Philippi a Limborch De veritate religionis christianae amica collatio cum erudito Judaeo

발행: 1740년

분량: 740페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

672쪽

AD LECTOREM.

M is utris i homini cara esse debet, m

xime auterga illa, qua ad aeteream fel citatem ducit. In oraritia quippe aliarum veritatum licet noxia esse queat, multorumque in hac vita commodorum impedimentum , modo qua unice salutaris est cognita sit, viam ad veram salutem pracludere nequis: Hujus autem ignoratio nullam homini spem, cui plena cum animi , persuasione acquiescat, de salute sua reliquam facit. liare cum inter omnes tari ianos indubitaram sit, tinicam illam salutarem veritatem esse religionem rariasianam ac proinde unicum salutem sternam confe- ,

quendi , ct a Deo plena animi sperandi , medium esse fidem illi religioni adhibitam , quae ex sese

obedientiam ejus praeceptorum sinceram producit ; in hoc eniti quammaxime seingulos Christi nomen profitemtes oportet , ut doctrina Christiana veritatem arguia mentis quam solidis is adseruarit, σ ab objection bus, quibus illius veritas oppi natur , vindicent; ut ita omnibus eam non amplexis luculentissima suppedit tar occasio ejus divinitatem agnoscendi, eamque obse pio a me recipiendi. Sunt quidem varii qui illius veritatem oppugnent j per totum terrarum orbem di persi adversarii: in haeauteis patria nostra duo potissimum eorum gemera, ID-daei, O Athei seu Dei a. 'dai negant Eoangelii veritatem , o Iesum Chridum Salvatorem suum agnasiere recusant: Attamen agnoscunt verum Deum

creatorem

673쪽

creatorem Geli ac terra, ct divinam Mosis legem vita sua reviam babent. Athes vero , seu Dei ae quos conjungo , non quia Atheum σ Dei am idem signim re credo , sed quoniam plerumque Dei us ab Athei mo vix dissert, ct qui Dei as se profitentur ordinarie Athesmum amimo fio veni aut nullum aD secunt

Deum , aut illum in agens naturale ct necessariam eonvertunt, atque ita Gmnem funditus religionem toti' lunt: Praterea, cum omnem revelationem re ant, nullam certam vita regulam habent, neque, se quam

habent, perfectiorem Uno cunt, quam ex sol n tura principiis deductam. Contra utrosque Religionis Christiana veritatem tmtari imprimis Chrisiani hominis inciam est: tum ut eam oppugnantibus luculenta eam ut divinam ample flendi praebeatur occasio; tum ut Christianorum an . nu in fide veritatis semel per gratiam divinam a ita

confirmentur, neque argutis eam oppugnantium rati

tantis a fides utari deturbentur. Haec causa fuit, ut commoda sese osserente occasione amicam cum erudito Fudaeo collationem non subterfugerim; quae cum in justae disputationis molem excreverit, ea in lucem emisistere confultum duxi. Verum cum iam editionem ejus adornarem , commodum in manus meas incidit seriaptum , quod diu apud me latuit , quo omnisgrneratim

religio revelata, tam Mosaica quam Chrisiana, im unatur: Cujus refutationem se adjungerem huic Corulationi , rem me Christiano orbi nec inutilem nec ingratam facturura credidi.

Autor illisu , ut ex me scripti liquet , fuit Gabriel, postea inter 'udaeos vocatus Uriel Acosta. occasione illud scripserit , ipse fatis indicat. T tutum illi praefixit, quem praefixum vides , Exemplar humanae vitae. Paucis ante mortem suam diebuύ γ

674쪽

diebus, ct cum jam mori decreverat , scriptum hoc exarasse videtur. Etenim vindicta inuans primo fratrem alii dicunt amitinum ) a quo se maxime laesum eredidit, deinde seipsum trajicere statuit: itaque in

fratrem , seu amitinum, ades suas praetereuntem, si elum vibravit; sed cum frustrato ictu non exploderetur , se detectum videns, subito domus sua janua elausa alterum, eum in finem paratum , in se sclops rum explosit, ac seipsum miserandum in modum tr. eis. In defurum aedibus scriptum hoc fuit repertum, cujus apographum proavunculo meo Simoni Episcopis ab

eximio quodam hujus civitatis viro communisatum ego

inter scedas ejus reperi. tempore historia hae contigerit , ex ipso scripto dijudicare licet : Etenim Medici illius libellus de Immortalitate animarum, cujus mentionem facit , editus est Amstelodami apud Ravestrinium arino a creatione mundi H 8 3. juxta communem Pudaeorim calculum , qui respondet anno risi Oulgari r 623. Si nunc consideremus bina illa tempora , quibus a Iudaeis segregatus vixit , inde non

quidem praecise , sed aliquatenus historiae hujus tempus colligi potest. Animus mihi non est quicquam hic de Fudaeorum Ericommunicatione, aut de judicio contra hunc scriptorem lato , disserere : sed solummodo argumenta , quibus Religionis revelatae, O nominatim CBroiiama, pr cepta impugnat, ad examen revocare qu- nul lius roboris simi ad illius divinitatem convellendum olim dere. Nemo autem credat, quoniam scripti hujus rofutationem Amicae Collationi cum erudito J daeo conjugo , quod utrumque eodem loco habeam , aut erudito 'udaeo invidiam creare velim, pias cum hoc homine Religionem Chri lanam oppuguet. Minia me gentium. Scio enim non religionem solum Christi

nam ν

675쪽

d um , quo cum dilputo, ipsum ut hominem pessimum detestari , sibique nihil cum ipso com-une esse velle. Itaque refutatio mea, qua argumenta ejus diluo, non tanti Evangelii , sed ct Legis Mosaicae disinitatem confirmat; cui se quid Doctissimus Fudaeus addat, quo Deis divinitas fortius adstruatur , gratiam apud me inibit, quam ct apud ipsum, Legem contra hujus criminationes vindicando , inituruim me confido. Verum quoniam responsio ad argumenta 'dat, quibus argute ac docte contra Religionem ciristianam distulat, a me in lucem emittitur ; volui hac occasione etiam huius h minis e qui longe alia quam Sudos ragione Religionein risianam oppi nat, aingumentis refutatis Religi nem Christianam ὰ quo vis objectionibus vindicare , ut tanto evidentius ct clarius ejus veritas ac diuinitas patescat.

URIELIS

676쪽

i URIELIS A COSTA

EXEMPLAR

ΓΑtus sum ego in Portugallia, in civitate eiusdem nominis , vulgo Porto. Parentes habui ex ordi-4 ne nobilium, qui a Judaeis originem trahebant,

l N ad Christianam Religionem , in illo regno, quon-

dam per vim coactis. Pater meus vere erat Christianus, vir honoris observantistimus, & qui honestatein plurimi faciebat. In domo eius sui ego honeste educatus. Seri inon deerant, nec in equiti equus nobilis Hispanus ad equestrem exercitationem, cuius pater meus erat peritissimus ἔ dc ego eius vestigia a longe imitabar. Aliquibus artibus tandem instructus, quibus solent honesti pueri. Jurisvrudentiae operam dedi. Quod ad ingenium & naturales affectus attinet, eram ego naturaliter valde pius & ad misericordiam ita propensus. ut, si quando alienae calamitatis narrabatur eventus , nullo modo possem lachrymas continere. Pudor mihi adeo erat ia natus, ut nihil magis timerem , quam ignominiam. Animus nullo modo ignobilis, nee ab ira destitutus , si occasio iusta postillabat. It que superbis S insolentibus, qui per contemptum, & vim solent aliis injuriam in serre, vere eram contrarius, infirmorum partes adjuvare cupiens; & illis potius masocium adjungens. Circa religionem passus sum in vita iner dibilia. Institutus sui, quemadmodum mos est illius regni, in religione Christiana Pontificia; de cum iam essem adolescensae valde timerem damnationem aeternam . cupiebam exacto omnia observare. Uacabam te stioni Evangelii, & aliorum liabrorum spiritualium, Summas consessariorum percurrebam, di quo magis istis ineumbebam , eo maior difficultas mihi ori batur. Tandem incidi in inextricabiles perplexitates, anxi tates dc angustias. Moerore bc dolore consumebar. Impossiabile mihi visium est peccata confiteri more Romano, ut dignam possem absolutionem impetrare , dc omnia implere quae post labantur; dc per consequens de salute desperavi, si illa talibus canonibus paranda erat. Qma vero difficile religio poterat deseri , cui a primis incunabulis assuetus fueram . 5c quae per fi-dom altar jain rii licea egerat i in dubium vocavi accidit hoe

T t mihi

677쪽

' EXEMPLAR.

mihi circa vigesim inra secundum aetatis annum possetne fieri .

ut ea, quae de altera vita dicebantur, minus vera essent, de utrum fides talibus data bene cum ratione conveniret; siqiii dem ipsa ratio nullia dictabat, S perpetuo insinuabat in aurem,qitae valde erant contraria. Hoc in dubium vocato animo, quievi. di quicquid esset tandem statuebam me non posse tali via incedendo salutem animae assequi. Per hoc tempus duris, ut dixi, studio vacabam, di cum annum agerem vigesimum quintum, oblata occasione, impetravi beneficium Ecclesiasticum, nempe dignitatem thesari rarii in collegiata Ecclesia. Cum vero in Christiana Religione Pontificia quietem non inventilem , di cuperem alicui inhaerere, sciens magnam esse inter Christianos dc Judaeos contentionem, percurri libros M sis, S Prophetarum , ubi aliqua inveni, quae novo Foederi non parum contra dicebant, & minus habebant difficultatis ea quae a Deo dicebantur. Praeterea veteri Foederi fidem dabant tam

Judaei. quam Christiani; Novo autem Foederi ibli Christiani. Tandem Mosi credens iudicavi me debere I egi parere, quandoquidem ille omnia se accepisse a Deo assercbat, simplicems interniincium declarans , ab ipso Deo ad id munus vocatum, aut potius coactum sita decipiuntur parvuli J. Posita hae deliberatione , quia non erat liberum praedictam religionem in illo regno aliquo modo profiteri, cogitavi de mutando domicilio , proprios de nativos relinquendo Lares. Ad eum finem non dubitavi beneficium illud Ecclesiallicum in favorem alterius resignare, nihil curans utilitatem vel honorem ex ea provenientem secundum morem pontis illius. Pulchram etiam domum reliqui in optimo civitatis loco positam . quam pater meus aedificaverat. Itaque navem adscendimus non sine magno periculos non licet illis qui ab Hebraeis originem ducunt a regno discedere sine speciali Regis facultate J mater mea S ego cum fratrihus meis, quibus ego fraterno amore motus ea communica v

vana, quae mihi super religione visa fuerant magis consentanea ;licet super aliquibus dubitarem: quod quidem in magnum malum meum poterat recidere, tantum est in eo regno periculum de talibus loqui.' Tandem peracta navigatione Amstelodamum appulimus, ubi invenimus Judaeos libere agentes: Ac ad implendum Legem praeceptum de circumcisione statim implevimus. Transactis paucis diebus expertus sum mores di ordinationes iidaeorum minime convenire cum iis, quae a Mose praecepta sun r. Si vero lex observanda erat pure, quod dc ipsa petit, male qui dicuntur Judaeortina sapientes tot invenerant a Lege omnino abhorrentia. Itaque non potui me continere, imo gratam rem Deo me facturum putavi, si libere Legem defenderem. Sapientes isti Judaeorum qui nunc sunt, & mores suos,

ac Disitirco by Go

678쪽

ae ingenium malignum adhue retinent, pro secta de instituti nibus detestandorum Pharisaeorum stre nue certantes, non sine spe proprii lucri. & quemadmodum illis alias bene fuit imputatum, ut primas cathedras in templo, primas salutationes in foro habeant, nullo modo passi sunt, ut nec in minimis rebus

ab illis discederem, sed per omnia vestigia eorum inviolabiliter

sequerer ; Sin minus, minati fiunt separationem a congregatione dc communicatione omnium, tam in divinis, quam in humanis. Qma vero minime decebat, ut propter talem metum terga Ve teret ille, qui pro libertate natale .lum , & utilitates alias conia tempserat, dc succumbere hominibus, praesertim juris-dicti nem non habentibus, in tali causa nee pium . nec virile erat ἰdecrevi potius omnia perferre 3c in sententia perdurare. Itaque . excommunicatus fui per illos ab omnium communicatione, Ecipsi fratres mei, quibus ego antea praeceptor fueram, me transibant, nee in platea salutabant propter metui illorum.

His ita se habentibus, deliberavi librum scribere, in quo iustitiam causiae meae ostenderem, Ec aperte probarem ex ipsa Lege vanitatem eorum, quae Pharisiaei tradunt de observant, dcrepu nantiam, quam cum Lege Mosis traditiones Sc institutiones eorum habent. Post coeptum opus accidit etiam oportet omnia plane & vere, quemadmodum evenerunt, enarrare ut eum resolutione dc constanti deliberatione accederem senten- , , tiae illorum, qui legis veteris praemium Sc poenam definiunt temporalem , dc de altera vita Sc immortalitate animorum minime cogitant, eo praeter alia nixus fundamento, quod praedicta Lex Mosis omnino taceat super his, dc nihil aliud proponat observantibus dc transgrestaribus. quam praemium, aut Poenam temporalem. Ualde laetati sunt hostes mei, simulatque intellexerunt me in talem opinionem devenisse ; existimantes,

se satis amplam defensionem apud Christianos per hoc solum adeptos fuisse, qui ex speciali fide in lege Evangelii fundata, ubi expresse mentio fit de aeterno bono Ac supplicio, animae im- Editus est

mortalitatem dc credunt, di agnoscunt. Hae intentione ducti, hic libellus di ut mihi os in caeteris obturarent, ae odiosium redderent inter anno a cre-ipis Christianos, antequam liber iste meus, quem scripseram, alio ne typis mandaretur, libellum in lucem ediderunt opera cuiusdam mundi Medici , cui inscriptio erat : De Immonialiate Animarum. ς 38 I. In hoc libello Medi eus iste copiose me lacerabat, quasi Epicuri Ia ;m Hu- partes tuentem Per hoc tempus male ego de Epicuro sentie- nem Ju- , bam, & contra absentem dc inauditum ex aliorum iniqua rela- daeor 1.ntione sententiam temere proserebam, postquani vero aliquo- calculdi rum veritatis amamium de illo iudicium, dc doctrina ni eius ut qui res stan- erat intellexi, doleo quod aliquando talem virum amentem Sc det anto

insanum Pronunciavi, de quo etiam nunc non possum plene iu- Christi vii Tta dicare, gari

679쪽

εόo EXEMPLAR

dicare. cum eius scripta mihi sint incognita qui enim immortalitatem animarum negabat, parum aberat, quin Deum abnegaret. Pueri illorum , a Rabbinis Sc parentibus edocti, turmatim per plateas conveniebant, di elatis vocibus mihi maledicebant; & omnigenis contumeliis irritabant, haereticum di defectorem inclamantes. Aliquando etiam ante fores meas congregabantur, lapides iaciebant, & nihil intentatum relinquebant, ut me turbarent, ne tranquillus etiam in domo pro-

propria agere possem. Postquam libellus ille contra me fuerat editus, paravi me ego statim ad defensionem, & alium libellum huic contrarium scripsi, immortalitatem impugnans omnibus viribus , aliqua obiter eorum percurrens, in quibus Pharisaei a Mose recedunt. Simulatqtie libellus iste in lucem prodiit, convenere Senatores & Magistratus Judaicus, & de me accusationem proposuerunt apud Magistratum publicum : dicentes me talem librum scripsisse, in quo immortalitatem animarum negabam, nec 1blum illos laedebam, sed etiam Christianam religionem convellebam. Ex hac eorum delatione fui ego ad carcerem vocatus, & cum ibi suis Iem per dies octo aut decemsblutus sui sub cautione: Mulcham enim Praetor a me postulabat, di tandem condemnatus sum ut illi solverem florenos trecentos cum amissione librorum. Post haec temporis decursu , cum experientia & anni multa patefaciant, ae per consequens mutent hominis judicium liceat. ut dixi, libere loqui, quare enim non liceret et , qui

quasi testamentum conficit, ut hominibus relinquat vitae rationem , & humanarum calamitatum exemplum verum, saltem in morte vera enarrare ) in dubium vocavi, utrum Lex Mosis deberet pro Dei lege haberi, multa enim erant, quae contrarium suadebant, aut potius cogebant dicere. Tandem statui legem Mosis non esse, sed tantum inventum humanum, quem admodum alia innumera in mundo fuerunt : Multa enim pugnabant cum lege naturae, A non poterat Deus autor naturae

contrarius esse sibi ipsi, & esset sibi contrarius, si contraria naturae hominibus iacienda proponeret, cujus autor dicebatur. Hoe ita apud me definito, dixi mecum ι Quae utilitas I utinam nunquam talis cogitatio subiisset in animum meum ) si usque

ad mortem in hoc statu durem , separatus a communione Patrum istorum, & populi istius, maxime cum advena sim in his regionibus, nec familiaritatem cum civibus habeam , qu rum etiam ignoro sermonem ς Satius erit in communionem e rum venire, dc eorum sequi vestigia quemadmodum volunt, simiam , ut aiunt. inter simias agςndo. Hac motus consideratione redii in communionem istorum , dicta mea retractans,

de illorum placitu subscribens ; annis quindecim jam transactis, quibus

680쪽

quibus ab illis separatus egeram. Fuit autem velut internuntius hujus concordiae quidam amitinus meus. Transactis diebus aliquot delatus sui per quendam puerum , filium sororis meae, quem domi habebam , super cibis , modo parandi, & aliis, ex quibus apparebat me Judaeum non esse. Propter hane delationem nova & acerba bella exorsa sunt: Nam amitinus ille meus, quem internuntium dixi concordiae fuisse. existimans in opprobrium illius recidere factum meum, cum

superbus valde esset Sc arrogans, imprudens admodum , dc admodum etiam impudens , bellum contra me apertum exo

sus est . N post se ducens omnes fratres meos, nihil reliquit intentatum , quod ad destructionem 5e dissipationem honoris mei, facultatum, & per consequens vitae , possit aliquid opis

conferre. Iste impedivit nuptias , quas jam jam eram contracturus , hoc enim tempus orbatus eram uxore. Is fecit ut frater quidana meus retineret bcna mea , quae in manibus habebat, ct commercium , quod inter nos erat, pervertit; quod mihi adeo nocuit propter statum, in quo tunc res meae erant, ut vix

dici possit. Nune fatis sit dicere . hune mihi fuisse infestissimum hostem contra honorem, contra vitam, contra bona.

Praeter hoc bellum domesticum, ut ita dicam, aliud erat pu licum bellum , nempe Rabbinorum & populi, qui novo odio me odisse coeperunt. & multa impudenter in me commiserunt, quos ideo merito fastidiebam. Inthr haec accidit adhuc aliud novum : Nam forte fortuna sermonem habui cum duobus hominibus , qui ex Londino in hane civitatem venerant, Italo uno, altero vero Hispano , qui Christiani cum essent, nec ex Judaeis originem ducerent, inopiam indicantes, consilium a me postularunt super ineunda cum Judaeis societate, Sc transeundo in religionem illorum. His ego consului, ne tale quid facerent, sed potius ita manerent: nesciebant enim quale iugum suis cervicibus imponebant. Interim monebam eos, Π Judaeis aliquid meo nomine indicarent; quod Ic illi promiserunt. Maligni homines isti, intenti ad turpe lucrum, quod inde se percepturos sperabant, gratiarum loco, omnia aparue runt Pharisaeis charissimis amicis meis. Tune congregati sunt Principes Synagogae, exarserunt Rabbini, & petulans turba

clamavit voce magna, crucifige , crucifige eum. Vocatus sum ad consilium magnum , proposuerunt ea , quae contra me

habebant, submissa de tristi voce , quasi de vita ageretur; dc tandem pronuntiarunt, debere me, si Iudaeus eram, illorum exspectare de implere iudicium ; quod si non , excommunicandus iterum eram. O egregii iudices, qui quidem iudices estis ut mihi noceatis , si vero ego indigeam iudicio vestro, ut me

liberetis ab alicujus violentia de illaesum servetis, tunc judices Tt 3 non

SEARCH

MENU NAVIGATION