장음표시 사용
101쪽
dem agere, quicumque illam e coetu mortalium , veluti lumen e convivio tollunt, & in obscuros anfractus compellunt , misereque concludunt . Nunquam Flato ad Siciliae oras
appulerit ; quis avaritia furentem Dionysium mitigabit 8 Consulem Tullium Roma non videat quis faces sacrilegas e Catilinae manibus extorquebit ' Ignorent Athenae Socratem ;quis plebem seditiosam, magistratus nequissimos continebiti Is vero ita Sapientiae proferendς studio exarsiit,ut cicutam sorbere jussus,
carcerem verterit in Lyceum,nec antea soci is amicisque destierit prodesse , quam vi Vere . Quid hic Demosthenem memorem, qui patriam , a qua in eXtremas calamitates adductus fuerat, literis illustrare non destitit Quid dulcissimum Poetarum Ovidium , in informi ' rudique Scythia exulantem Sed natum Musis ingenium in ipso Septentrione magis incaluit. Caucaseae rupis asperitatem biverticem Parn assum , perpetuis Aquilonibus impulsummare Pegaseum fontem esse existimavit , &super curvatis hiberna glacie arboribus citharas & plectra sitspendit. Usque adeo s.- . pientissimus quisque potuit sine fortunis, sine patria, sine sole, sed sine sapientia , quae publicam respiceret utilitatem, esse non potuit. Hoc
102쪽
ni ingenuae laudis parte ornatissimi Juvenes, quos honestas artes excolendi ardor erexit ad gloriam , quos literarium classicum , quod e Palladia turri personuit , tanta frequentia , tanta animorum contentione, ad eruditum pulverem evocavit . Sapientiam eolite, non jactabundam illam, AEdilitia ostentatione turgidam, nec vero refugam alteram , & rugosa fronte subrusticam, sed ita temperatam, & suis undique expletam perfectainque laudibus, ut nec sumptuarias leges excedat , nec vilescat precaria timiditate . Hoc vero est, quod vetustissimo effato usurpatum, Fesina lenes, Titus Vespasianus Delphini Anchorae obvoluti symbolo illustravit :ut illius , qui velocissimus animalium creditur , pernicitate & impetum cum hujus gravitate & cunctatione intelligeremus esse jungendum . Egregie Marcui Tullius, quemas modum Plutarchus est Auctor, cum a quibus dam quod nimis effuse, ab aliis contra quod admodum paucis suam locaret operam, not xetur , gaudeo, inquit , laetorque, hoc etiam
extare argumentum moderationis meae: nam
me in neutram partem peccare, hac ipsa calumniatorum diversitate colligitur. Postremo
103쪽
nuo Agricolae modo non prolectis coibulis temere' nec summis digitis singulatim semina iaciunt, sed pugillo expanso, justoque cominensu et ita eos, qui opes literarias , in quibus
erie gloriae messis amplissima continetur, administrant , modum inter utriusque Vitii confinia retinere oportet, probequeImem1-nisse, Sapientiam neque ostentandam elle, neque occultandam.
104쪽
De Armorum & Literarum studiis
componendis. Hubita in Aulo M imo Collegii Romani infleniustudiorum instauratione ἀULLO sane nomine de re bus humanis natura praeclarius meruit, quam quod in tot ancipites casus nato
homini projectoq; ingeniuproviderit, non, ut caeteris animantiam , angustis quibusdam certisque limitibus coarctatum , sed ad omnes facultates,ingenuo Vim patriaeque studioso dignas , expeditum & patens, ipsique naturae par, & quod opposita studia , longe dissitas artes , & omnia disciplinarum divortia complecteretur. Quamobrem falso&injum
105쪽
& injuria de conditione temporum conque runtur, qui inter armorum tractationem &literas νetustissima quaedam odia & implaca
bilem discordiam excogitant; tanquam aetatem hanc nostram, cum exactis omnibus de militari Iaude certantem, literas pudeat respicere, & a bellico pulvere ita praegraventur eorum oculi, quorum in pulvere literario labor eminet, excelsit industria, ut abjecta omni cunctatione cogantur a Musarum complexu,& sua statione decedere. Quid enim,ajunt, hic sibi reliquum putet Sapientiat Quietem tquam tot armorum strepitus & classica perdiderunt. Principum patrocinia i quorum mentes , altrices caeteroqui bonarum artium, bel-ι Iorum cura praepediit. Praesidia divitiarum equas lacunae perpetui Martis exhauriunt. Ho- '
nores t quos non imbellis desidiae invitame tum, sed periculorum dumtaxat dc vulnerum praemia c0nstituunt. Gloriam i quod illustre luirtutis stipendium vitae profusionem consequitur, Vimque inde partam magnorum iu Rempublicam meritorum . Nimirum simul atque 1uspicio bellici tumultus increbuit, spes omnis mansueta studia excolendi decidat necesse est. Rarus siquidem Cato, oppugnante Uticam Caesare, cum Phaedone philoioph tur i
106쪽
tur; & rarus Archimedes, cursante per vias domosque infesto milite, modulos ingentium operum gryphosque describit in pulvere ,
quos nempe suo mox sanguine obliteret atque confundat Super haec nimis invidae t meritatis esset, desponsam ac destinatam huic saeculo bellicam laudem praeripere adniti, ac veluti in tot militum atque Imperatorum frontes invadere, commeritasque ex illis lau-rOS eX torquere atque divellere iliconsulto
quodam quasi furore Sapientiae . Honorem itaque abunde cumulateque habitum sibi putent literariae disciplinae, si aliquantum con licescere jubeantur, quo tempore Dictator edici justitium, forum claudi, aerarium obse rari, judicia tolli, aetiones omnes causasque intermitti jubet. Annuat Deus immortalis precibus nostris, faxitque, ut, armorum de-1uetudine mitigatis animis, defervescat ardor hic bellicus,& a diuturnis laboribus ad otium devexa aetas colligat sese, & ad studia pacatiora c6ponat; tunc jacentes artes eriget sese, diemque videbunt suum, ac veluti cessatione reparatis viribus, ad laetana & opimam segetem reflorescent. Nimis enim absurda atquo conversa res esset, in hac non meditationσtantum, sed rabie cursuque multiplieis belli
107쪽
1o8 GRATIONUM e Minerv ae suggestu audiri literarum praeco. nem , qui animos lech issimae Iuventutis militari ab arena, vel ad eruditas Platonis plataonos,vel ad mollia Musarum Vireta convertat.
Et hi quidem si int tristes illi ac plane tragici questus plurimorum, qui sapientiae studia ita invidiam vocant, & districtam bellis aetatem
quasi quoddam velamentum obtendunt si cordiae suae ; nimirum ut literas non tam nescire per mentis hebetudinem, quam praear Linorum laude despicere Videantur . Eam ego hodie notam a praeclarissimis artibus depelle-ire ac penitus amoliri contendam, non minus
e Republica, quam e dignitate hujus loci facturus, si in tam confertis literarum comitiis, quantum dicendo assequi possima, ostendero, literarias & bellicas artes, quae opposita studia plerumque habentur atque rixantia, in Candem aetatem quam accommodatissime casdere, nullamque esse inter literas & arma di
Video autem cujusmodi cum hominibus mihi res futura sit:nempe cum iis,qui belli asipectum tristem & ominosum non ferunt, e que crebris sermonibus tradunt & inculcant , quae vel Strepsiades jactavit apud Aristoph nem in Nebulis,
108쪽
Nulla salus bello , pacem te poscis s
Quanta animorum acerbitate ante oculos obversantur illa inhumatorum cruenta corpora,
illa singultantium membra exanguia, illa per agros saltusque feris & alitibus projecta candaverat Quam seva & deformis facies, cumi Mars plenis quadrigis se infert, flammisque,
rapinis, caedibus, satellitum suorum catervastipatus, liberos a parentum, uiros a sponsarum complexu violenter abstrahit ; ornatissi-yas domos cum vetustis familiarum monumentis , OpuIentissima templa cum aeneis &marmoreis simulacris, clarissimas Urbes cum omni veterum aedificiorum cultu atque memoria latrociniis devastat, ferro diruit, igne succenditi Milites vero, super insitam per-Vicaciam , secundis feroces, quique nocendi assuetudine & impunitate, ab omni morum elegantia abhorrere solent, sacra profanaque omnia promiscue, omnesque, ut ajunt, eo dem ordine Achivos habentes, quam ferociter ubique procaciterque lasciviunt i Eo proculdubio se corum audacia porrigit, ut ferire,
109쪽
UO ORATIONUM caedere, optimum quemque jurgio lacessere, immani sulphure ac flammis omnia miscere, ea demum, postquam hone statis etiam Vocabula corrupimus, militaria reputent decora, ea in maximam partem fortitudinis bellicae gloriaeque ponant. Notum quippe quid caede calenti us armis,
uantum irae liceat, moturique quid au
Haec atque xalia si l iterarum studiosi serio perpendant, an existimatis quidquam morae in illis futurum, quin abiectis calamis, omniaque cura demerendae literis posteritatis, mastulos sumant animos , gratoque ocio forti-ier renuncient, ut Achilles ille, apud Lyco medis filias latitans, ab Ulysse ad pulverem Troicum evocatust Hostes obsident Patriam; tu in Musaeu te recipias In avitos agros flammas immittunt; tu ad Cleanthis lucernam desidiosus evigiles t Tormentis aeneis quatiunt, occultis ignibus subruunt moenia civitatis; tu in Deae . Egeriae secessu rusticeris i Dum alii pro aris & λcis capita devovent, dum hostium gladiis pectora objiciunt, tu in Dem criti puteo, tu in subterraneo antro Demosthenis, metu vacuus, exQrs periculorum ,
segnem industri na fatigest Desidem te oc
110쪽
T o M Us. ΙΙ. . III torpentem Viderint parentes, liberi, popul res , qui in amissione fortunarum, in agnatorum gentiliumque funeribus, in patrii excidio soli cum horrore ingemiscunt ' Oreste tragico vel Ajace dementior fuerit, qui vultu multa, ut ebat ille, & praeclara minante , admirandae eruditionis famam commoveat, dum amnes, amici, cives infelicissimi aut ferro in acie concidunt,aut oppressi servitute ne liberum quidem spiritum ducere possunt. Quamvis, saevissimo ingruente bello quae securitas praestantibus obvenire queat ingeniis' Ubi, inter pulsus tympanorum, honestum locum habeat otium, necessarium illud optimumque studiorum coagulum' Uerissime omnino Cicero, bella & concertationes tempus mutum a literis nominavit ; silere leges
inter arma, inter militum clamores non audiri voces Astreae, Musis atque Marti nullum docuit esse commercium . Quocirca quemadmodum ii faciunt, qui obsessis Urbibus,annulOS, gemmas, chrysendeta, & pretiosissima quaeque terrae alte defodiunt, repetenda scilicet, & a situ atque rubigine detergenda, cum serenitas optatae pacis refulserit; ita,cum circum aures litui strepunt, sapientes viros convenienter tempori agere , & scribendi in
