Castruccii Bonamici De rebus ad Velitras gestis anno 1744. Commentarius

발행: 1750년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

41 RER Us rentur, quod esset nostris propter imminentem iam hostem continuo sere sub armis excubandum , quae res & perfugas vulgo Rugeret , & morbos; ipsi autem ulterius semper progrederentur, haberentque maximas a loco superiore ad Exercitum Regium aut fatigan-vum , aut etiam pellendum opportunitates , idque suturum glorians apud suos Lo ovicetius dixerat, Romamque perscripserat. Quibus in dissicultatibus cum versaretur Rex , consilia inibat, quemadmodum illos loco tam

opportuno depelleret , ac ne ulteri ra tent

rent, reprimeret. Haec deliberanti accidervisa est facultas rei bene gerendae . Namque animadversum est , eam montium teriem , de qua paulo ante diximus , monti, qui a Pis aluccio tenebatur, impendentem, esse nudatam omni praesidio ι vel quod situm valde milem minime cognoverint hostes ; vel quod male parati ab omni genere tormentorum tantum loci opere complecti non potuerint . Illud etiam per exploratores cognitum est, montem ipsum a reliquo Lo, covicetii Exercitu abesse nimium Iadeo ut imvadi prius posset , quam Lo ovicetius auxilium submitteret, aut etiam sentiret . His cognitis , datum totius rei negotium Gagio est, cuius etiam suisse consilium fertur. Uagius exquisito per venatores quosdam itinere, &delectis ad hominum millibus quatuor, quorum

pars omnibus hostes viis circumveniret, eorumque munitioni succederet; pars montium

seriem illam peteret , quae hostium praesidio impendebat et multa nocte silentio e castris egressus est, sum Omnem interim exercitum ad

52쪽

A O UEL TRAs GESTIS. 43 ad omnes casus sub armis vigilare iussisset .

At hostes occupata, uti supra demonstratu mi est , propter viam Romanam domo direptaque, hoc successu feroces laetique nostros contemnebant, atque obruti vino, cuius magnam

ibi coriam nacti fuerant, cujusque est gens. avidissima, cui fodias obibant negligenti

Nostri autem cum albente iam Coelo in sum mum iugum, locaque iniqua virtute summa enixi essent , tam subito a fronte , a tergo , atque ab omnibus partibus eminus , com nusque provolaverunt , ut hostibus ad arma capienda , telaque e tormentis explodenda tempus desuerit. Plures primo concursu in ipsis tentoriis ita, uti erant, iacentes, ac se misomnes intersecti, aut capti sunt; reliqui, dum praecipiti iuga densiores sylvas petunt , aut ad suos se recipere conantur , a Regiis Circumventi, oui omnibus occurrebant itineribus , proiectis armis , dediderunt sese , Unus etiam, qui sortissime resistebat , Tri 9us Tribunus militum legionis Pallavicinae ,

debilitato tamen vulneribus, & contrucidato Corpore captus est , quem paucis post diebus apud nos mortuum honorifice efferri curavimus , admirati virtutem , cui necessario ira scebamur . Ipse Pistallaceius subito in domo oppressus, quam pridie eSpugnaverat, non se ex manibus irrumpentium militum eripere potuit. Omni Gagius hostium capto, deletoque praesidio, quinque ablatis aeneis tormentis , potitus & monte , pro quo certatum erat , & omnibus, qui monti impendebant iugis : tum denique stationes Exercitus promoveri , equitesque a parte oppidi Lanuvini

53쪽

44 - DE REB Us circumfundere sese , & procedere iustit; at .

que ea fuit nostrorum celeritas, ut antequam fere duo , tresve e praelio elapsi rem Lobco- vicZio gestam renuntiarent, Lob vicZius ipse omnia superiora loca nostrorum armat inrum multitudine completa respiceret. Quare incertus & perturbatus, quo occurreret, auxiliumque ferret, quidque in quaque parte Opus ellet, vix cognoscere subito aut confli- tuere dicitur potuisse. Iamque Regii, ingenti ubique illato terrore, Austriacorum Lastris appropinquare videbantur ; & Comes Marianus Praefectus Fabrum Regis Hispaniarum, quippe qui montem Occupaverat , quem appellari Spinam, inque hostium castra propius vergere diximus , tamquam e loco editiore impressionem iam iacturus cernebatur. Tum vero turbatis Austriaci ordinibus totis trepidare castris, & concursare coeperunt . Calones autem, lixae puerique diversi, dissipatique . in omnes partes fugiebant, & mulieres, quarum erat in castris ex consuetudine Germa

norum , magnus numerus, loca omnia lamentatione, & fletu complebant . Nonnulli etiam cum impedimentis ad Urbem usque Romam continenti impetu procurrerunt &Romae quidem trepidatum, occlusaeque subitae irruptionis metu portae sunt : Cum motis semel nimium in terrorem animis. & famgrem, ut solet, augente , iam fugientium ,

iam insequentium pulverem videre sibi aliqui viderentur Atqui potuisse eo die totum Lobcovicetii Exercitum deleri , ne ipsi quidem Austriaci negant, si Hispani , Neapolitanique institissent perterritis atque ad fugam

54쪽

An UELITRAs GESTIS. 4s spectantibus, oblataque eius diei occasione usi fuissent. Sed nostri Duces, sive ipsi insidias veriti, locorumque angus fias , quod sal

rus , vallesque intercedebant , sive quod fixum iam apud Regem & constitutum erat summam rerum in nullum dari discrimen , consecuti id, quod animo potissimum proposuerant, receptui repente cani iusserunt . At milites praeter opinionem revocati aegrius recipiebant sese , cum ad invadendos hostes , tantulo spatio interiecto. exardescerent , ipsumque Ducum imperium carpebant in colloquiis , quo imperio celerem , praesentem que victoriam interpellari dicebant . Hostes porro inopinato nostrorum receptu facultatem

nacti colligendi sest Spinam subito , unde

Profugerant, montem recuperarunt, atque operosa munitione circumvallarunt . Hunc nostri montem a Comite Mariano occupatum

iam, nescio qua de causa, iussi erant deserere tametsi teneri is propter loci opportunitatem omnium maxime oportere videretur δNeque enim hoc etiam a nostris obsessis mon. te , qui hostium castris tam ex propinquo imminebat, consistendi spatium illis fuisset.

Postero die cum excelsiora etiam caeteraque amissa loca recuperare eruptione facta, len lassent, magno a nostris cum detrimento re

pulsi sunt. Lo ovictius hac spe dejectus, &Periculo coactus , ne mus Exercitus Mitris munitionibus, praesidiisque subjectus, tormen torum vi vexaretur, castra paululum a laevo latere reduxit , ac contrarit, ipsumque prae

torium longius ab oppido Nemorensi in Cyn. thianum post Triviae lacum removit. ReI

55쪽

montem, qui a Pistatuccia tenebatur, atque occupata etiam Artemisit montis iuga , trihus insideri stationibus , & munitionibus si mari iussit, advectisque deinceps a Caieta maioribus tormentis, ollisque incendiariis of- sensati hostium castra, munitionemque Spinae monti impositam labefactare imperavit , eique negotio Comitem Gaetolam praefecit , qui adhibitis quingentis operariis, atque ipse ad opus excubans, celeriter, quod imperatum erat, facere instituit. Imperavit praeterea Rex Syrmonetam oppidum, quo in oppido saucii

deponerentur . tormentis atque opere comis

muniri , & Privernatem tractum continuis observari custodiis . ne infesto excursionibus itinere Neapolitano durior esset commeatuum Lbvectio. Et sane omnium rerum copia ter ra ; marique a Neapoli , atque a portu Antiate in castra ad Velitras comportabatur . Aquae autem inopiae, qua nos illi, interrupto sente, in extremas compelli angustias crediderant, occurrebatur, puteis subfossis, atque aquae venis ubique diligenter exquisiitis . Ita nostri satis tuto, ut videbatur , loco , atque

ad omnia opportuno consederant.

Per idem stre tempus scripserat Lobc vicetius ad Praesectum Britannicae Classis, quae ad Insulas , quae sunt contra Massiliam , stationem obtinere consueverat aliquot a classe Naves abductas, circumagi Caietam ae Neapolim versus iuberet . Item Comitem S

roum in Uestinos, ac Marrucinos miserat , qui partem, quam illi attribuerat copiarum,

an eorum fines introduceret, eo consilio, ut

tentato pluribus locis Regno Regiae vires distinem

56쪽

stinerentur; simul sperans, populos navium,

utque copiarum adventu vel perterritos, vel

incitatos labi ad seditionem facilius posse . Quae seditionis spes, toties licet irrita , Austriacorum tamen animos detinebat adhuc . Et visae quidem ex continenti naves, quae Cumanum littus legebant , inanem potius terroris speciem , quam tumultus caussam praebuere . Erant enim a militibus , quos in terram ad turbandum eiicere oporteret, iminparatae omnino , atque omnem illam oram praestidiis diligenter adservatam egregieque propugnaculis munitam offenderant. Magd nelius praeterea Legatus missus eo ab Rege

has de caussa omnes earum motus speculabatur, attenteque videbat, nequid ab ea parte Regnum detrimenti caperet. Neapoli ve ro quieta omnia & tranquilla erant . Neque enim ullus unquam populo acceptior Rex ,

neque Regi obsequentior populus , qui quo cupidius ad defectionem solicitari videbatur , eo impensius suam Regi fidem praestare , ωmnibusque illum domi forisque rebus iuvare studebat. Tanta est moderati, lenisque imp rii vis . Interim Comes Somus in Vestinos

ac Marrucinos progressus Theatem occupare conatus erat , atque Amiternum , Interam.

niumque, & quosdam ignobiliores vicos Reginae Hngariae Imperio minis, pollicitationibusque adiunxerat , ipsamque Amiterni arcem ad deditionem pellicere properabat, V litans in tota Provincia laetus, ac Praedabundus . Sed ne haec illi diutina esset laetatio , primum quidem Montani pedites effecerant non mplius quinquaginta, iique valetudina I a rii,

57쪽

48 - DE REBUS mi, qui praeclare illum ab Theate reiecerant;& deinde Varga Castrorum Praefectus , qui cum ducentis equitibus, & militibus aliquot Aterni praesidio deductis impetum eius reta daverat ; & Dux Laviavillaeus militaris animi vir , qui Neapolitano equitatui praeerat ,& qui cum satis valida equitum , peditumaue manu iussu Regis eo a Veliternis Caris venerat, ne illius Provinciae malum , neglectum si videretur , longius facili semper ad peiora exemplo maneret . Atque hic omnem subito adveniens Provinciam pacaUit, compluribus intersectis, reliquis pulsis, iugatisque hostibns, & nonnullis popularibus in vincula continis , qui in Reginae Hungariae verba celerius iuraverant , quam ut coacti viderentur . A qui dum sibi ex eonscientia timent, aufugerant; in hisque Episcopus Interamnensis, qui fatuo quodam, atque alieno a sanctitate muneris animo , aperte nimium contrarias Regi partes fovisse dicebatur. Lobesvicetius erat interim vehementer perturbatus, quod multa, ac diversa eum esset expertus, nulla res successerat, & de con- eitandis populis , deque commeatibus intereludendis ι & prohibenda omnino aquatione spem se fefellisse eognoverat . Profligato edi

tam Pistatu reii praesidio, & locis amissis edu

tioribus tantam esse rerum sectam conversionem videbat, ut qui premere nostros arctius de loco superiore coeperant , ipsi modo nostrorum tormentorum telis misere premerentur. Ipse autem Lobcovicetius insolens male audiendi valde angebatur, quod sua culpa ,

& negligentia data tum illud Austriacis illa-

58쪽

Αn UELITRAs GESTIS. 4otum esse nonnulli dicerent ; propterea quod& non satis firmo praesidio locum illum a RPillatuccio teneri iussisset, & laboranti auxilium non submisisset in tempore , & iuga summa Artemisit montis inde sensa reliquillet;

suam insuper cunctationem omnibus iam irrisui esse ex ipsius rei iudicio luspicabatur . Qui enim magno nostrorum contemptu, magnaque Celerrime potiundi Regni expectatione venerat, is triginta millium ab Urbe Roma itinere vix confecto circa unum modo montem tamdiu, tamque longe a Regno

haerebat . His de causis , & quod de Rege Sardiniae , deque Gallia Cisalpina gravior in

dies metus instabat , conandum sibi aliquod Lo ovicetius existimavit , quo & detrimentum sarciret acceptum , & sibi tandem in Regnum aditum patefaceret, & denique expeditionis suae iam senescentis famam vindi

caret .

Erat, si vera tacere nolumus, nostrorum castrorum laevum latus neque ita diligenterpositum, neque munitum satis, neque etiam

custoditum , ut rei militaris ratio , & tam propinquus hostia postulabat. Nam equitatus explicare se tam intercisis,& angustis in locis non poterat, quique aliqua peditum manu contineri debuerat , continebat ipse Hibernicorum manum. Quae quidem manus inriter oppidi muros, atque equitum turmas collocata ad rem gerendam emciebatur inutilis . Fanum autem Mariae, quam Horten

sem appellant , quod unum eis e poterat sinistro lateri propugnaculum ante ipsa castra

59쪽

glexerant . Accei Iur, s enim hostes ad hane partem non putabant, tam longo ab eorum

caliris tamque difficili itinere, & impedito ,

si accessissent, receptu : atque ita sane uidebatur. Omnis igitur illius exercitus partis salus in paucorum militum cultodia requiescebat, qui noctu ad ipsum sese Fanum recipiebant, ibique excubabant, ut his oppressis facilis esse hostibus pollet brevis , a que inopinatus ad cailra aditus , ut accidit . Ipse erat locus opportunus insidiis propter convalles, quae vitibus , uti de monitratum est , frondosiisque arboribus convestitat quamlibet militum manum occultare poterant. Atque hoc sinistri lateris vitium in omnium oculos

incurrebat . & ut deprehendi etiam posset , haec forte acciderant . Primum quod per eos dies Comiti Sevio Legato per indicem falso nunciatum erat, bifariam partitis copiis adesse ho item , ut sinit iram nostri Exercitus la

tus invaderet, quo inani licet rumore admoniti non defuerunt . qui quod non contigerat, facile tamen contingere posse animadverterent , & dicerent tum etiam quodHungaricorum Equitum Signifer quidam non ita pridem captus ab nostris cum eiIet , palam dixerat, se esse cum unde quadraginta equitibus missum protegendi Comitis Brou- mi Leeati caula. qui castra Reg s ab ea pam te exploratum una cum militari Architecto venerat. Quae rcs etsi non levem nostris suspicionem inferre debuerint , & sermonibus

omnium serebantur . vicit tamen aut fortuna , quae vel astertissimis in rebus prudenti iasimorum interdum hominum mentes Obcoecata

60쪽

cat, ut dominetur ipsa ; aut eorum sententia, qui eam castrorum partem tanto ab hostibus intervallo disiuncta quod erat , satis

munitam , atque illis inaccessam arbitrabantur. Itaque uuidquid illic munitionis deli derabatur , neglectum fuit. . Accesserat huc , quod explorandi diligentia imminuta quodammodo videbatur , & diuturnitate ipsa , quae plerumque remittit animos, & perpetua militum defatigatione , qui laborem aquandi ad quotidiana opera addebant; neque eiusmodi diligentia necessaria admodum existimabatur, cum item propter aquae inopiam a prima luce ad occasum usque Solis ducenti ser- me Dracones ad fontem excubarent, qui Paganica dicitur, quique a laevo castrorum nostrorum latere tria circiter millia passuum aberat, atque unde observari facile poterant viae, Per quas Cynthianum itur. Haec omnia plane nota erant Lobcovicetio delata per exploratoreS , perque transfugas , & per quosdam sui Exercitus minores Duces, qui captivi cum aliquot apud nos dies habiti esse itindiligentius, data fide dimissi erant, & fortasse etiam per nonnullos Oppidanos , quisve odii , sive quaestus gratia omnia illi nostra indicabant. LobcovicEius his cognitis rebus , & consilio cum paucis primorum Ducum , ne reS efferretur, communicato λ laevam Regis castrorum partem, oppidum, atque ipsam propterea, in qua Rex diversatur, uomum patere docet insidiis , & repentinae incursioni . Quae ipse certis nunciis , atque auctoribus compererit, ostendit. Tentanda etiam a dextra Regis parte Artemisit montis

D a iuga

SEARCH

MENU NAVIGATION