장음표시 사용
691쪽
micorum , potestati permisit , ut judicium quale- icunque quod sane mite expectare non poterat in se pronuntiandum subiret. Quare non est iquod supplicium , cui se , inscio & non implora- to Magistratu, sponte subjecit, Magistratus aut inegligentiae aut perfidiae imputet ς cum, si ejus lprotectionem implorasset , tutum contra Iudae rum violentiam praesidium invenisset ; sed omnem suam miseriam propriae impietati ac stultitiae imputare debet: & maxime iniquus est , qui propriam negligentiam tanquam Magistratus crimen traducit. Calumniator autem est improbissimus,
quod , ut majore Magistratum Amstelodamensen,' invidia gravet , addit: Vere dicere possim, quod si Iesus Na renus quem Christiani adeo colunt, hodie conesonaretur Amstelo mi , ct placeret Phariscis 'i Ium denuo flagris cadere , propterea quod traditiones illorum impugnaret , ct hypocrisim objiceret , hoc libo. re facere possent. Nihil magis calumniosum in Magistratum Amstelodamensem dici potest: Cum& gloriae Christi sit vindex , & licet Iudaeos in sua
civitate toleret, non tamen illis jurisclictionem , aut judicia civilia , nedum criminalia exercendi potestatem concedat ; uti omnibus notissimum est: Tantum abest , ut eam in D. Jesum exerceri permitterent. Apage istas calumnias.
Unicum , quod hic expendam , sunt ea, quae in Religionis Christianae opprobrium scripsit ; ea autem legi possunt circa scripti ipsus finem. Summa eorum huc redit. Naturae legem omnibus esse communem , & innatam ea homines mutuo inter se amore colligari: ab hac declinetur , illique quid superaddatur , statim oriri contentionem ,
692쪽
animorumque divisionem. Hane omnia bene
vivendi praecepta tradere: Si quid illi superadditum dicatur a revelatione , illud aut ipsa naturael Lege contineri , aut impossibile esse praestitu. Quibus tandem conclusionis loco varia addit mala , quae oriri ait, quando a naturali lege declin tur. Omnia haec accuratius expendenda sunt.
l Naturae legem omnibus esse eommunem , ho-l minibusque innatam, vere dicitur: Illius quippel prima principia ita sua luce manifesta sunt, & exl ratione humana deducuntur , ut nobis innata ju-l redicantur. Verum, quod exinde inseri, quicquid naturae legi superadditur, statim contentio nem producere, animorumque divisionem , falsissimum est. Quae enim naturae legi superadduntur , vel naturae legi adversa sunt , vel naturas legem perficiunt, ita quidem, ut naturae lex ea non quidem dictare, aut ipsa investigare queat ;attamen quando revelatione innote uni , non
tantum illi non adversa, sed & maxime illi eonissentanea , & ad ejus persectionem sacere deprehendantur. Prioris generis nulla sunt revelata et Non enim Deus naturae autor sibi ipsi contrarivit esse potest: soret autem, si per revelationem quae: dam juberet lege naturae vetita, aut xetaret , imge naturae praecepta. Nec ullum est revelata reis Iigione praeceptum proferetur praeceptis legis naturae adversum. Posterioris generis praecepta, tantum abest, ut legem naturae destruatit , aut ad ejus eversionem tendant , ut potius eam perficiant , ejusque approbationem habeant. Licet enim naturae lex ea ex se & sponte sita non praestriabat, non tamen ea damnat, iisve adversa est;
693쪽
sed ut principiis suis maxime consentanea fiammo. pere laudat , licet contrarium illorum non tim ut illicitum suoque dictamini adversum com
Illustrabo id exemplo , quod ipse Aeosta proinseri , praecepti de dilectione inimicorum. Naturae lex inimicorum dilectionem non praecipit, vel illicitum pronuntiat inimicum odisse , aut illatam injuriam vindicare et quin potius syeciem quandam juris in vindicta agnoscere videtur: parenim pari referre, & in quenquam statuere quod ipse in alterum commisit, nullo modo a justitia abhorrere videtur: Nec id Acosta hic diffiteri potest, qui totus ira ac vindicta aestuat, &in cujus praecordiis ira clamat , impium esse erga impios , superbos, contumaces θ perseverantes, pietate uti r& unum illud deplorat, viribus se ad vindicanis dum destitutum. Credit ergo , naturae legem non permittere tantum, sed & aliquo casu exigore inimicos odio habere , ac atrocem injuriam vindieare. min & in fine scripti sui vindictam istius. modi justam defendit , ita enim scribit: do
quis non habet defiensiorem o vindicem, nil mirum si ipse quaerat se defendere , o iniurias acceptas vindia eare. Non tamen naturae lex damnat jure suo hienon utentes , & injuriam illatam non tantum non vindicantes, sed & malum bono compensantes,& pro persecutoribus orantes ue Quin potius siquis eo assurgat, factum illius approbat, ae ut generosae virtutis actum summis in coelum laudia
Objicit hie Acostar mi, prodest, se mihi Au
rentur inlcobilia , qua ego implere non possume Nullum
694쪽
lam aliud bonam inde sequetur , quam animi tria Bitia, si pomimus impossibile esse naturaliter inimicum dilore. EDd si non omnino impossibile sit naturalia ter immitis benefarere iae citra dilessionem accidere potest) quia homo ad pietatem misericordiam gen
raliter loquendo naturalem babet propensionem , jam non debemus negare absolute rudem perfectionem in lege natura comprehendi. Quae argumentatio in hoc dia . lemma videtur resolvi. Quae lege naturae super . addita dicuntur a religione , aut secundum natu ram sunt impossibilia , aut non. Si sunt impos, sibilia, frustra praescribuntur et Si non sunt imis possibilia, ergo & in lege naturae comprehenduntur. verum si eonsideremus mox dicta facile holus argumentationis incongruitas patebit. Inimicis benefacere juxta naturae legem' impossibile non est, cum naturae lex id tanquam virtutem eximiam & vere heroicam approbet & commendet. Non tamen , uti vidimus , ita necessarici faciendum praescribit , ut quicunque contrarium facit, mox a naturae lege , tanquam illius trans gressor , condemnetur ; cum & illius factum , ut a praescripto suo non recedens, toleret & legitiamum pronunciet. Non quicquid infra summum
vinulis fastigium subsistit vitiosum est & damna
Hic autem religio Christiana naturae lege pers ctior est , quod desectum illum , quem naturae
lex .ut sibi consentaneum tolerat & approbat, mulat, &tanquam peccatum charitati adversum s vere prohibeat: & quod naturae lex ut virtutem eximiam, non tamen omnibus necessariam , s
spicit , praescribat ut ossicium necessario observa V v a dum ν
695쪽
dum, in quos quis deficiat aut negligens sit, gr ivissimi se peccati reum constituat. Ita ut in Re. iligione Christiana illicitum si injurias ulcisci ; . icontra vero i inimicis benefacere , quin & eos iam are 1 ac pro iis Deum precari , necessarium. lSic videmus, naturaliter impossibile non esse inia lmieo benefacere , & nihilominus Religionem , squae beneficentiam hanc praecipit, perfectius quid continere lege naturae. , Nec in eo culpare potest Acosta Religionem , quod supra naturae legem lascendens ut ossicium neces rium exigit, quod inaturae leκi non necessario faciendum praescribita imoniam enim naturae lex hoc ut eximium quid iac generosum lavd i , , apparet praeceptum hoc Reinligionis Christianae ad majorem hominis perfecti inem tendere , in eoque legem naturae vere periaci, utpote ab unoquoque homine, si Christianus esse velit, ac piomissis Religionis Christianae frui, exigens ut ea faciat, quae naturae lex eximiae vi tutis actus esse pronuntiat.
Sed videtur Acosta credere inus hosce naturaliter homini esse impossibiles, saltem amorem inrumicorum , quia addit, citra dilectionem accidere posse ut inimicis benefaciamus i .unde. juxta ipsius collectionem eoncludendum est , naturae legem dilectionem inimicorum non praestribere. Inde ergo eolligo , religionem , ' quae inimicorum dilectionem praestribit, naturae lege perfectiorem esse Atqui Religio Christiana inimicorum dilectionem mandat, ac exigit non tantum ut. inimicis ben inciamus, verum etiam ut in beneficentia n stra nihil spectemus nisi commoda ac silutem inimici cui benefacimus , atque ita amorum erga eos
696쪽
ὰ testentur sincerum ac infucatum, animumquei ipsorum saluti ae commodis studiosum. Inde merito eolligo, Religionem Christianam Iege naturae esse perfectiorem, quae mandat, ut natura lissimum illum erga nos ipsos affectum exuentes
propriis commodis neglectis inimici nostri salutem
Sed , inquit Acosta , ase prodest, si mihi im
perentur impossibilia , ' quae ego implere non possumqt Resp. Quod per naturae legem fieri nequit , viris tute , quam Christiana Religio confert, praestari potest. Credo ego hoc Acostae impossibile videri, qui gravissimis Judaeorum injuriis exacerbatus,' M totus ira aestuans , . nec ullum post hanc vitam praemium aut poenam exspectans, sed omnem hominis selieitatem ac miseriam hac vita terminari eredens , in sola vindicta miseriarum suarum sol men quaesivit. Sed non quicquid ejusmodi homini impossibile videtur , statim etiam Christiano , ' Vitae aeternae spe suffulto, impossibile eredendum est. Persuasissimum siquidem habet Chrisstianus , diligentibus inimicos iisque benefacie
tibus vitae aeternae praemium destinatum ue sine inimicorum dilectione non tantum nullum ad vitam aeternam patere aditum, sed & horrendissimum ae certissimum exitium certo certius esse exspecta dum. Naturae itaque legi, quae inimicorum di- Iectionem impossibilem credidit, omnino eonse taneum est, ut naturalis ille assectus , quo in inimicorum odium propendemus , exuatur , Aquicquid in hoe ossicio molestiae est alacri animo devoretur , quando affectum illum exuendo Deo obedimus, & in obedientiae praemium vita aete
697쪽
na coronabimur. Tam enim lexcellens est vitae saeternae praemium, ut quicquid ex vindicta v luptatis , quicquid ex inimici dilectione molestiae percipere possumus , nullo modo eum illa comparari queat. Atqui naturae legi ac rectae rationi consentaneum est , e duobus bonis , majus esse eligendum , minusque bonum , licet maxime nos in sui amorem trahens & minime aspernandum , facile posse contemni ac negligi, quando majoris boni impedimentum est: praesertim autem , si magna inter utrumque bonum sit discrepantia. At quae major discrepantia esse potest , quam in
ter bonum caducum , cito transiens , ac Vere momentaneum , atque inter bonum stabile , penninue, aeternum, ac nunquam interiturum φ Lex naturae non permittit , ut bonum majus minori
postponatur. Nee reseri , minus bonum esse praetens, majus absens. Liceti enim negari ne queat , praesentibus nos valide assici, absentia aciatura diIutam nos movendi vim habere, Ait men fides , quae est ἡ ποτωσις, ac futura nobis tanquam praesentia sistit, omnes has molestias ac difficultates superare novit. Ea quippe hominem certum ac persuasum reddit, qua cunque futura sunt tandem certo fore praesentia, atque ea repraesentatione similem illis vim confert,
ae si praesentia forent. . Si rex quispiam aut primceps praesto adfuisset , qui Acostae lautam fore nam , ex miseriis liberationem , & a Judaeorum persecutionibus protectionem , omniumque bonorum affluentiam promisisset, siquidem omni ex
animo delera vindicta Iudaeos , 1 quibus ram graviter . nitdaesiis, diligeret, ipsisque omnia dii ctionis ossicia praestaret: Si vero odium contra il- a Ios
698쪽
Ios animo foveret , ac vindictam spiraret , com-t minaretur gravissimis ipsum torquendum cruciati- bus , ae tandem post diuturnos cruciatus morte lenta ac miserabili puniendum y Quid , crederetne ut supplicium adeo horrendum evadat, actam
felicis sortis compos fiat, impossibile sibi esse Judaeos diligere , quia nunc nulla melioris sortis sire suffultus , nullumque ob vindictam supplicium
metuens , eos amare sibi impossibile credit' 'Quantumcunque ira ac vindicta aestuet, omnem facile eredo ex animo deleturum , tanti boni promisso excitatum , ac tam horrendi supplicii eo, minatione deterritum. Atqui promissa religionis Christianae inimicorum amantes de adeptione vitae aeternae , cum qua quodcunque bonum terrenum& quaecunque etiam lautissima fortuna neutiquam
comparari potest , & illius minae inimicorum os res ac persecutores de gravissimi supplicii , quocunque hujus vitae supplicio intolerabilioris , inflictione persuasissimos esse volunt. Quid ergo hic a lege naturae condemnatur , aut judicatur impossibile , ut tanti boni spe, tantique mali metu praestari nequeat i ' Sed Acosta haec omnia ab hominibus malitiose
inventa ait , nullumque post hanc vitam praemium , nullam poenam agnoscit, omniaque hac vita terminari credit. Multum hic agere de reve-- lationibus divinis , plane praeter scripti hujus scopum foret. Unum dico , supposita historiae Evangelicae veritate , quam in disputatione mea cum erudito Judaeo Op. II. pax. 263. O feqq abunde contra omnes ipsius objectiones argutias adstruxi, indubitata nos habere argumenta ,
699쪽
quibus de praemiorum ac poenarum post hane viis tam certitudine plenissime persuadeamur : Non tantum enim habemus expressa vitae futurae promissa , sed & Deus ipsum Jesum Christum , doctrinae hujus primum praeconem , in confirmationem hujus promissi, tertia die ex mortuis excitavit, aliquoties redivivum discipulis ostendit,& post quadraginta dierum , quibus cum discipulis conversatus est , decursum , duodecim Apostolis inspectantibus, in coelum evexit. PO-tuisset Deus simpliciter praecipere , ut noS ex mor te in vitam aeternam resurrecturos credamus: Veis rum rationem habens infirmitatis nostrae , dc sciens quam dissicile ac arduum sit homini credere, si , postquam mortuus & in pulverem redactus est, denuo in vitam aeternam resurrecturum , ex emplum nobis exhibere voluit in Christo Iesu Filio suo , atque hoc certissimo pignore roborare fidem nostram , ut continuo in Jesum Christum Dominum nostrum intenti perinde nos resurrectu-TOS credamus , atque eum resurrexisse persuasi
sumus. Idque eo magis , quia ipse Iesus Christus , a Iudaeis signum divinae suae missionis rogatus , ad hoc suae post mortem triduanam resurrectionis , ut evidens ac irrefragabile provocare s
litus fuit. Eventu ergo signum id comprobante , nihil ipsa infidelitas cur de promissi illius certitudine vel minimum dubitet reperire potest. Anne cuiquam credibile esse potest , Deum sanctissimum α salutis humanae amantissimum signo adeo manifesto hominem impos orem , & qui , ut impo- surae suae fidem conciliet , ad id provocaverat , voluisse iIlustrem reddere , illique autoritatem
apud homines conciliare ' An id quisquam de
700쪽
BREUIS REFUTATIO. sis isanctitate divina suspicari potest Quid enim id
esset , nisi deceptionem reddere inevitabilem. omnesque veritatis ac sanctitatis amantes in fraudem inducere , ubi vidissent fraudis autorem tam
irrefragabili signo a Deo honoratum ' Absit ut quisquam , cui vel mica sanae mentis inest , id de sanctitate divina suspicetur. Adeo ut de praemiis ac poenis post hanc vitam nulla dubitandi
vel minima ratio supersit , nisi tota historiae Evangelicae veritas in dubium vocetur: Quam in altero scripto contra Judaeum validissimis argumentis , quae cordato cuique veritatisque ac pietatis studioso convincendo abunde iussicere possunt, adstruxi , quae hic repetere alienum, & praeter
Accingit se porro Aeosta ad refutationem argumenti , quo futurae vitae praemia ac poenae atastruuntur , quod ita proponit. Si non alia sit lex, quam natura lex, nec homines ex fide habe t ait ram resare vita- , o timeant poenas aeternas, quides cur non perpetuo malefaciami ἰ verum argumentum hoc non fideliter proposuit: Ut ergo illius
robur melius appareat , paulo aliter id proponam. Tanta est malitia generis humani , tanta vis concupiscentiae , ut sola naturae lex seu recta ratio illi coercenda non sufficiat: Placuit itaque summo numini, ut grassanti impietati occurreret , lege lata illi obicem ponere , & non tantum naturae legem , malitia hominum valde obliteratam , renovare , sed & perficere , hominesque ad illius obedientiam promisso praemii vitae aeternae , ac comminatione morti aeternae p V v c tenter
