De Neptuno ejusque cultu prâesertim in Peloponneso Thesim proponebat

발행: 1850년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

deorum statua in templis non restiterint incolae autem omnes, nisi sorte abessent, paene ad unum periere. Et nunc, ait OvidiuS,

Si quaeras Helicen et Buran Achaidos urbes, Invenies sub aquis, et adhuc ostendere nautae Inclinata solent cum moenibus oppida mersis .

Helicen et Buram in sinu Corinthio quarum in alto, stigia apparent'. Heraclides Ponticus illum terrae motum Neptuno tribuit irato quod ipsius statuam hujus loci incolae Ioniis in Asiam colonis abeuntibus negavissent. Intermisso autem centum annorum spatio, ratosthenes in hoc mari aereum vidit Neptunum qui tanquam scopulus erat navibus infestus. Hodie ne minimam quidem earum urbium partem neque in littore neque in alto videre est. Non satis equidem mirari possum Neptuni σειο 6696 religionem in iis praecipue locis insignem suisse, ubi talia in rerum natura fieri solent. Magnus autem est soli ignibus subterraneis impositi tractus a Rhodo insula usque ad Cephalleniae montes porrectus inter illas insulas ordine quodam et quasi recta linea dispositae sunt Theri Santoriiij et Calauria insulae, Mellianaque et Troezenia regio; Corinthus Cenchre calidae aquae sonte et Pireno circa Isthmum insignis deinde SicSon, Egae, Bura, elice, Egiumque et Taphii montes, sub quibus, ut memorant, Nessus caeterique centauri jacent sepulti, intro sulfuris odore apud Ozolas manante. In plerisque autem istis locis peculiari et antiqua prorsus religione Neptunus colebatur sitis autem iis urbibus plerisque juxta maris littus, σεισιχ se, Simul et πελαγι6v eodem cultu prosequi assuevere idem ille deus qui in Agadis fluctibus habitabat, regnante Antigono Sicyonem urbem Rho-1. Metum. XV, 293.2. Plin. l. N. II, M. 3. Strab. I, 57.4 223 a Christ.

62쪽

donque et insulas etiam in Egaeo mari nonnullas violentereommovit, Euboeam concussit, Lelanti solo satiscente numen quoddam luti igniti decit Minime igitur mirum est totum terrarum tractum, qui ex insula Calauri ad Naupactum extenditur, maris uetibus interfusis, calidisque sontibus multis in locis manantibus, solo denique saepius terrae motibus exagitato, Neptuni σειο θωος simia et Θαλασσίου fuisse

insignem.

IL Nunc interiores Peloponnesi partes ingrediamur, ejusdem religionis vestigia et naturam quaerentes. 4. Non rursus Neptuni eliique de Corintho jurgium aggrediar, de quo iam antea dictum est nobis tantum in mentem redeat in hac labula de maris sontiumque numine praecipue agi. - Neque denuo Neptuni ac Iunonis discenationem circa Argos narrabo nomen enim προς τι Neptuno in hac regione inditum, causaque cur ab Argivis hoc nomine coleretur, locus ubi templum ei exstructum fuerat, satis clare demonstrant θαλασσιο in Argolide pra sertim cultum fuisse; sed sontium numen indicant non ipsius tantum cum Amrmone amores, sed et omnes hujus regionis sontes exsiccati. - Quid addam de Elide atque Messenia, vix Neptunum noscentibus Jovis atque Artemidis religioni deditis Sed minime Laeoniam praeterire mihi in animo est. Praeter enim Neptuni ad Denarum religionem, deus ille non in urbe solummodo Lacedaemoniorum, sed in quibusdam etiam aliis locis colebatur, praecipue autem Therapnes , in Sinistra numinis ripa, γαια6o nomine, et Amyclis ubi essictus cernebatur in polline altaris latere, Amphitrito Inoque comitantibus. In urbe autem templa permultaque nomina babebat Neptunus. In ea enim camporum planitie. vividis rivorum aquis irrigata, herbisque Omnisque generis

s. Strab. I, p. 40.

63쪽

arboribus condita, non mirum est religionem esse Neptuni γωθ in aedibus dei non procul a theatro in ea parte exstructis quam nunc inter urbis rudera oleae morique mira ubertate crescentes obtinent. Cum illa religione του -- inius conferre non absurdum est Neptuni metuκουριου cultum; namque, ut postea videbimus, ille deus qui equum aut genuit aut saltem tuetur, idem cum Cerere ubertatis ac plantarum numine arctam habet societatem, et illam quidem antiquissimam. Qui domos tuebatur deus et Oeabatur o colλατιτ η, idem ut arbitror, erat qui eas evertit anno ante Christum CCCClNX, quique eodem tridentis ictu Taygeti culmina dejecit et in Laeonia multas aperuit gurgites. Ad

eamdem etiam religionem spectat Neptuni σραλιου cultus qui enim terram unditus commovet, ejus etiam stabilire potest fundamenta. Itaque postquam Lacedaemonis cladem Graeci vidissent, eam Taenario numini extemplo tribuerunt: nec immerito illud enim promontorium Taygeti montis e trema pars est σεισιχθου deo praesertim obnoxia Quum tanta montium, urbium Solique ipsius ruina summam formidinem credulis vulgi mentibus incutiat immotas rerum naturae leges ignorantis, inde intelligere possumus quamobrem Neptunus Taenarius templum in extrema Aphetat de via haberet ad meridiem et ad formidolosum illud promontorium versa. 2. Inter omnes autem Peloponnesi regiones Arcadia plurimas nobis praebet sabulas ad cultum Neptuni respicientes, plurimaque in natura rerum monstratu digna unde illae explanari possint religiones uua tamen , dum praecipuum habet numen Neptunum, a mari, ut Homerus animadvertit undique sejuncta est, etiamque supra maris aequor valde excelsa et montibus aspera altissimis. Quod etiam in causa est cur ea regio magni nobis momenti esse debeat, ea,

64쪽

ut erat accessu admodum dissicilis, ab omnibus Graeciae sortunis aliena permansit. Quum enim redierunt Heraclidae, disturbata sui universa Peloponnesus, praeter Arcadiam nunquam patriam suam incolae reliquerunt et indigetes a caeteris Graeciae gentibus habebantur'. Unde evenit ut veteres sabulae in Arcadia paene sincera superfuerint. Rei autem illustrandae causa, Arcadiam tanquam in tabula depingere tentabo Culmen nobis sit ac fastigium , de quo tota circum regio Omnisque Peloponnesus dependent, mons Iroanius: Silene enim, etsi sit praealta aquas sere omnes in su positum Corinthi sinum statim desert Ex altis igitur Amantis rupibus decidit Stygis aqua praeceps in sterili horrendaque Nonacridis valle. Postquam autem tanquam nebula evanuit, colligitur tamen sub montis radicibus, et Crathim uvium gignit ad Corinthiacum mare destilentem, sit non procul ab AEgis ostio Reliquae autem Aroanii montis aquae, circum effusae et cum e Sciathis monte decurrentibus aquis conjunctae, in praeclusam Phenei vallem tanquam in vasculum conveniunt. Inde ductibus quibusdam sub montibus a natura ipsa dispositis, exeuntes Ladonem fluvium gignunt copiosum, Caphyarumque et Orchomen paludes in quas talibus quoque sub terra ductibus conveniunt aquae ex Alea usque ad eneos sontes delatae. In his autem palustribus campis sicut in Phenei lacu gurgites sunt, per quos magna aquarum

copia sorbetur, rursus in lucem prosus in Rhouni hodie Dara valle unde ad Ladonem tandemque ad Alphea d venit Tertio autem infra Orchomenon gradu patent santineae Tegeaeque campi, in Argos illud solum de quo jam diximus versus orientem porrecti Argos ille campus, sterilis scilicet ob aquarum copiam, per Artemisit montis gurgites nuenta quaedam omittit, unde in Neptuno sacra in alto mari nascitur. Caetera vero aquae in uberibus illis campis collectae partim in phis stuvii gurgite circa Mantineam ab-

1. Paus Cor. 13.

65쪽

sorbentur, partim in imo Parthenio monte non procul ab urbe Tegea versus orientem hae autem sub terra ad Argolicum littus labuntur, illae in longis se campis scatent ubi mixta gignunt Alphei Euroraeque fluenta. Quarto autem ultimoque illo gradu, divisae monte quodam et collibus aquae tum in terram insinuantes Helissi sontes emittunt per Megalopolim ad Alphea decurrentes, tum illos Eurotae fluctus qui

in extrema septentrionem Versus Laconiae parte nascuntur. Altera pars aquarum ex Aroaniis montibus ad Pheneon decurrentium, sub montes abietibus consitos praecipitat, et eum Cyllenes aquis mixta Trierenos, ut vocant, sontes ad

Stymphala defluentes emittit. Hujus tamen inclyti lacus aquae e Cyllene originem plurimae ducunt, utpote quae sub ipsis hujus alti montis pedibus prorumpentes magna quidem copia,

ad horrendum sub petauro monte gurgitem decurrant, unde per terram ductae in Argolico Iittore Erasinum ut antea dictum est, producunt. Is est in Peloponnes paene omnis aquarum dispositio et cursus, Ocum hunc Obtinent, eas tanquam partes agunt praealti Arcadiae montes Aroanius et Cyllene, quibus lubens et Erymanthum addam nisi lapidosus maxime et arboribus paene denudatus, male coeli aquas nivesque retineret Considerandum igitur est e summis Aroanii montis culminibus aquas per campos in gradus dispositos delabi, meridiem versus, orientemque et occidentem Sub terra cursum peragunt, quia praeclusi illi campi et montibus undique circumdati nullos praebent aquis exitus, nec tamen, nisi circa Pheneon ac Stymphalon, in lacus perpetuos mutantur; et tandem in maximas Peloponnesi valles aut in subterraneos lacus collatae in mare deveniunt, duobus genitis numinibus Alpheo scilicet atque Eurota, duobusque maximis sontibus, Erasinum dico cum Lernaea Amymone, inenque in alto prorumpentem. Unde Aristoteles Dori Γ εισὶ τοιαυτα *αραγγες

1. Arist. Meteor. I, 13.

66쪽

ται τη δίοδο ει βαθος, πρ&αζoμάvου τού αvωθε επιυvτος uotaro: Minime igitur mirari possumus Peloponnesum antiquum Neptuni domicilium, ιικητήριο Ποσειδωvος, suisse habitam, Arcadiamque arcanis timendisque deditam numinibus, plurimas et insignes de Neptuno sabulas ser

s. Styae, per quam jurant numina aquarum lapsus est inaccessus ex praealtis Arcani rupibus desiliens. Unde IIo-

Hesiodusque

. λης aliasque

filia erat Tethydis atque Oceani, maximorum natu inter TDianas esserra Uranoque genitos , omnesque fluvios sontesque gignentium ideo Oceanidas nominatos quarum maxime eximia est Styx secundum Hesiodum. Decima illius pars subterra labitur sontemque et cornu κέρα:) Oceani formare dicitur, reliquis ejus aquis super terram et super mare defluentibus. In Nonacri igitur Arcadiae urbe origo uviorum est

1. Theog., 775. 2. Ibid. 805. 3. Apollod. I, 8. mes Theog. 336.4. Vide notam ad calcem.

67쪽

marisque immensi quod quidem apte et merito admodum a veteribus esticium fuisse arbitror namque exhauriretur 0ceanus nisi amissa ab eo quotidie aquae in summis montibus colligerentur, unde in fluvios decurrunt et mari tandem redduntur unde sublatae fuerant Neptis igitur est revera Terrae Coelique Styx, filia autem Τethydis et Oceani, mater simul, ut narrant, Oceani ejusdem , et excellentissima sontium omnium soror. Cum ea autem, in summis inaccessisque

Arcanii rupibus habitant, in ipsisque uiceani landamentis v Titanes, maximeque Briareus, Neptuni gener ejusque pugnarum arbiter.

2. Non arbitror equidem eodem ordine quoad dignitatem in religionibus distributa esse Graeciae numina, quo in diversis ejus partibus aut temporibus coli inceperunt. Itaque quamvis antiqua illa numina Nonacridis vallem habitent, non ideo ibi primum cultum ea habuisse putem neque in Pheneo natus est Neptunus, quamvis in ejus valle et lacu primum colligantur aquae e montibus delapsaeci natus est enim Neptunus circa Mantineam, juxta Arnen sontem ipsi sacrum. Numen illud maris quod Agis aureas domos sub undis habitare solebat, inter pecora genitus est primos habuit comites agnos deus ille qui montes concutit evertitque urbes unditus cibi pullus equinus Erono datus est comedendus. Itaque praecipuum erat numen in illa regione Neptunus sub Alesio monto ipsi templum erat antiquum prorsus, robore compactum, opus, ut memorant, Agamedis et Trophonii ; timendum valde incolis namque pronepos Agamedis Epytus ad id

audaciae pervenit ut templum intraret inaccessum seu laneam lanem rupisset sive eumdem emet iransgressus athie, sicut Athenis in Erechtheo atque Mylasae in Asia, mare

quoddam erat arcanum, cujucunda extemplo prorumpens Eprium excaecavit Besormidabant Pausanis temporibus.

68쪽

mare illud et templum, cui, etsi prae vetustate periret, detrimentum asserre non ausus ret Adrianus, et novas aedes circum veteris templi muros exstrui jussit Deus ille maris in eodem templo tanquam bippius colitur, et Cereris luco contiguus eSt. 5. Namque in Arcadia narratur insignis illa de Neptuno Cerere atque equo fabula . Dum filiam quaereret Demeter, Neptuno amoris causa insequente, in equam conversa est et cum caeteris equis circa ncium pascentibus abiit in equum autem Neptunus mutatus cum Cerere invita coire potuit. Irata primum Demeter, postea surorem remisit et in Ladone demum lautum ivit unde Erinnys ob iram appellata est nomine quodam Arcadico quod ad Erinnyas ex Urani cruorugenitas minime spectat et Musis, quia in stumine corpus lavit. Ex eo Neptuni ac Cereris commercio nata est silia cujus

nomen pronuntiare nefas erat, et equus Arion inde narrant Arcadii sese Neptuno hippii nomen primum indidisse . Sed dicit Antimachus silium Terrae esse Arionem, circa Oncium tamen genitum. Inclytus postea equus ille factus est namque equitem habuit Ilerculem quum lin subigeret, posteaque etiam regem Argi Adrastum. Neptuni hippii cullus per universam Arcadiam dispereus, Ladonem et Alphea nuvios secutus est et Olympiam usque

pervenit Trajectis quoque montibus in Phenei campos provectus est, secundos olim miraque ubertate soli insignes. nunc autem altis aquis superfusos Ibi cum alia quadam sabula videtur coaluisse memorabant enim Phenei incolae Ulyssem quondam, amissos equos quaerentem, eo pervenisse statuamque aeneam in eo loco Neptuno hippi posuisse, ubi illos invenerat ipsum deinde abeuntem mandata quaedam in statuae basi inscripta hominibus equos curaturis reliquisse. Minime autem verisimilis ea fabula est dubitare enim nos

69쪽

licet quemquam ipsumque lyssem scribere potuisse remotis adeo temporibus nemo autem ignorat artem aeris liquandi multo post suisse inventam. Quidquid ea significet sabula Phenei quoque reperire est cum Neptuni religione Cereris cultum conjunctum; geae templum in Aroanti numinis ripa erat, in gurgitem sub monte Sciathi decurrentis omnia enim praeter sabam olera incolis dono dederat quicumque ipsam hospitio excepiment. Meth3dri quoque, non procul a Tricolonis, juxta Mylaona nuvium, Neptunus hippius colebatur. 4. Cum Cerere etiam in Arcadia societatem aliam habet

Neptunus, nec ubertatis solummodo et plantarum numine. Ε eorum enim commercio silia quaedam nata est, cujus verum nomen profanis prodere nefas erat. Prae caeteris numinibus ea in regione colebatur, Despoenae, id est dominae, a plebe nomine designata. Filia erat Neptuni sicuti silia erat Jovis ora, cujus verum nomen, Persephonen scilicet, omnes noverant. Permulta erant apud Arcadas Despoenae templa quorum celeberrimum viginti stadia ab Alpheo distabat, a Megapoli recedenti Obvium. In eo tres erant statuae Demeter scilicet, Despoenaque et deorum mater Rheah extensum in filiae humeris brachium Ceres serebat, facem altera manu sustinens Despcena autem sceptrum gerebat, cista genibus imposita altera soli parte Artemis erat, quam Cereris filiam Arcades esse contendebant, altera autem ΑnStus Titan, ut qui olim Despoenam rapuisset. In Despoenae luco altar erat ejus parenti Neptuno hippio sacrum Contendunt Phigalienses Despoenam non ero equum, Cereris Neptunique amoribus genitam suisse. In ea tamen montis lati spelunca quae adversus urbem in sinistra Nedae numinis ripa sita est, Demeter Melaena equinum caput et crines equinos gerebat ex quo Serpentes aliaeque belluae enasci videbantur dextra autem delphi

70쪽

num serebat, sinistra columbam περιστερα . Ea Sario animantium parens erat delphin columbaque, speluncas juxta mare amante, ipsius cum Neptuno societatem monstrantibus. Quem ego cultum multo post inventum et compositum fuisse crederem, nisi ξ6α, fuisset anti cilla Melaenae Cereris statua Demeter autem sine ullo dubio vera erat, Deo scilicet sacro suo nomine a Pythia ipsa designata. Prorsus antiqua est apud Graecos sabula illa de equi Νeptunique societate : neque enim tantum apud Arcadas narrabatur, deo praecipue fluviorum cum Cerere conjuncto equum in lucem edente Apud Homerum quoque immoriales Achillis qui Balios et Xanthos a maris numine dono dati fuerant Neptunus enim, ut memorat Apollodorus , Τhetidis Peleique nuptiis adsuit, et huic equos illos munus obtulit. Quum autem Nestor natum suum hortatur Antilochum ii Nate, inquit, tibi laverunt Neptunus et dupiter quanquam adolescenti admodum, et te ita docuerunt artem ducendi currus et domandi equi cujuslibet, ut inter optimos Graeciae equites annumereris ni Tuque, Neptune hippie, inquit Eschylus', marium potens, tridentem nobis agites, timendam piscibus machi nam n Bedit etiam nobis in memoriam insignis ille apud Sophoclem locus hoc etiam in laudem patriae meae cel bretur, potentis Neptuni donum, eximium hujus loci decus, ars scilicet domandi equi et mari imperium is Saturni nate, potens Neptune, tu quidem eam ad illud gloriae evexisti, freni usum docens equos cohibentis per te etiam navis, remis agentibus, propera aequor ponti trajicit, centeno Nereidum grege circumdata. Id est numen inter maris et equi deum vinculum Onchesti tamen, non Secu atque

1. D. XXm ITI. 2 Apollod. III. 13, 5. 3. Iliad. XXIII, 306. Asch. Sept. 121. I. Ed Col. , 707. 6. Strab. IX, 412. rues uere Scul. 104. - sch. Sept. 121.

SEARCH

MENU NAVIGATION