장음표시 사용
61쪽
32 DERER Ugiuga, atque uno eodemque tempore in no. stras munitiones irrumpendum esse demon. frat . quo facilius incauti, duplicique terrore diffracti opprimamur. Audendum ess 2 omnia sore audentibus proclivia . Unum sese pro Imperatoris persona monere , Orare eos tiro gravitate negotii, ut quod fortuna con- ilium comprobare videatur, ipsi fide, ac diligentia adiuvent , sciantque in eius diei eventu omnium laborum finem, victoriaeque spem positam esse . Probatur res tametu primodissenserit Comes Brounius, cuius supra mentionem fecimus , summi homo ingenii, &bellicas omnes a pueritia artes edinas , qui neque satis virium ad tanta molienda suppetere, ncque Occultissime ad Regis castra iri, neque illinc recipi , praesentientibus Regiis, sine maximo detrimento posse dicebat, multoque commodius occupari posse arbitrabatur munitiones Regis, & montium culmina , si omnes in id unum copiae incumberent. Post ipse quoque dedit Bro unius manus aut obse. uio erga reliquos , aut quod in asperis au acissimum quodque consilium optimum Videtur. Igitur omnium, qui aderant; consen'su totius rei ratio. & tempus constituitur.
Pridie illius diei , qui suit dies ad III.
Idus sextiles, tam audacis incoepti memoriacetcberrimus, animadversum est a nostris speculatoribus partem quamdam hostium copia' rum ab ccxtero ipsorum cornu paulatim se morere & progredi mare versus . Quod fieri ab iis commeatus causa nostri suspicabantur. Iamdudum enim ad ostia Tyberina aliquot Britannicae classis naves constiterant, ut hanc
62쪽
AD UELiΥRAs GESTIS. Sῆ forte sulpicionem augerent. Sed Lobcovic Eius longe alio spectans latissimam pluribus , atque inter se connexis flationibus regionem
compleXus erat, ne quis ad nos index erumperet , neu Brounii Comitis iter dignosceretur. Qui una cum Navato Marchione consilii participe, silentio, prima nocte progressus est militibus ipsis, quo ducerentur , ignaris ,
quorum delectorum equitum , ac peditum erat numerus millium sex . Cum omni ci ca prospectu tenebris , ac vineis adempto clam pervenisset ad sontem , qui iuxta Mariae Hortensis Fanum in ima convalle eit , necessario agmen subsistere iussit, dum equitatum e X Aat , qui aliam , ut eo perveni ret , ingressus viam ignorantia loci longiore circuitu deflexerat; quod accidit incommode. Lux enim iam appetens opportunitatem illis, tumultum noliris deminuebat . Nunciatur etiam Brounio aufugisse militem
ille nuncio vehementer permotus No Uatum,
nonnullosque adhibet militum Tribunos , i quid agendum sit celeriter consulit nam Ue, risimile erat, tametsi non accidit neque enim hic uspiam transfuga apparuit comperto nollros per transfugam adventu hostium, in armis e vestigio futuros, insignemque ipsis illaturos cladem , quam imparatis nolitis inferre illi cogitabant. Cum Novatus
pedem reserti, aliique alia censerent , neque satis quicquam , ut in subito casu , expedirent f tum Brounius , qui tantum incoeptum tam parvo momento everti nollet , atque ardore quodam militari incitatus : Pergamus,
inquit, iacta esto alea : simul omnem mili-D a tibus
63쪽
tibus rem aperuit, eosque praemiis, ae pollicitationibus cohortatus, cum iam advenisset equitatus, & luceret iam sere , signum dat irruptionis . Accessere hostes illico trifariam divisis copiis e facile vigiles , castrorumque custodes obtruncant, quod eos adorti essent occupatos in equis contra militarem disciplinam inexplorato curandis . Statim inde in nostrum laevum latus ab omni parte impetum faeiunt. Nostri vix cognita vigilum caede, continenti hostium impetu & rei novitate, ac magnitudine perterriti, perturbatique passici caeduntur ,i passim sugantur . At Gri mado Barcinonensis, qui Reginae Neapolitanae Dra conum Turmae praeerat non amplius quin quaginta ex terrore , & suga Dracones coli, git . His imperat ut ad pedes desiliant, test tent eXtrema : excurrat interim aliquis , qlli Hibernicorum manui denunciet, ut celeritet subsidio advolet. Sed cum a stonte iubire Austriaci non intermitterent, atque ab omni bus partibus circumfunderentur & jacula ac ciderent creberrima: non imperio in tumul eu , non virtuti in multitudine hostium locus esset, illi ipsi quinquaginta, qui amplius
semihora , compluribus illorum vulneratis, atque intersectis audacissime repugnassent, pelluntur tandem 3 cum praesertim nullum aliud subsidium Hibernicorum manus submi' sisset , quam militum Provincialium centu'riam , quae neque paucos illos Dracones lλ'
borantes suo adventu confirmare potuit, si'
que ipsa hostium impetum tulit. Hac interima quinquaginta Draconibus interjecta mora,cquitum quidem turmae recipere se ad lae'
64쪽
uam Romanae viae sestinanter adeo coeperunt,
ut plures , equis relictis . pedibus profugerent . Unus omnium ab hostibus circumdatus restitit Μarsilius Senensis Hierosolymiani ordinis Eques , qui quadam occuRa a casa cum quadraginta equitibus , qui & ipsi . amissis equis , pedibus praeliabantur, tantum animi fortitudine profecit , ut suae Turmae pecuniam publicam, Praefectique militare
mne instrumentum servaret . Hibernicorum autem manus adversus hostes constitit pro
oppidi porta Neapolitana, quam qui in statione ibi erant, inconsulto occluserant. Eodem tempore cohortes quatuor Belgarum Excubitorum , quae in prima laevi lateris fronte castra habebant , cum tumultuario equitatus receptu flexuosisque tramitibus impeditae ad Hibernicorum subsidium adniti non potuissent, in oppidum per dirutos muros ab ea se parte inlinuarunt, in qua paulo infra Curiam Minoritarum esse Coenobium demonstravimus . Ita Hibernicorum manus omni auxilio destituta , cum neque in Oppidum intrare occlusa porta . neque per latera se recipere, circumventa. atque OPPreseia a multitudine hostium , posset serme Omnis fortissime pugnans interfecta est . Ibi Magdonelius Tribunus militum, atque ejusdem manus Centuriones undecim aliique complures minores Duces occiduntur , qui
Partam Camposanctensi praelio , & vetustate militiae bellicam laudem , hoc honestissimo
mortis genere cumularunt. Dum vero nostri Neapolitanam portam defendere, conserto illi agmine irrumpere conantur , eodem Ve
65쪽
s6 . DE RE EUsstigio temporis Rex a Marchione primum
Uillasvertio Castrorum Praesecto de repentina hostium id cursione certior factus est . Nam Decurio Custodum corporis , aut periculum
non praesenserat , aut in tanta re Regem , credo, interpellare verebatur. Rex confestim
gladio succinctus , prosequentibus Purpuratis nonnullis & Custodibus corporis stipatus , qui ad cubiculum ejus excubabant, postico egreditur domo . Cumque ab ea paate , qua Ualmontonium itur per adiacentes domui hortos, quinquaginta vix passus pedibus progressus esset, equum nactus, Sagittarios primum equites Regio praetervehitur, iisque ad sui de sensionem iam exardescentibus , clare , Ut nemo non exaudiret, Recordamini , inquit, vestri Regis, veltraeque pristinae virtutis, & nequid durius accidat, diligenter providete . Mox ad Capuccinorum tumulum evadit , eoque illum conveniunt Mutinensium Dux, & Galliarum Regis Legatus, de
quorum salute maxime solicitus Rex videbatur. Ad dextrum inde cornu prosectus , atque in medio Hispaniensium Excubitorum legione consistens, quid ubi oue opus sit, ti , atque erecto animo circumspicit, atque imperat, nullum eo die scientissimi Imperatoris officium praetermittens. At hostes Hibernicorum manu deleta , dissipato equitatu,
equis suffossis. & captis plurimis, sinistrique
cornu tentoriis omnibus direptis , atque incensis, impetu facto portam effringunt . c
stodibus nequidquam obnitentibus, & Nic lao inprimis San severinate Bisiniani Principis fratre nobilissimo , qui dum fugientes mili
66쪽
AD VELITRAs GEsTI R. tes alios increpat , alios manu prehendit, &eonsistere jubet, plurimis ipse vulneribus coniscisus iacuit , & pro occiso relictus est . Illi effracta porta, captisque militaribus signis
novem , quae ibi congesta raptim in unum repererant, tripartito iterum copias dividunt, quarum dextera pars in illam se viam immisit, quae ad Ginnettiae gentis domum per tinet ; linistra ad Curiam Septentrionem versus contendere coepit , per latiorem autem , ac perpetuam illam Viam , qua totum oppidum distingui diximus , media acies procese sit . Tali instructo agmine , & malleolis , quos secum ad Uelitras incendendas tulerant, in proxima quaque versum tecta conjectis , magna strage , majore tumultu , Oppidum invadunt. Oppidanorum multitudo, insolens belli , abdita in penetrabilibus , aut ingenti
terrore perculsa obstupescit, aut quem esse illum putat ultimum Patriae suarumque fortunarum diem , misera detestatur. Discurrunt illi ubique cum serro , & lacibus , obvios omnes armatos , atque inermes occidunt . Scrutantur domos nulloque discrimine nostrorum , atque oppidanorum bona diripiunt. Qui ex nostris sorte in domibus erant& prius intra parietes versari hostes viderant , quam venisse cognoverant, ad unum omnes, aut trucidantur, aut capiuntur. Arodens podagrae doloribus Comes Marianus consurgere de lecto statim iubetur . atque in equum illatus abducitur . Atrisci Dux ex semiustulata , ac diruta domo vix elapsus ad Sagittarios equites Regios, quorum erat Praesectus equo citato contendis. Et iam majo
67쪽
tera e mola tumultus ac terror com leverat, adeo ut nemo esset tam fortis, quin tanta rerum perturbatione mox eretur , cum Praesertim, qui timorem plerumque consequitur, vanus daeti exercitus rumor percrebesceret . His tantis malis haec fuere subsidio, quom in Us extrema acciderent; quod nostri tametsi a fortuna deseri videbantur, animum omnino tamen non dimittebant; illi autem effusi in rapinas magis de praeda , quam de reliqua victoria cogitabant. Gagius cum primo mane vigilias circumiret , & tum sorte ad Uirtetianam manum, quae in medio Exe citu collocata erat, pervenisset, cognito laevi lateris tumultu, conclamari primo ad arma, deinde Virtrianam ipsam manum illuc celeriter subsidio jubet accurrere. Ipse fore id, quod accidit, suspicatus ut ab dextero etiam latere Artemisit montis iuga, munitionesque hostes tentarent, eo properat, satis in Cauro- siniani Duce praesidii esse exitii mans ad de senionem Oppidi. Auli riaci ubi jam suos in nostrorum castrorum laevum latus, ipsumque Oppidum irrupisse ex incendiorum sumis cognωVerunt, quod tempus inter ecs irrumpendi etiam ab altera parte convenerat, statim cum
audaci Tmorum peditum millibus III bifariam distributis montem occupant editissimum illum, quem cum Aricino Nemore continentem esse supra docuimus ,&, qui in flatione ibi erant, Montanos pedites facile inopinantes deturbant . His deturbatis eadem vi alteram , atque inde tertiam stationem adoriuntur , quarum milites communicato vici se
68쪽
AD VELITRAs GEsTIs. υsm terrore,& disiectis ordinibus regredi coeperunt . Cum iam haud multum abesset , quin nostris illi munitionibus potirentur, res
que hoc etiam in loco ad extremum deducta casum videretur Gagius veteranam legionem , quae a Corona nomen aceepit, &Campanam legionem Provincialem , cohortesque alias nonnullas eo statim occurrere ,& auxilium ferre iussit. Tum vero atrox oritur praelium. Fit magna utrinque caedes. I
se , qui toti negotio praeerat, Dux hostium Andreasius vulneratur ; aliqui ex nostris, alia qui ex hostibus comprehenduntur , suos quis.
que milites hortatur, atque excitat : unu illud esse tempus, quo maxime contendi Opor- teat : nostri, nisi rem obtinuerint, de omni salute desperant illi, si nostras occupaverint munitiones , se omnino vicisse existimant . Hic cognosci potuit, quantum ad incitando milites, eorum, qui Praesunt, Valeat exemplum . Nam Campanae legionis milites m
do conscripti , primum quidem deterriti hostium multitudine , qui acrius de superiore loco instabant, ipsiusque loci iniquitate, quae maxima erat, & quo eniti vix quisquam sine armis, sineque ulla dimicatione posset ,
Paulum cessere , parumque abfuit, quin ordines perturbarentur . Postea cum ad Tribunum militum Ariciae Principem, & Centuriones , suosque alios Duces ora conuerti iasent, qui omnes , gravibus licet debilitati Vulneribus, acerrime pugnabant; horum ipsi exemplo erecti jacula exceperunt , immiseruntque sortissime . Idem cum veterana le
69쪽
ipso vulnerato faceret , ne a tyronibus virtute vinceretur, hostium paulisper impetus tardatus est : At Rex , qui singula ex propinquo attendebat diligenter, cum suos premi animadvertisset, Joannem Paciaecum Opportunissime misit , qui cum legionis , quae Regina Hispaniensis appellatur , cohortibus
duabus inclinantes restitueret eodemque tempore Gagius una ex parte Macedonicam legionem, quae veterem eo die Macedonum gloriam aemulata est, unaque Parmensis manus centurias aliquot procurrere : Ex altera vero Castellanam manum, quam Hispaniensium excubitorum cohortes sequebantur , signa in serre iussit. Quo facto tantus hostibus terror injectus est , quod circumveniri sibi
videbantur , ut complures armis proiectis sese per rupes praecipitarent , atque ita allisis ad saxa me muris interirent e reliqui vero Omnes pedem, qua possent ratione, referrent desperatis praesertim subsidiis, quae submittere illis Lobco vicetius nequaquam e re judicaverat . Nostri autem , Macedonica potissimum legio . & Parmensis manus centuriae, plus tertia hostium parte interfecta, tam audacter insecuti sunt fugientes, ut omnia juga Artemisit montis citissime recuperaverint, quae illi suorum passim constrata cadaveribus relinquerant. Quae dum lillic geruntur Ca-sropiniani Dux , qui oppido defendendo
Praeerat, comperto Regem, cujus maζnopere periculo commovebatur , exiisse iam ad dextrum cornu , ut quae ibi opus essent ad ministraret cum Gagio : Ipse Cohortes Belgarum Excubitorum quatuor , quos a Min
70쪽
sinualle ante diximus , adversus hostes eodem subeuntes ire iubet . Huc evocat Uirt-tianam manum a Gagio iam submis am initio tumultus , atque Helvetiorum Excubitorum partem . Reliquas Belgarum Excubitorum cohortes duas Placido Sangrio Legato imperat , uti a Ginettiae domus hortis in Oppidum deductas mediae ingruentium hostium aciei opponat . Harum partem atque una Flandrorum manum , quae in proximo erat& campestres machinas duas Facardo Castrorum Praefecto ad tribuit . Cum his mandat , uti eam teneat viam , qthae ad Ginet tiam pertinet domum i & qua etiam hostes pro- grodiebantur. Sagittariorum equitum Regio rum alam subsidiariam in maxima oppidi Platea instruit. Sic nostris quoque copiis tripartito divisis, tribus locis concurritur . Mi noritarum Coenobium , Curiam , omnemque illam Oppidi partem summam ad Aquilonem conversam , obtinere hostes conabantur , & succedebant insolenter . Attamen a nostris , qui catervatim per compita , ut a viris sortibus in extrema spe salutis pugnari debet, acriter pugnabant , loco tandem pelluntur; & multis utrinque intersectis, ex iis autem captis centuriis integris duabus pedem coguntur referre . Eandem ab altera parte sortunam ii tulere, quos Cinnettiam petentes domum urgebat Facardus , & consistere nusquam patiebatur . Sed longe vehementi G1ime in latiore oppidi via ad mediam aciem laborabatur. Namque hostium pars domos ingressa e senestris , ac tectis iacula in noώstro.