장음표시 사용
71쪽
stros coniiciebat , suosque reliquos per viam audacter progredientes , & caedem facientes maximam protegebat Cumque nostris nocerent plurimum , quod nullum e senestris iaculum frustra mitteretur, noceri autem ipsis , qui a muris aedificiorum defendebantur , Vix posset, eo iam ventum erat , ut triginta non amplius passus a maxima oppidi Platea hostes abessent . Quorum audacia Praeliique angustiis permoti ipsi Belgae Excubitores . etsi nullam dabant sugae suspici nem , lente procedebant tamen . Eo tum advenit Comes Bosortius Legatus , qui in eadem Belgarum Excubitorum legione ordinem ducebat, singularis animi vir . Hic videns imminere hostem , suosque aegre procedere ; quid eunctamini , inquit . Commi litones , aut quod tempus probandae virtutis vestrae expectatis hic dies maxime nostrum nomen illustrabit . Haec eloquutus districto gladio praecurrit ante omnes . Sequuntur hunc redintegratis animis milites , centurio. nesque . I pse adhortans , & pugnans Bosor eius graviter in adversum pectus iaculo vulneratur . Non tamen desistit, quoad jam se mi animis per manus tractus extra aciem re sertur. Tum vero tanti viri casu irritati Belgae Excubitores in hostes ardentissime irrumpunt ; nonnulli, allatis securibus, domorum Portas excindunt, atque omnes ibi repugnantes interficiunt. Mutatur belli fortuna. Illi qui in spem potiundi Oppidi certissimam venerant , iugantur a nostris , qui cessisse videbantur. Capitur Novatus lintea oppressus.
quam nihil tale suspicari posset, dc qui diu
72쪽
An VELITRAS GRITIS. tius dum moratur in domo, quae Mutinensum Duci , habitandi causa , erat M tributa, fugam non sentit suorum. At Brounius, qui agmen cogebat, neque in oppidum intraverat adhuc , ubi captum Novatum, cedentes suos, nostros insequentes videt, receptui confestim cecinit , maxime , ut dicebatur , timens ne a latere circumveniretur , cum
praesertim Lobco vicZius , qui idoneum nactus locum omnia speculabatur , non sibi submittendis subsidiis nudanda caitra , atque Exercitus sortunas omnes devocandas in dubium ex illimaverit. Simul videbantur subis
sidia , quae ille ; inclinata jam re , submisisset . implicata praecipiti suorum receptu tumultum potius, quam praesidium allatura cedentibus. Receptis Uelitris Castro piniani Dux ad costodiendam in praesentia oppidi portam
Neapolitanam cum iis copiis , quae in eam partem ex tribus viis, repulsis hostibus confluxerant, & cum machinis campestribus dua bus , & praeterea nostris Hungaricis euu ti bus circiter centum Lemum Castrorum Praefectum reliquit: ipse ad dextrum cornu pro sectus de rebus gestis certiorem facit Regem. Rex, qui uno eodemque tempore & a montanis munitionibus , & ab oppido sugatos hostes cognoverat, imperat Castro piniani Duci , si recte atque Exercitus commodo fieri pollit, recipientem se Brounium adoriatur rdescendat interim Gagius ab Artemisio moniste , atque irrumpat in castra hostium , quae imparata sere a militibus esse constabat. Sed controversia illata de itinere , quo maxime
hostem , sicuti Rex imperaverat , persequipla
73쪽
p aceret, & nostros ad insequendos tardavit,& quietiorem illis receptum dedit. Neque
enim satis erant nota nqltris loca tam multis transvertisque tramitibus divisa , neque oppidanorum ad ea commonstranda fidelis opera videbatur: & multa in utramque partem disputabantur , cum alius vestigiis fit,stium insistendum, alius breviore itinere Occurrendum putaret. At Uallishermosae Co.
I S, qui omnia eo die Ducis, ac militis o ficia praestiterat , & mirifica tum ulciscendi hostes cupiditate flagrabat s fidenter, sane ,
ac libere , quid inquit, consultando tempus conterimus λ Hostes impune in conspectu nostro elabi non est ferendum; manu opus est,& celeritate. Simul se itineris ducem profitetur: omnem enim circa regionem, adjutore usus Ambrosio Hurlierio praestantis ingenii homine , & Borboniae Draconum turmae Pro praesecto , quod est in administrando bello praecipuum , accurate cognouerat) Sese ait ab ea parte, qua pons est, qui appellatur Mela , prope oppidum Lanuvium c pias adducturum , ubi & equites nostri manus possint conserere , & hostes circumven ei a latere , atque omni ad Cynthianum in tercluso itinere praesentes insignis audacia: pcenas luant . Haec vicit sententia. Sed ipsa
am disputatio multum extraxerat temporis, atque aliquid etiam morae addiderant Helvetiorum Excubitorum cohortes , dum accer suntur , dum veniunt; eo quidem consilio accersivae, ut majori peditum numero septus equitatus ex angulliis tutius emergeret , at
que in agro Lanuvino locum nancisceretur aequum
74쪽
aequum atque apertum . Tandem procedere
nostri incipiunt eodem itineris Duce , qui meraν auctor sententiae . Sed iam effugerant hostes ; quod ubi rescivit Rex, intercludi illos receptu posse desperans , & militum labori parcendum existimans , quod valde eo die defatigati fuerunt, Castropiniani Ducem Gagiumque ulterius progredi vetat , & coinpias reducere iubet in castra . Sic cum pri ma luce praelium coepisset, hora diei fere nona resederant omnia ab tumultu , & in sua se utrique castra receperant : Regii quidem stroces , atque alacres , quod cum Omnium iudicio oppressi , ac deleti pene viderentur, animum tamen non despondissent , & colia
lactis viribus terga hostes subito vertere coegissent , magnaque eorum caede novem mirilitarium signorum jacturam compensassent . Austriaci autem magis praeda onusti , quam aude insignes serebantur i nam latrocinandi aviditate corruperant gloriam facinoris, quod
laudari poterat, si peractum fuisset. Postero die Rex collaudatis nominatim Comite Gagio, & Castro piniani Duce, qu rum in repellendis hostibus opera fuerat usus sorti , ac diligenti , omnibus generatim gratias agit; Hispanis, quod tantis subito objectis dissicultatibus , tamen a consueta virium
te non discessissent; Neapolitanis, quod veteranorum virtutem fide atque amore erga
suum Regem adaequasset . Atque incitandae honestandaeque virtutis causa , militaribus nonnullos praemiis auget , cum' primis Nicolaum Sanseveri natem , atque Ariciae Princi-Pem , qui periculose ex vulneribus decum-E heis
75쪽
εε . DE REBUS.bebant; quorum alterum ab inferiori gradu
ad Tribunum militum se traducere pronunciat , alterum in amplissimum Divi Ianuarii Equitum ordinem cooptat. Totum 'denique Exercitum bona spe complet, hortat udique , ne , quae sortunae quodam jure acciderint , graviter serant & quoniam in bello omnia cedere secunda non possint , Iaetentur potius , quod hostes pene victores tanta fuerint cum eorum caede a cactris reiecti ia quam doleant , quod ad castra accesserint , & partem aliquam abduxerint impedimentortio . Cogitur etiam in unius oppidani supplicium contra suam naturam Rex iure belli, & m, Timo militum concursu , quod mult/ Oppidanorum perfidiae detrimenta accepta reserebantqr , uti tamen magis fama , quam recompertum videbatur . Conversus deinde ad
reliquas belli cogitationes , proximi diei casu admonitus , firmari castra diligentius , &custodiri vigilantius jubet. Porta oppidi Neapolitana . & Mariae Hortensis Fanum . atque omnis Castrorum laeva pars , imposito Virtetianae manus praesidio , collocatis aeneis aliquot tormentis, opposito Ericio, extructo aggere, fossa & vallo communiuntur; omnia opere tam properato, ut diebus duobus quidquid a peritioribus rei militaris desiderabatur, celerrime persectum fuerit . Armantur, ac vestiuntur , sui amissis equis atque armis, a repentina hostium irruptione rςfugerant. Cer tus Provinciis militum numerus, singuli ungulis Regni Principibus equi. imperantur. Prolixe in eo populi , ac Principes respondent. Neapolitana Civitas pecuniam ad u'o sum
76쪽
sum belli ultro etiam non imperatam eonfert . Revocatura Vestinis Dux Lavia villatus, qui represso iam ac remoto Comite Soroo , adducat statim ad Velitras in castra , quam secum habeat, peditum, atque equitum partem . Adducit . Etiam sortuna ipsa per eos dies facere quodammodo cum Rege visa est. Nam quae ne expectabantur quidem ab Hispaniis auxilia, de repente opportunissimo tempore inter medias Britannorum classes Caietam , ac Neapolim appulerunt . His re-hus celeriter id , quod ad III. Idus Sextilis in nostris castris ad Uelitras deperierat , expletur , resque ad pristinam belli rationem redigitur. Lo ovicetius eo consilio depulsus, quod extremo veluti conatu susceperat , & cui , grandi licet accepto detrimento, speciem victoriae ostentationis, uti videbatur, causa im- nebat , receptui aliquando tandem consue coepit. Communitis enim nostris castris,
atque amisso suarum copiarum robore , nullum iam insidiis, nullum praelio relinqui locum videbat. Milites autem, quos belli carisus secerat reliquos , partim vulneribus ac coeli vitio conflictati, partim diuturno labore , atque infelici expeditione intabescentes aegre vix necessariis militiae muneribus fungebantur . Dissidebant inter se Duces, quod plerumque accidit in adversis , summumque Lobcovicati imperium carpere videbantur a
que abnuore . Erat equitatus Omnis macie Prope enectus . Erat omnis circa Regio de- essa , & consumpta commoratione Exercitus tam longa . Adventabat etiam Autum-E a nub
77쪽
nus, grave maritimis commeatibus tempus
Lob ovicetius ipse qui vaIdc subsidiis indigebat , subsidia compellebatur submittere Sarisdiniae Regi tum laboranti, & quiritanti maxime . Erat denique in summis angustiis reς.& secundum eas multa Lobco vicZium ho tabantur , quare sibi loco excedendum putaret . Nihilo tamen secius menses ipsos duos castris Regiis castra collata habuit, adeo ut obtorpuisse inops consilii videretur; sive ille erat pudor abiiciendi incoepti, sive spes, quae ultima solet homines deserere . Quo quidem tempore nostro Exercitui carissimum atque inuictum bellis virum Atristi Ducem morbus extinxit : Hungarici autem equites ci citer centum impetum in Ualmontonium Oppidum improviso fecerunt, & quae ibi iuri
diligentius versabat , nostrorum centuriam una cum Portocarrero Duce conciderunt o
mnem , atque ipsum deinde Oppidum habuerunt praedae. loco. Neque postea quidquam magnopere accidit , quoci memoria dignum praetermittendum non videatur . Interim Regi Sardiniae qui auxiliarentur, ad mille Illyricorum misit, & legionem Pallavicinam
mutilatam admodum saperiore praelio; atque eadem Lobco vicetius de prosectione' cogitan quae jam antelanserat , afferorum, atque impedimentorum partem dat Andreasio mari transducendam in Hetruriam , partem itinere terrestri ad Falerios Faliscorum praemittere incipit , quo expeditius in ipso recepturapiat agmen . Mittit etiam ad hominum centum , qui iunctis ratibus pontem in Tyberi ad traiiciendum Exercitum juxta pon',
78쪽
AD UELITRλs GEs et I s. item Milvium faciant , praesidioque ibi sint.
His explicatis rebus , cum equitum alam pridie Kal. Novembris mane misit Iet . qui ad lar am nostrorum castrorum adequitarent,& quasi munitiones explorare Vellent, nostros praelio etiam , sit opus esset, commisso detinerent: Ipse noctu silenti agmine subsequutus , quas interatu praemiserat sensim legiones, celeriter e conspectu Velitrarum discessit . Neque vero hoc audito moram ut
iam ad insequendum intulit Rex, antea jam suspicatus , huc necessario descensurum Lob-co vicetium ; & praemisso equitatu , qui novis num hostium agmen male haberet , &receptum demoraretur , ipse cum universo Exercitu instabat , atque imminebat. Illi u-mam noctem ad locum, qui mediae viae Tu ris appellatur , commorati, qua nocte nostri in Albana valle consederant, expedito itinere antecesserunt e Cumque ante ipsa Urbis moenia iter facerent , Romanorum Oculis mutabilis sortunae exemplum objecerunt, non
eodem certe vultu, neque iisdem animis reis Cedentes , quibus venerant . Extremum hostium agmen vix praecesserat , cum subito apparere nostri , & se ostendere coeperunt eallequi vero illos , aut non Potuerunt, quod maior illorum fuerit in fugiendo, quam nOstrorum in persequendo celeritas ἔ aut D luerunt , uti tum vulgo iactatum est , quo
vires magis integras afferrent ad earum co-Piarum conjunctionem , quae percusso iam Cum Genuensibus scedere, in Galliam Cisalpinam . Philippo Regis Fratre Duce influebant. Parva tamen inter nostri Exercitus an-
79쪽
'o DE RE gustecur res , & novissimos eorum dimicatiosacta est ad pontem Milvium , dum pontes
illi relaindunt, quo nostrorum incursum reo primant . Nonnulli utrinque vulnerantur ,
atque interficiuntur. Sed rescisssis pontibus Lobco vicetius celerem sibi fugam per difficiliora itinera . atque Eugubinos montes quaesitum ivit, sibi non omnino displicens, quod expeditionis exitum scedissimum multo ante praesenserat, alieno autem iudicio vexatus,& eorum potissimum , qui fortunam convertunt in culpam, & quod male cecidit, male consultum putant . At Rex cum in Suburbano Patriciorum pernoctaret, ibi eum
ex Romana nobilitate Principes , & Cardinales multi convenerunt , quos ille omnes perbenigne excepit , maxime vero Aquavivam Cardinalem, quem ut vidit complexus,& gratulans salutem se Regni videre dixit. Postridie mane equo Romam invectus Pontificem Maximum BENEDICTUM hujus nominis XIV. salutatum venit . At Sanctissimus Pater tantum Regem, maximi ipsum Regis Filium , genibus advolutum suis cum videret, tanta est voluptate perfusus, ut disti cillimi temporis acerbitatem ingenti con solatione leniret . Lustrat deinde Rex celeberrima Urbis loca , circumfluente omnium ordinum multitudine, quae tum primum sinluta propinqui belli metu, alacrior proseque' batur Regem , incredibili plausu , atque ac clamatione . Statim inde a convivio , quo magnifico , ac splendido acceptus in Vaticano fuit, Roma proficiscitur , cum partem
Neapolitani Exercitus Gagio ad insequendos
80쪽
AD VELITRAg GESTIS. 'rhostes attribuisset , partem se subsequi iussise set in Regnum . Ipse reeeptis Liberis , &Coniuge prastantissima, quae illi ad Regni
usque fines obviam processerat, Caietam primum , mox Neapolim pervenit . Advenienti ista obviam Neapolitana Civitas longi sime prodiit Regem suum, Liberatorem suum videre gestiens, & praeteriti periculi recor datione laetior . At victor Rex dignum victoriae , ac virtutis suae fiuctum tulit, bene volentiam populorum , quos ille admodum a bello revertens exhilaravit hostes autem docuit, non leve negotium esse Regnum invadere, non tam militum armis quam optimi Regis praesentia communitum.