulcebant caput meum ) domum me contuli. O limpudentissimi omnium hominum. O l patres execrandi. a
683쪽
quibus non erat timendum scedum quidquam l Hoete perci tiemus ' dicebant, absit hoc cogitare. Judicet nune qui hae audierit, quale esset spectaculum, videre hominem senem,
sortis non abiectae, naturaliter verecundum super omnem modum . in concione publica coram omnibus tam viris quam mulieribus de pueris nudatum, & flagro coesium ex mandato iudi- eum , & talium iudicum , qui servi potius abiecti: quam itidires sunt. Consideret, qualis dolor cadere ad pedes in sestissimorum hostium : a quibus tot mala . tot iniuriae acceptae sint, di se conculcandum prosternere. Cogitet squod maius est . di miraculum portentosum, ae monstrum horrendum, cuius intuitum Je foeditatem exhorrescas de fugias dici merito potest
fratres naturales & uterinos, ex eodem patre S matre genitos,
in eadem domo simul edueatos , in hune finem omnem operam impendisse, oblitos dilectionis , qua a me fuerunt perpetuo dulechi, mihi enim erat hoe proprium & nativum, & oblitos multorum beneficiorum. quae per me in vita acceperant, quorum loco pro retributione habui ignominiam, damnum, malae tot foeda & nefanda ut referre pudeat. Dicunt nunquam satis detestandi o res mei, se ad aliorum exemplum iuste de me poenas sumpsisse, ne deinceps aliquis audeat se opponere ipsorum placitis , & contra sapientes scribar. O sceleratissimi mortalium & totius mendacii parentes t quanto iustius possem ego de istis poenas sumere ad exemplum , ne
deinceps talia auderetis impudenter contra viros veritatis amantes , osores fraudum , totius humani generis indifferenter amicos . cuius vos communes hostes estis . eum omnes gentes pro nihilo aestimetis, & inter bestias numeretis. vos autem solos in coelum usqtie efferatis protervo . vobis ipsis mendaciis blandientes . cum nihil habeatis, de quo vere gloriari possitis ; nisi forte gloria vobis est exulare . ab omnibus contemni & odio haberi, propter ridiculos & exquisitos vestros mores , quibus a caeteris hominibus separari vultis. Si enim de simplicitate vitae dc itistitia gloriari velitis , vae vobis, qui non obscure multis inferiores in his apparebitis. Dico igitur, potuisse me iuste , si vires adessent, de istis siumere vindictam pro gravissimis malis , dc atro eissimis iniuriis, quibus me repleverunt, de Propter quae vitarn meam exosus sum ; Q is enim honesti amans libenter sustineat vitam vivere ignominiosam ζ Et ut aliquis bene dixit, aut bene vivere, aut honeste mori, ingenuum decet. Tanto autem iustior est causa mea causa istorum, quantum veritas praecellit mendacio. Isti pro mendacio contendunt, ut homines capiant di servos faciant: ego vero pro veritate dc naturali hominum libertate, quos magis decet, a
falsis superstitionibus di ritibus vanissimis liberos, vitam agere hominibus
684쪽
hominibus non indignam. Fateor magis ex re mea fuisse , si a Principio taciti siem , ct agnoscens ea, quae in mundo fitini, potius silerem ; ita enim expedit iis, qui inter homines acturi sunt, ne a multitudine ignara vel a tyrannis iniustis opprimantur , ut fieri solet: unusquisque enim commodis sitis consulens veritatem ntide opprimere , & laqueos parvulis tendens, tu sitiam sub pedibus terit ; tamen postquam incautus a Vana religione deceptus in .arenam cum istis prodii, satius est cum laude occumbere, vel sialtem sine dolore mori, qui turpis fugae, aut ineptae patientiae in honestis hominibus comes est. Solent isti pro se allegare multitudinem. Tu unus nobis, qui multi sumus, debes cedere. Amici , utile quidem est , ut unus multis cedat, ne ab illis lanietur: sed non omne , quod utile est, pulchrum statim est. Pulchrum prosecto non est, cum ignominia discedere, ac violentis di injustis trophaeum relinquere. Debetis igitur fateti, virtutem esse laude dignam. superbis resistere, quantum fieri possit, ne male facientes de utilitatem ex malitia capientes in dies magis superbiant. Pulchrum quidem est, & viro pio ae genero jb dignum : cum parvulis parvulum esse, cum ovibus ovem ; stultum autem , ignominiae & reprehensioni obnoxium , cum leonibus in conflictii mansuetudinem ovis induere. Quod si inter res pulcherrimas habetur pro patria pugnare usque ad necem , quia patria est aliquid nostrum ; quare pulchrum non esset pro propria honestate, quae proprie nostra est. & sine qua bene vivere non possumus,
nisi forte tanquam porci foedissimi volutemur in foedissimo lino Iucri. Sed dicunt nefarii illusores mei, totum ius sutim in
multitudine constituentes , quid tu unus contra tam multos posses Fateor de lugeo me a multitudine vestra oppressum esse: tamen propter cogitationes istas, sermones vestros , aestuat magis ira in praecordiis meis , & clamat, impium esse erga impios, superbos, contumaces, di perseverantes, pietate uti.
Unum dixi, desunt vires. Scio adversarios istos, ut nomen meum coram indocta plebe dilanient, solitos esse dicere, iste nullam habet religionem, Judaeus non est, non Christianus, non Mahometanus. Vide prius Pharisaee quid dicas ; caecus enim es, Sc licet malitia abundes: tamen sicut caecus impingis. Q se, dic mihi , si ego Christianus essem, quid sitisses dicturus φ Planum est, dicturum te , foedissimum me esse idololatram, & cum Jesii Nazareno Christianoriim doctore poenas vero Deo soluturum , a quo defeceram. Si Mahometanus essem , norunt etiam omnes quibus me honoribus fuisses cumulaturus r & ita nunquam linguam tuam possem evadere , unicum hoc essit glirm habens,
nempe ad genua tua procumbere, di foedissimos pedes tuos, Tt s tuas
685쪽
tuas inquam nefarias & pudendas institutiones . oscillari. Nunc, Precor, doceas me, aliamne noreris religionem praeter illas quarum meministi, & quarum duas ultimas tu pro adulterinis habens , non tam religiones vocas, quam a religione recessum. Jam audio te fatentem, unam te adhuc noscere religionem , quae vere religio est , dc cujus medio homines pos sunt Deo placere. Si eum gentes omnes , exceptis Iudaeis oportet ut vos semper ab aliis separemini , nec eum ple Deis de ignobilibus coniungamini j servent praecepta septem , qtiae, Osdicitis Noam servalle, alios qui ante Abrahamum fuerunt ,
hoc illis satis et ad salutem. Jam erga est aliqua religio per vos ipsos , cui ego possum inniti, etiamsi a Judais originem
ducam: Precibus enim a vobis impetrabo, ut patiamini mecum alia turba misceri , vel si non Obtineam apud vos , per me licentiam sumam. O l eoeee Phari axe , qui oblitus illius legis, quae primaria est, di a principio fuit, dc erit semper, tantummodo mutationem facis aliarum legum , quae postea esse coeperunt, & quas tu ipse damnas, tua excepta, de qua etiam, velis nolis, alii iudicant secundum rectam rationem , quae vera norma est illius naturalis, quam tu oblitus fuisti, & quam libenter vis sepelire, ut gravissimum oc detestandum iugum tuum super cervices hominum imponas, di eos a fana mente detur bes, ae insanientibus similes reddas. Sed quando in ista veniamus, libet hic aliquantulum immorari. N laudes hujus primariae legis non omnino tacere. Die igitur hane legem omnibus hominibus esse communem 5e innatam, eo ipso quod homines sunt. Haec omnes inter se mutuo amore colligat, inscia divisionis, quae totius odii, de maximorum malorum causa S origo est. Isaee magistra est bene vivendi, discernit inter iustum N iniussum , inter foedum & pulchrum. Quaequid optimum est in Lege Mosis, vel quacumque alia, hoc initim perfecte in se continet lex naturae ; &sitantisper ab hac naturali norma declinatur, statim oritur eontentio , statim fit animorum divisio :nee quies inveniri potest. Si vero multum declinatur, q is fatis erit ad recensenda mala & monstra horrenda , quae ab hoe adulterio originem suam trahunt, dc incrementa' ijd habet optimum lex Mosis , vel quaecumque alia , quod restriciat societatem humanam. ut homines inter se bene vivant di bene conveniante Profecto primum est, parentes honorare , deinceps aliena bona non invadere, sive hoc bonum positum sit in vita, sive in honore, sive in bonis aliis ad vitam eon ducibilibus. Ud , quaeῆ , horum in se non continet lex naturae dinorma recta mentibus inhaerens e Naturaliter filios diligimus, A parentes filii, frater fratrem, amichis amicum. Naturaliter volumus omnia nostra salva esse, & odio habemus illos.
686쪽
qui pacem nostram turbant, qui ea quae nostra sunt a nobis aut vi aut fraudibus auferre volunt. Ex hae voluntate nostra naturali sequitur apertum iudicium , scilicet non debere nos ea committere, quae in aliis damnamus. Si enim alios damnamus qui nostra invadunt, iam nos ipsos damnamus, si aliena invaserimus. Et ecce, iam facile habemus quidquid praecipuum est in quacumque lege. -d attinet ad cibos, hoc Medicis relinquamus; illi enim nos satis apposite docebunt, quis cibus sit salutaris, quis per contrarium noceat. Quod vero ad alia ceremonialia , ritus, statuta, sacrificia. de climas insignis fraus ut quis alieno labore fruatur otiosus j heu, heu, ideo ploramus, quia in tot labyrinthos coniecti sumus ex malitia hominum. Agnoscentes hoc veri Christiani, magna laude digni sunt, qui ista omnia in exilium migrare secerunt, retinentes solum ea quae ad bene vivendum moraliter spectant, Non bene vivimus . quando multas vanitates observamus, sed vivimus bene quando rationabiliter vivimus. Dicet aliquis, legem Mosis vel Evangelicam aliquid altius δc persectius continere, nempe ut inimicos diligamus, quod lex naturalis non agnoscit. Huic respondeo, quemadmodum superius dixi; Sia natura declinamus, de aliquid majus volumus invenire, statim oritur contentio, turbatur quies. d prodest, si mihi imperentur impossibilia , quae ego implere non possim Nullum aliud bonum inde sequetur, quam animi tristitia, si ponimus impossibile esse naturaliter inimicum diligere. Iod si non omnino impossibile sit naturaliter inimicis benefacere hoe citra dilectionem accidere potest) quia homo ad pietatem dimisericordiam, generaliter loquendo, naturalem habet propensionem ἱ iam non debemus negare absolute talem persectionem in lege Aaturae comprehendi. Illud nune videamus, nempe quae mala oriantur, quando a naturali lege plurimum declinatur. Diximus inter parentes de filios, fratre & amicos, naturale esse amoris vinculum. Tale vinculum dissolvit & dissipat lex postiva , sive illa sit Mosis,
sive eujuscumque alterius, quando praecipit ut pater, frater, coniux, amicus, filium , fratrem , coniugem , amicum, occidat vel prodat Religionis ergo , & aliquid vult talis lex majus S superius, quam ut possibile sit per homines impleri : & si
impleretur, summum esset contra naturam scelus : illa enim talia horret. Sed quid iam ista memorem, quando in tantum vesaniae homines devenerunt, ut proprios filios idolis, quae vanissime colebant, pro hocausto obtuler;nt, a naturali illa norma adeo discedentes, & naturales paternos affectus adeo maculantes. nto duleius seret, si mortales inter naturales
limites se cohibuissent, di inventa adeo laeda nunquam inve- nigente
687쪽
nissent' Quid dicam de terroribus Se anxietatibus gravissimIs,
in quos hominum malitia alios conjecit; a quibus unusqliisque liber erat: si naturam tantum audiret . quae talia omnino nescit. Q si sunt, qui de salute desperant f qui martyria variis
imbuti opinionibus subeunt f qui vitam omnino miseram sponte agunt, corpus misere macerantes, solitudines & recessus a communi aliorum societate quaerentes , internis cruciatibus perpetuo vexati; quippe qui mala, quae futura timent, iam tanquam praesentia lugent. Haec alia mala innumera falsa religio, ab hominibus malitiose inventa, mortalibus adduxit. Nonne ego ipse unus sum ex multis, qui per tales impostores valde deceptus fui, illis credens me pessum dedi ς Loquor tanquam expertus. At dicunt, si non alia sit lex quam naturae lex, nec homines ex fide habeant alteram restare vitam , & timeant poenas aeternas , quid est cur non perpetuo malefaciant rVos talia inventa excogitastis fortassis aliquid amplius latet. timendum est enim ne propter utilitates vestras onus super alios imponere volueritis ) in hoe similes illis , qui ut infantes terrefaciant, larvas fingunt, vel aliqua nomina atrocia excogiqtant, donee pueruli metu perculsi eorum voluntati acquiescant. voluntatem propriam captivantes cum taedio & moerore. Sed
prosunt ista quidem , quamdiu infans infans est; quam primum tamen oculos mentis aperit, ridet fraudem, nec iam larvam timet. Sic vestra ista ridicula sunt, quae solum infantibus aut bardis possitnt timorem iniicere; alii autem qui vestra norunt vos rident. Mitto nune de iustitia fraudis huius disserere: cum vos ipsi, qui talia fingitis, inter iuris regulas habeatis . non esse facienὸ a mala ut veniant bona. Nisi Arte inter mala non
numeratis, mentiri in grave aliorum praeiudicii im , occasionem pusillis dantes insaniendi. QDd si vel umbra Religionis
verae , aut timoris in vobis esset, procul dubio non modice timere debuissetis. quando tot mala in orbem terrarum induxistis: tot dis idia inter homines excitastis r tot iniqua , dc impia institii istis, adeo ut parentes contra filios, & filios contra parentes impie incitare non dubitaveritis. Unum vellem a vobis interrogare, nempe, si quando ista fingitis propter hominum malitiam, ut illos fictis terroribus in officio contineatis , alioquin male vi miros , subit vobis in mentem vos similiter homines esse malitia repletos, qui nihil boni potestis praestare , nihil nisi malum perpetuo exequi. aliis nocere, in neminem misericordiam exercere ' Video iam vos mihi irasci, qui tale quidquam ausus sum a vobis interro-pare, dc unumquemque vestrum strenue contendere pro i
stitia actionum suarum. Nullus est qui non dicat se esse pium , misericordem, veritatis dc justitiae amantem. Aut igitur falsa
688쪽
Ioquimini talia de vobis an nunciantes , aut falsis accusatis omnium hominum malitiam, cui vestris larvis &-terroribus mederi vultis ; contumeliosi in Deum, quem tanquam erudeli stimum carnificem & horribilem tortorem oculis hominum exhibetis ; contumeliosi in homines, quos ad tam d plorandam miseriam natos esse vultis, quasi illa satis non sint, quae cuique in vita accidunt. Sed esto, quod magna sit hominum malitia, quod & ipse fateor, & vos ipsi mihi testes
estis, cum sitis extreme malitiosi, alioquin talia commenta comminisci non valeretis quaerite remedia efficacissima, quae citra majorem laesionem morbum hune ab hominibus omnibus generaliter expellant, dc deponite larvas, quae tantum contra infantes di stolidos vim habent. Si vero mor-
bus hie in hominibus insanabilis est, desistite a mendaciis,
nee tanquam inepti medici promittatis sanitatem , quam non potest;s praestare. Contenti estote inter vos leg s iustis de rationabiles stabilire : bonos praemiis ornare, malos digno supplicio assicere: eos qui vim patiuntur a violentis libera te , ne clament iustitiam non fieri in terra, nee elle qui in firmum eripiat a manu fortioris. Prosecto si homines rectam rationem sequi vellent & vivere secundum naturam humanam , omnes se mutuo diligerent , omnes sibi mutuo condolerent. Unusquisque alterius calamitatem , quantum possiet, sublevarat , vel saltem nullus alium gratis offenderet. Oi F contra fiunt , contra humanam naturam fiunt
di multa fiunt quia homines diversias leges a natura abhorrentes sibi invenerunt , & alius alium irritat malefaciendo. Multi sunt qui ficte abutant, de se extreme religiosbs simulant , di incautos decipiunt, tegumento Religionis, ad capiendos quos possint, abutentes ; qui recte comparari possunt furi nocturno , qui somno sopitos , nec tale quid cogitantes , per insidias adoritur. Hi in ore solent habere, Judaeus sum , christianus sum, crede mihi, non te decipiam. ol malae bestiae : ille qui nihil horum dicit . di se
tantum hominem profitetur , multo melior vobis est. Si enim ei tanquam somini non vultis credere, potestis cavere , vos autem quis cavebit, qui , amicti ficto pallio sanctitatis fictae , tanquam fur nocturnus incautos & dormie tes per foramina invaditis ac misere strangulatis Unum inter multa miror. 5c vere mirandum est, quomodo possit ni Pharizaei inter Christianos agentes mi tanta libertate, ut etiam judicia exerceant: vere dicere possum , quod si Jesus Nazarenus , quem Christiani adeo colunt, hodie conci naretii r Amstelodami , & placeret Pharizatis illum denuo flagris caedere , propterea quod traditiones illorum impugnaret Ec, hypocrisim
689쪽
hypocrisim objiceret , hoc libere facere possent. Certe hoe ignominiosum est, Ac quod tolerari non debuit in civitate libera , quae profitetur homines in libertate de pace tueri, Ac tamen non tuetur a Phari Eaeorum iniuriis : & quando quis non habet desen rem aut vindicem, nil mirum si ipse per se quaerat se defendere, & iniurias acceptas vindicare. Habetis vitae meae historiam veram ; &quam pers nam in hoc mundi vanissimo theatro ego egi. in vanillima di instabilis lima vita mea . exhibui vobis. Nunc iuste iudicate filii hominum , & sine ullo a L. sectu , libere secundum veritatem iudicium proserre : hoe enim imprimis viris dignum est, qui vere viri stini. Quod si aliquid inveneritis , quod vos ad commiserationem rapiat, miseram hominum eonditionem agnoscite deplorate , cujus di ipsi participes estis. Ne hoc etiam desit, nomen meum quod habui in Portugallia Christianus, Gabriel Acosa, inter J daeos, quos utinam nunquam accessissem, paucis mutatis , invi vocatus
690쪽
Argumentorum quibus Acosta omnem Religionem revelatam impugnat.
S riptum hoc duas habet partes. In priore
autor vitae suae historiam tragicam refert: De qua nihil est quod annotemus. Altera acerrimam continet invectivam in Judaeos, a quibus se gravisissime laesum , & indignis modistractatum conqueritur. In illa autem invectiva quaedam immiscentur, quibus omnem divinam revelationem impugnat, Omnemque religionem revelatam , ut falsam & hominum fraude confictam, odiose traducit ; eaque occasione nonnulla etiam directe in ipsam religionem Christianam evomit. Contentio illius privata cum Judaeis nihil ad nos. Quare nec inquiram de excommunicatione Judaeorum , cujus ea sit autoritatis; n que an juste in eum excommunicationis sententia
a Judaeis sit lata: Multo minus, an juste in SP nagoga flagellari ab ipsis potuerit. Illud tantum obiter moneo, immerito Magia stratum Amsteloda mensem ab ipso in fine scripti
ipsinis traduci, quod non tueatur homines a Phariseorum injuriis ; neque criminationem hanc hoc suo egemplo comprobatam reddit. Ipse enim non implorata Magistratus protectione, ultro se
