장음표시 사용
91쪽
cum inusitata moderatione consensum. Institutiones illas evolvite, examinate res gestas,
oracula aestimate. Quid ibi elatum ' quid asperum i quid vendibile t quanta sine supercilio gravitast quantus nitor sine levitate'quanta sine pompa majestas i Hoc etiam nomine thesaurus esse dignoscitur, quod illi ingens immensumque in secessu pretium, nulla in superficie ostentatio. Illustres Geographi prodiderunt, Atlantem montem, qua parte interioris Africae campis latissime praejacet, silvis virentibus convestitum, irriguis fontium scatebris exultare , jucundissimis certantium avicularum concentibus, obstrepentium inter frondes aurarum sibilis, omnique florum pomorumque discolori amoenitate,quadam Naturae pompa, esse laetissimum. Eundem vero qua parte per petuas rupes mari objicit, informem, siqualentem, asperum , non serendis frugibus, non alendo pecori, non educandis arboribus satis idoneum memorant. Sapientiam magnifica sui ostentatione tanquam spectaculo positam hactenus collustravimus . Tempus S ratio monent, ut adversam ejusdem occultantis
sese faciem subjiciamus oculis, ac veluti alte-xum montis editissimi latus cautesque percen-
92쪽
seamus. Argute quidem apteque Veteres ita Veneris effigiem proponebant , ut testudinem pedibus premeret ; illud proculdubio conte dentes , ut a Dearum pulcherrimae symbolo discerent se domi continere mulieres, quibus aliqua formae laus esset & venustatis. Nullam fateor studiosam satis, & firmam esse custodiam pulchritudinis , rei perquam lubricqatque praecipitis, complurium etiam peric Iis & funestissimis casibus insignitae. Non tamen idcirco de Minerva perinde atque de Venere censuerim reputandum. Alienam illa quidem a suis moribus ducit omnem ornatus mollitudinem,nec ejus ingenii est, in bracteolis segmentata , aut lemniscis fimbriata cycla, de lascivire: sed neque horridam & incultam feceris, non vultuosam & molestam, & quadam ferocem tristitia vultus ac torvitate, ut scruposum illud antrum referat, in quo dixit Heraclitus latitare veritatem . Parum liberae liter, ne quid durius dicam, cum bonis artihus agunt, qui illas in nescio quos anfractus flexusque sordide obstinateque concludunt , morosam vero quandam earum severitatem atque duritiam, dignitatem & amplitudinem interpretantur . Quod oratorum maximus
affirmare non dubitavit , usum loquendi se
93쪽
populo concessisse, scientiam sibi reservasse, vere id fortasse dictum judicaverim ab hominum disertissimo, sed haud fatis scio an humaniter satis, & citra artis injuriam, cui omnia sua incrementa gloriamque debuit. Quid ςnim ' tam stupido ingenio , tam impolitos in arte dicendi fuisse suspicer Crassum, Cottam,
Hortensium, quibuscum tamquam cum colonis partiariis, ut eloquentiae fundum, ita gloriam omnem collectae inde largiter frugis
communem habere, aut per arrogantiam ru
stice fastidiret, aut maligne per invidentiam detrectaret 8 'Haud sum nescius, plurimos, qui avaro ingenio atque difficili, cum Timone illo ringi malunt, quam proloqui, sordibus & impo tunitati suae, modestiam, pudorem , Verecun diam , honesta vocabula , obtendere, no tamque illam Epicuri sententiam , me I tem , crebris usurpare sermonibus . EOS Verotam specioso praesidio denudare minimi negotii fuerit. Etenim si ita Epicurus animum in duXerat suum, ut pretium omne dignitatemque sapientiae in obscuritate vitae 1 latueret, cur hospites ex AEgypto Philosophos tanta lautitia excepit,ut philosophicae sobrietati re-ὲnisso nuncio, regios animos induisse sit crC-di-
94쪽
ditus 8 cur amicos in Asia ad egregie tuenda , praeclarissima scilicet , castra , tot literis instigavit cur Metrodorum, Aristo-hulum, Chaerodemum, aemulatione studiorum infestissimos hostes, tot conviciis, tot maledictis invasit, tanta apertissimi furoris acerbitate exagitavit Non ista profecto animum patefaciunt gloriae fastidiosum, & fametiratum, quique ignoratione virtutem, otio disciplinas , felicitatem oblivione definiat . Non id esse arbitrer super comparata doctrina in sinu suo gaudere, minime vero in aura populari & memoria, imo strepitu & pompa admirabundae posteritatis. Latere, nisi fallor , usque adeo ille noluit, ut hoc ipsum, Vive latens, dixerit, ne lateret, & gloriolae frondes aliquot ipsa gloriae, ut ita dicam, pampinatione colligeret. Tametsi non immerito sapientiae suae noctem quandam Epicurus offunderet , qui perditae profligataeque, ut vulgo circumfertur, doctrinae Author & parens, omnia ad jucunditatis illecebram, vitamque suavissime traducendam exegit, artesque hone stissimas non dominas rerum constituit, sed administras atque satellites voluptatis. Taci-, turnitatem illa sacra desiderant; latibula jure quaerit compotorum Comique gregalium
95쪽
scientia elumbis & temulenta: caligine ille perfruatur sua; sitis praesepultus tenebris occursus hominum lucemque refugiat. At Vero quibus ingenium contigit ad expressioremDivinitatis referendam imaginem probe prae- cultum & comparatum, quibus cum Catone animus est , & certa deliberatio,
Non sibi,sed toti natum se credere mundo,
quo demum illi aut suarum rationum aut publicarum compendio delitescant Quin potius amplissimo laudum suarum patrimonio amicDs, patriam , ci Ves, exteros prolixe largeque communicent: aquarum suarum saluberrimos haustus, deductis in alios liberaliter rivulis, ad frugi sitim tollendam impertiant: utque in sinum felicitatis, quam unice quaerimus, vim Mortalium, quantam maximCpossunt, adducant, sinama alacrita te contendant . Quod sane publicae felicitatis parandae promovendaeque studium ita solicitos habuit veteres Urbium institutores, quos admirabiles , S Diis proximos haberi Reipublicae intererat , ut legum suarum inventa ad Apollinem , Minervam, & Jovem , honesto, ut existimabant, mendacio, referrent , quo populorum animis, injecta Numinum Religione, tenacius adhaerescerent, eoque impensiva Co-
96쪽
1erentur. Licuit Legislatorum prudentissimis etiam fraude ac mendacio juvare opinionem sapientiae : nos illam ingenue exhibere non possumus t Illi, familiares Numinum congres.sus comminiscentes, eandem fictitiis laici-
mentis efferunt atque communiunt: nos illam veluti raptam e sole Proserpinam , in ima terrarum, in abditissimas latebras conjiciemus t
Commiserari saepius contigit mihi calamitosa illa atque iniquissima Romanae Reipublicae tempora, quibus praecipua apud Principeρ .commendatio habebatur, ignavia civium, &acceptissimae genus assentationis, servile sile tium. Non sane hic appellandam asperius, aut acerbius exagit ladam suscepi illam Bruti fatuitatem, qui longe alius ingenio, quam cujus
simulationem induerat, novam arcanamque
civis patriae studiosissimi artem commentus est, altissime sapere, nec videri. Non tegebat ille solertissimae mentis consilia, sed proroga bat; non jacentis vultus animusque ille erat, sed expectantis ; nec tempori deserviebat ignavus, sed callidus insidiabatur. Longe erat alia Romae facies, Tiberio ac Nerone imperium occupantibus, qui perpetuo insopientissimos quosque odio conflagrarunt , ni G --
97쪽
mirum ut vesania Principum licentius fureret , quae nullos flagitiis omnibus dedecorati Principatus Censores , nullos contaminatae probrosaeque vitae Judices pertimesceret. Ea,
inquam , temporum sinisteritas obtinuit , ut socordia si1 obsequii partem veniret, & quae segnitia erat, 1apientia diceretur: eo demum prorumpente licentia, ut Julium Agricolam, Quaestorem primum, & haud ita multo post
Tribunum renunciatum, cum rerum publicarum incuriosus ageret, fatisque haberet super partis honoribus veluti sub umbra cubare molliter , non modo pati, verum etiam commendare sustinuerit ejus viri Iaudator Historicus, quod probe nosset Neronis tempora, quibus , ut ejusdem sunt verba, inertia pro sapientia fuit . Usqueadeone ab instituta operis sui ratione Historicorum callidissimus ille discessit, ut qui aliorum virtutes in deterius trahendi finem nullum facere consuesset , Quaestoris nunc Tribunique , sibi assinitate conjuncti, desidiam extollendam, praedicandam, Sapientiae nomine exornandam putaUerit i si tolerantem diceret, conticescerem : si
beneficiis flagitiosissunt Principis emollitum atque demulsum, ad ejusdem Vitia moresque
coinquinatos conniventem pronunciaret, non
98쪽
contradicerem : si meticulosum hominem a Dfirmaret fortunς suae potius rationem duxisse, quam famae, etiam veniam impetraret. Sed
quem fluentem inertia non diffitetur, sapientem consalutare , quid iniquius Sed Tribuni quaestuosam desidiam , per violatam sanctissimi dignitatem nominis, sapientiam dicere, quid criminosius ' in illa Urbe praesertim, ubi sceleratissimos impetus hominum perditorum singulari nobilium ingeniorum virtute atque
prudentia retardatos fuisse atque coercitos , neminem profecto minus praeterire, quam tantum Romanarum rerum Scriptorem Oportuit.
Atque hic quidem amplissima spatia praeteriti temporis respicienti mihi temperare non possum, quo minus Christianae Reip hlicae vel maxime gratuler tot praecellentia doctrinarum ornamentis ingenia, tot Praesules rerumque sacrarum Procuratores beata quadam literarum ubertate affatim diffventes , quorum sapientia non modo in Mprico lucidoque posita, sed armata etiam purignacique factum est, ne in amoenissima Religionis septa errorum sentes impune praeser perent, & laetissimam segetem informes belluae contactu foedo polluerent, essiena excur G E sio-
99쪽
sione protererent. Nego enim Lernam ullam, Stymphalum, aut Erymanthum teterrimas hydras, saevissima portenta, exitiabiles pestes in Religionis perniciem evomuisse, quae non etiam Hercules suos, suos invenerint Theseos. Dies me profecto & verba deficerent, si viros de re Christiana optime meritos, eosque lucidissimo Sapientiae gladio in pulvere
semper & sole dimicantes, non dicam praeconiis laudum pro dignitate condecorandOS, sed recensendos cum cura susciperem . Nolite
porro credere, eos hic a me dumtaxat adumbrari, quos sui muneris ratio publicae salutis procurationi praefecerat. Ipsi etiam a rerum humanarum strepitu longe sepositi Religiosae Vitae cultores , ipsi per incultos nemorum faltus, aut horrentia jugorum aspreta dispersi Erenaicolae, qui subductum rebus mortalibus animum divinis tantum in placidissima vitae tranquillitate repraesentabant, siqua circum Haereseos sibila audirentur , certatim se CX obscuris speluncarum receptaculis ad strenue occurrendum & decertandum proripuerunt. Non illi inter pacis illius beatissimae ferias du- dierunt sibi esse consenescendum, decumanos Ecclesiae fluctus, veluti e specula , extra aleam despectantibus. Quamobrem tanquan
100쪽
legio auxiliaria lituis evocata, emergere eX umbris, positire in apertum, ipsaque diuturna cessatione robustior , Religionis causam aut nutantem stabilire , aut debilitatam confirmare, aut jacentem erigere. Tigrim ferunt, Armeniae fluvium rapidissimum, longissimo tractu terrarum, occultum ignotumque subterraneis meatibus fluere , donec rivorum vectigalium aquis in unum coactis,aperto CS lo ac sonoro gradu , tanto fragore se in subjectos iterum campos exonerat evolvitque,
ut sit plane perspicuum, non ignaviam abditi fluminis illam fuisse, sed astum ; nec amisisse in latebris aquas suas, sed foenerasse . Non absimili consilio ab hominum societate & cominmercio sejuncti tegebantur Heroes illi, sed ut cumulatius ad bonam Ecclesiae frugem exundarent : demissi & jacentes quiescebant, sed ut impetu & vigore collecto validius iii
hostes magnanimi leones exurgerent . Non Ο tiabatur occlusus ignis, tam strenue tempori erupturus: nec ulla erat nubium desidia , in quibus validistima contra Typhoeos illos fulmina cudebantur.
Quocirca nullus ambigendi locus est reli- qquus, Sapientiam ad innotescendum nobis divinitus obtigisse, infestoque animo cum eaq
