Institutiones psychologiae ab Andrea Aloysio Farnocchia in Lucensi lyceo philosophiae ac mathesis professore in suorum auditorum commodum elucubratae

발행: 1792년

분량: 214페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

De ente composio, S simplici.

S. I 63. I actus Ope entium compositorum, ex I pluribus nempe partibus coalescentium unusquisque nostrum, dum in lucem exit, ideam acquirit g. Io I. ) Cum autem inter entia composita alia aliis simpli.

ciora nobis occurrant, exinde ratiocinando deducimus eorum compositionem magis magisque minorem fieri posse, donec ad unita. tem , ad ens scilicet pluribus partibus non conflatum deveniamus. Inde idea entis sm. plicis, partibus, nimirum, carentis. g. 164. Entis cujuslibet compositi essentia in certi generis partibus, ac in earum certa conjugatione reponenda est. Cum enim essentia sit intrinseca rei forma ex collectione essentialium exurgens, qua fit, ut ens potius tale sit, quam tale g I43 , cumque compositum quodlibet per certi generis par. tes, earumque certam conjugationem hoc potius quam aliud compositum extet, evidenter alet, essentiam entis cnmpositi in ejus partius, earumque dispositione sitam esse. Sicut compositum quodpiam sit potius horolo. gium, quam aliud, e certi generis partibus Certa quadam ratione Copulatis conflatum sit

oportet.

' g. I 63. Entia composira duplici modo oriri possunt, vel ex nihilo, vel smpliciter . Ex nihilo aliquid oriri dicitur, dum ita existere incipit, ut nihil ejus autea extiterit. Oriri

192쪽

autem simpliciter dicitur, quod ita existere

incipit, ut antea EXtiterit materia, ex quac flatur. Jam vero Palam est, ens compositum vel ita oriri posse, ut nihil ejus antea

extiterit, ut dum Mundus a Deo creatus fuit, vel ita oriri posse, ut jam extiterit materia, ex qua Componitur, ut dum artifex horologium conficit.

f.l 166. Duplici quoque modo perire ponsunt, hoc est, vel possunt anm iidari, vel interire Ampliciter. Annihilari dicitur aliquid, 'clum ita existere desinit, ut nihil ejus postea supersit. Interire vero simpliciter dicitur, quod ita existere desinit, ut materia, ex qua conflatum erat, supersit. Perspicuum autem est, ens compositum vel per causam primam, id est per diuinam Omnipotentiam ita destrui posse, ut nihil ejus supersit. vel ob causas secundas ita perire posse, ut supersit materia, ex qua coalescebat, ut dum artifex horologium destruit. g. I 67. Entia simplicia I '. ex compositis oriri non possunt. Et revera id omne, quod oriri potest ex ente composito, obtinetur vel partium di sibi utione, vel nova partium con , nexione: nulla enim alia ratione fieri potest ut aliquid oriri incipiat ex ente composito. Si fiat nova partium connexio, existere incipit aliud ens compositum. Si fiat partium clis lutio, partes, quae prodeunt, vel cominpositae sint, vel simplices, jum ante dissolutionem simul junctae in ente comu osito existebant, quae proinde non oriri incipiunt, sed tantum a se invicem separantur. Nullo igitur modo entia simplicia ex compositis Oriri possunt. g. I 68. 2'. rixque spira queunt ex alio en

te simpliciis Nam qui inplex caret partibus

193쪽

tra ipsum existere incipiat. Hinc entia sim.plicia, quae in Natura sunt, omnes nempe spiritus, cum oriri non potuerint, vel ex en . te composito, vel ex alio ente simplici, aut producta fuerunt ex nihilo, si sint contingen. tia, aut sunt aeterna, & nece ssaria, scilicet, rationem propriae existentiae in seipsis habent, qualis est solus Deus.

g. I 69. 3'. Perire nequeunt nisi per anni. hi lationem . Cum enim partibus careant, non nisi anni hi latio sese nobis offert, qua Corum interitum concipiamuS.

CAPUT SEPTIMUM De ente sinito, S instillo.

ITO. limites, seu terminos, ultra L quos res creatae vel in extensi Ne, vel in numero . aut maestantia attributorum non progrediuntur, gontemplamur, idea entis sniti in nobis excitatur. Quippe ensfinitum est illud, quod certis limitibus, seu terminis circumscribitur. I. ITI. Quia vero imaginationis ope hos limites novis, ac novis successive additioni. bus longius protrahere possumus, plures Philosophi si hi suaserunt, successiva horum limi-

tuum remotione nos tandem ad entis infiniti id eam acquirandam pervenire. Quam autem perperam opinati sint , vel ex hoc unico exemplo patet, quod si seccessive unitates addas unitatibus, eo quidem pervenies, ut dicere possis, ecce nutuerus mille, decem nulle dcc. . num.

194쪽

numquam autem eo pertinges, ut dicere pota sis; ecce numerus iunitus. - g. IT 2. Itaque ex duabus conditionibus, quae ad entis infiniti id eam acquirendam, reis quiruntur, una tantum a nobis ponitur. Nem pe , cum non possimus sibi invicem successi- ve addere omnes illas unitates, cujuscumque sint generis, quas ens infinitum continere de

bet id enim est impossibile illud duntaxat.

certo vocabulo designamus. Hoc vocabulo delusi encis infiniti ideam nos habere credimus, quamvis reapse dissimiles non simus ab illo homine, qui cum usque ad viginti tantum numerare sciat, repetat vochbulum mille a nobis prolatum. g. I73. Matematici in sinitum appellant id, quod licet possit augeri, intelligi tamen a nobis nequit. Ita lineam tam longam, ut nullos assignare possimus terminos , appellant lineam infinitam; numerum ita magnum, ut concipere nequeamus CjuSdem limites, dicunt numerum infinitum. Hujusmodi quan .

titates, quae infinita relativa dici possunt , probe distinguendae sunt ab infinito reali. &absoluto, quod in suo genere augeri amplius nequit. Ad hoc infinitum relativum pertinet illa, quam Thomas Hobbesus in Libro de

cive cap. I 3. tradit, in siniti notio, dum ita loquitur. , , Quando. . . . dicimus aliquid esse, , infinitum, n6n aliquid in re significamus, ,, sed impotentiam in animo nostro, tam- quam sit diceremus, nescire nos, an, αδε ubi terminetur.

195쪽

CAPUT OCTAUUM De causa, ly ejectu.

74. Hausa & effectus magna illa duo

entia sunt, quae continuo Philosophus contemplatur. Philosophus enim in omni inquistione vel ex causis notis perspectisque ad effectus ignotos agnoscendos, determin ndosque progreditur, vel ut plurimum ex effectibus jam observatione, vel eXperientia cognitis ad causarum cognitionem ascendit. Prior philo pandi methodus a priori, altera a posteriori dicitur Log. g. sos . g. 17 . Perpetuae, quae in Mundo muta. tiones fiunt, quotidie nos docent, causam esse id, quod ad alterius existentiam, vel productionem confert, & ad ipsum producendum requiritur; effectum vero id, quod aliqua ratione a causa pendet, atque ab illa producitur. Causa igitur & prior est effectu, & ab effectu semper distinguitur. i)

i) Cum itaque in divinis Filius in sub.

flantia non distinguatur a Ρatre, ideoque sit Patri coaeternus, veteres Ecclesiae Patres ap-ἶellarunt Patrem principium, non causam Fi-ii. Principium autem satis apte dicitur id, unde aliquid est, nempe idem significηt, ac ratio su*ciem g. II J. Nonnulli tamen Grae. ci Patres caulae nomen ampliori quodam sen

196쪽

μ I9I3. I 6. ΕFecitis a causa productus multiplicis generis esse potest, ac proinde variis nomini hus designatur. Haec diversa genera ita exponit D. Winne Ilam. I. pag. 166. , , Quando te parti che Compongono una , , so stan Za , non esiste vano avanti di let, , , h crenetione. Cost Dio ha creato ii Non ,, do. Quando tui te te parti e siste vano in- , , nan Zi alia per ita formaetione di est a Q. , , stanga, e produetione , Cosi la natura pro-

, , in opera una sost an Za, la quale per uti lavoro interno invisibile, ed insens hile vie- ,, ne a dare in luce uia 'altra sostaneta per le, , vie ordinarie uella natura, e generiurione; ,, cost sono generati gli animali. Se la cau , , se produltrice o e steriore, e ii suo esset. ,, to e prodotio per una separa Zione, o conis ,, giun Zione di parti, che Uevolanente sib, discernono, citi si chlania fare; cosi son,, falle tuite te cose artis cyli. Per alteraχω- , , ne altro non ε' intende, .che una qualitais, prodotta in ua subbjetto, ove dapprima

s, non era. ν

g. et 'r. Ex ista autem effectuum diversita te facile colligitur, causam non eadem lem. per ratione continere effectum, quem producit. Hinc Philosophi docent caulam contiis nere effectum I'. vel formaliter, nempe juxta propriam formam ct Daturam, 2'. vel eminenter asu usurparunt, Patremque in divinis causam Filii appellarunt. qu amvis Filium Pitri conissuhstantialem esse cOutra Arianos coultantinsime docuerint.

197쪽

ter, quando scilicet eausa effectum praestantio ra quodam modo continet. Sic quidquid perfectionis est in corporibus, illud extitit in Deo

juxta modum , & formam excellentiorem, sed humanae intelligentiae imperviam. vel viris

tua liter, cum nempe causa omnes effectus perfectiones eo sensu in se habet, quod eas procreandi virtute polleat. Atque juxta hane doctrinam explicant propositionem: Nemo dat,q d non habet: Inquiunt, nimirum, causam in

effectum suum transmittere non posse proprietates, quas vel formaliter, vel eminenter, vel virtualiter ipsa non habeat. g. IT 8.- Sed ipsa quoque causa effectum producens multiplicis generis esse potest. Nam i '. vel est causa prima , . vel secunda. Dicitur prima, cum ita ceteris rebus dat esse, ut ipsa a nulla alia cauta propriam existentiam receperit. Cujusmodi est solus Deus. Vocatur autem secunda, cum ita rei alicui eat esse, ut ipsa quoque ab alia causa existentiam acceperit. Huius generis sunt omnes creatae cauis. Causa prima est etiam causa creatrix, nempe produceret potest, ct revera produxit effectus cum quoad materiam, tum

quoad formam , quod quidem non. possunt cauta secundae.'f. I s. Vel est causa proxima & immeriata, a qua immediate effectus producitur, ut pater, qui immediate generat filium, vel

est causa remota, mediata, inter suam, nempe , & effectum ipsum intermedia causa exiis stit, ut inter avum, & nepotem. f. I 8o. 3'. Vel est causa principalis, idest vi sua quidquam facit, ut artifex opus, vel est causa infrimentalis, quae aliena virtute agit, aut ad faciendum aliquid adhibetur, ut calamus, quo utimur ad scribendum . .

198쪽

I. 1 gr. 4'. Vel est causa per se, vel per ae-

ridens. Appellatur causa per se, si ex natura sua, aut consilio, aut cum ad id instituta est, facit aliquid, ut Sol, qui lucem effundit, homo qui generat, aut interimit consulisto hominem. Nuncupatur causa per accidens, eum praeter naturae, aut propriam. intenti O-nem effectum producit, ut cum venator se

ram insequens putirum humi jacentem nihil tale cogitans pede Conterit. l g. l82, 3 Q. Vel est causa totalis & adaquata, a qua totus profluit effectus, ut si currus ab uno equo, pondus ab uno homine moveatur , vel est Causa partialis & inadae creata, cui effectus pars aliqua tribuitur, ut 1i pondus a duobus equis, aut duobus hominibus trahatur. S. I 83. GR. Vel est necessaria, quae, scilicet, ita producit effectum, ut ab eo producendo, equeat abstinere; ut dum magnes trahit fer- um; vel est libera, uuae, nempe, ita effectum producit, ut possit etiam illum non producere , ut dum artifex statuam efformat. Hinc causa necessaria tota sua vi semper agit, ideoque quantitas effectus , remotis impedimentis, causae potentiam determinat. Non vero ita sese res habet in causa libera, quae actionis suae domina pro arbitrio aut totam suam vim, aut partem tantum exercet, unis de effectus quantitas causae liberae potentiam non determinat. Sic globus ferreus lanci impositus lahcem tota sua vi versus terrae centrum urget. Manus autem mea alteri lanci imposita, eam majori, minorive vi deprimere potest, ideoque vel globi pondus vincere, vel illi cedere potest. g. I 84. 7'. vel est Pasica , vel moralis. Dicitur phasco, cum effectum vera, ac realia actio.

199쪽

actione produeit; ut dum homo propriis manibus alterum hominem occidit. Est moralis, eum alieno ministerio quidquam facit, ita

tamen, ut actio communi hominum opinione eidem tribuatur, ut dum homo homicidium suadet, imperat. Causae morales cognititione, & libertate praeditae esse debent, ut

patet

g. I 83. 8' Tandem vel est vere e sciens, vel Ocea onalis . Vere efficiens est, cum effectum revera producit. Est autem occasonalis, eum licet effectum non producat, essicien-vem tamen causam excitat, illamque impellit ad effectum producendum , ideoque ocis casionein illi praebet, ut virtutem suam exerisceat, ac effectum producat, qui proinde , sublata hujusmodi occasione, minime produceretur. Atque ista ratione motus, qui excitantur in organa, sunt causae perceptionum. Praebent enim animae oecasionem acquiren' di ideas objectorum externorum, quas Proinde nunquam acquireret, nisi hi motus exiscitarentur

g. Iho. Ad causas occasionales revocantur etiam conditiones, quae requiruntur, ut causavere essiciens suam virtutem exerat, & eLfectum producat. Conditio est id omne, si. ne quo exercitium potentiae in causa haberi nequit, Bec tamen in eo genere activum est, in quo causa. Potest ideo esse diversa vel ex parte causae, vel objecti in quod agit, vel utriusque, ut applicatio dic. Et quia contraria, vel repugnantia effectui actionem impediunt , horum absentia conditio quoque ast, quae occasionem praebet, ut effectus pro

duci possit.

200쪽

CAPUT NONUM

De pulchro, hy bono.

s. 187. 1 fulta a multis de pulchro scripta

ret fuere. Articulus Beati En eici pediae, ac Praefatio cl. Forme y ad celeberrimum Tractatum de pulchro Patris Andre omnes in hac re Scriptores, eorumque opiniones indicant. In tanta tamen sententiarum varietate, nullam fortasse reperies, quae adaequa te nulchri naturam explicet.

f. i88. Ut pulchri ideam mihi comparem in primis cum ei. P. Mave observo, objecta non appellari pulchra, quatenus modistationem aliquam excitant in animo. Da odores, ct sapores. Qui sti tantum sunt in modificatione voluptatis, vel doloris Logicae g. ia) nemo unquam pulchros dixit. Erso, ut aliquod objectum pulchrum nuncupari possit, necesse est, ut idoneum sit ad producendam reprassentationem aliquam, aliquamformam, seu imaginem, uti sunt objecta Dnora, colorata,& quae tactu percipiuntur Log. g. eod. I. I 89. Sed non quodlibet objectum per quod in animo repraesentatio aliqua oriatur, statim pulchrum appellatur: si enim haec re-piaesentatio molestiam afferat, illud ut deforme concipimus. Itaque pulchrum erit objectum , cum repraesentatio, quam menti Altit, va- luptatem tui affert, adeo ut notio abstracta pulchri nihil aliud significet, nisi repraesenta- I s ei

SEARCH

MENU NAVIGATION