장음표시 사용
51쪽
o M ET A pN s I C A EResp. 2. Lockius fatetur materiae essentiam cogitandi facultatem non complecti: idem tamen contendit inter materiae proprietates locum habere posse. Heic autem sibi ipse contradicit. Substantiae enim propόietates , sive qualitates , sive
facultates non sunt, , nisi modificationes essentiae
ipsus substantiae : h. e. res ipsa eo pacto , ea σου εἰμι s essendi) ratione modificata. Quod sane L chius ipse docet, ut qui formas substantiales Veluti putida Scholasticorum eommenta Oxplodit . Igitur qui . tribuit materiae proprietatem , quae substantiae solidae atque extensae non est modificatio , illius perimit essentiam.
Resp. q. Cogitandi facultatem non cuique materiae, sed certae cuidam materiae portioni certo quodam modo temperatae Deum adjungere posse tuetur Lockius . Cogitandi igitur faculta- . tem in ipsa materia insitam negat Lockius: eam ex temperatione partium repetit . Atqui absurdus est, qui partes non cogitantes utcunque com
positas & modificatas cogitationem efficere statuit. Fieri igitur nequit, ut cogitandi facultatem materiae Deus adjungat. 2. Materiae cogitandi vim a Deo adjungi non posse propterea statuitur, quod nobis assequi non liceat, quemadmodum materia cogitare pollit . Atqui Dei potentiam limitibus coercet , qui ea Deum praestare posse negat, quae nostram superant intelligentiam. Ergo . Et sane si ratiocinari ita fas esset plura sorent , quae Dei potentiae non subjicerentur . Ita ex. gr. deprehendere nobis non licet , quo pa6to corpus aliud longe positum attrahat: qua ratione sentire , sese mo
52쪽
P A E s II. - tuere, spiritualem substantiam asscere , & ab eadem moveri possit materia . Inde igitur concludendum esset hujusmodi facultates materiae Deum impertiri minime posse . Qui autem ita ratiociis natur , is negat Planetarum circa Solem conversiones, bruta ad machinarum conditionem redigit, atque hominem sensu , motuque voluntario spoliat .
Ergo pari ratione fieri posse dicendum est , ut
cogitandi facultatem materiae Deus impqrtiatur :quamvis incompertum sit, quo pacto illa cogitare possit. Respondeo , argumenta quibus humana Mens incorporea adseritur, haud recte Lockium assecuintum esse ' vel saltem illa ita ab adversariis ipsi proposita fuisse, ut acriovem curam, diligentiamque desiderarent . Id enim sibi persuasit Anglus iste Philosophus, materiae cogitandi vim propterea a nobis abjudicari, quod minime comprehendamus, quo pacto materia cogitare possit. Haec autem opinio ipsum falsum habet . Quod enim inter materiae proprietates , & cogitationem tantum interesse discrimen evidenter percipimus, ut si una
componerentur, aliae aliam subverterent: idcirco cogitationem materiae repugnare pronuntiamuS.
Atque hinc est , quod ne divinae quidem potentiae imperio corpoream substantiam cogitare posse tuemur . Ipso enim monente Lockio divinae potentiae tribui nequit, ut substantia quaelibet solida sit 'atque eaciem penetrabilis . Atqui materiam essentialiter ) solidam cogitatio omnino penetrabilem postulat: ut abunde superius demonstravimus . Lockio igitur auctore divinae potentiae opus non est , ut materia co-ῖitet . . Quae
53쪽
ga Μ ET A NYsre AE Quae cum ita sint, a proposita quaestione lon- se distare patet, quae addit Lockius. Ea enim, utpote a timenta , ut ajunt, ad hominem , nihil nobis negotii facessunt , quibus alia omnino ab ea, quam falso supponit, sedet in animo sentenistia . Uerum ut ipsius objectionibus locus detur,
unum aut alterum addimus . . .
Et i. quod ad attractionem spectat : Newtoniani cum adverterint ex innumeris phaenomenis materiae partes quibusdam determinatis legibus ad se mutuo tendere, Vim quamdam attraheptem ipsi Deum addidisse statuerunt . Eam igitur veluti legem a sapientissimo Creatore constitutam considerant, qua veluti quodam circumdato vinisculo universae naturae systema continetur. Num 'autem vis isthaec singulis materiae partibus insita a Deo fuerit , & cujusmodi ea lit id equidem nobis latet : quemadmodum ipsius motus natura incomperta est . Id autem nihil Lockio
suffragatur ' reciprocam enim corporum gravitatem experimenta suadent. At de hoc argumento
in Physicis Institutionibus. 2. Miramur Lockium in logicis versatissimum heic principium petere . Materiam enim sentire
pro explorato habet . Si sensus nomine certan quamdam organicarum partium affectionem ab
externarum rerum ictibus inductam intelligit eam in materia locum habere posse perspicue deprehendimus . At si perceptionem accipit, quae inde consequitur : in quam sane sententiam ipse loquitur : principium petit Lockius . Id enim quaeritur , num cogitatio , cujus species sensus
est, materiae adjungi possit . Quamobrem si in
54쪽
brutis nihil praeter corpus Lockius admittat, neque sensus , neque motus , ut ajunt, spontane in illis erit. . Ultro concedimus dissicilem nobis occurrere cogitationem, quo pacto hominis Mens & corpus sese mutuo afficiant. Id autem potissimum ex eo proficiscitur, quod immediatam quamdam utriusque substantiae actionem , sive pissecum , ut ajunt , influxum vulgo concipimus. Atqui id Philolophorum disputationibus agitatur: neque certo definiri potest . Nihil igitur inde in suam rem derivare Lockius potest. Verum hoc suo loco discutietur . Tandem 3. opponit Lockius. Nemo unus ne gaverit posse Deum substantiam creare, cui nullas agendi vires praebeat . Finge igitur duas a Deo substantias creari , incorpoream unam, eX- tensam ac solidam alteram , utramque omni vi activa destitutam : profecto nihi. Deum prohibere potest , quominus ipsarum alteri facultatem tribuat, quam alterutri communi t . Nulla igitur adest ratio , cur cogitandi facultatem corporeae substantiae tribui posse negetur. Respondeo . Si facultatis nomine ens aliquod
ab iplo subjecto distinctum Lockius intelligat 'nemo unus negaverit hujusmodi facultates cuicunque substantiae posse conjungi . At si facultates ipsius substantiae modificationes sunt , cujusmodi Lockius ipse admittit ' fieri nequit, ut extensa ac solida substantia facultate ornetur , quae cum extensione, ac soliditate pugnet. Ceterum Lockii hypothesim falsam esse advertimus . Incorporea enim substantia esse nequit , quae vita , sensu ,
atque intelligentia careat. . . -
55쪽
44 Μ ET A PHYsICAE . Objicitur II. Nulla sensationem inter, Sc cogitationem assinitas interest. Quid enim coloris viissio cum idea iniusti commune habetὶ Atqui nihil discriminis inter substantiam sentientem , &cogitantem agnoscunt Philosophi . Neque igitur distat substantia cogitans ab extensa : quamvis nulla extensionem inter , & cogitationem analogia intercedere deprehendatur. Quo quidem argumento concludi possunt, quae protulit Cl. Alembertius in suis Explieationibus ad Elementa Philoso
Respondeo I. Μajor Ρroposito distinguenda
est: nulla sensationem inter & cogitationem ana. logia deprehenditur, si utriusque facultatis objecta comparentur; concedo: si actus inspiciantur, nego . Prosecto nihil inter se commune habent sensationis, & cogitationis objecta. Neque enim lux, sonus, odor cum justi, injustique notione , eum trianguli, quadratique idea mutuam servant analogiam . At si attendas astus , ingens est inter ipsos proportionis communitas . Quemadmo 'dum enim injusti cogitatio Mentis est attentio
ad injusti ideam, quam sibi cudit: ita & coloris
sensatio non est, nisi ejusdem Mentis attentio admotionem , quam radii lucis e corporum superficie reflectentes in cerebro cient.
a. Esto nulla sit inter objecta proportio. Haud propterea fas erit hinc colligere diversas esse substantias, ad quarum facultates hujusmodi objecta pertinent . Quae enim excogitari potest odorem inter ,& sonum proportio Τ Atqui olfacere, atque
a) mlanges de Litterature T. V.
56쪽
PARs II. 6s Manis diversae sunt ejusdem sentiendi facultatis
g. Isthaec , quae exquiritur, analogia non inister actus , sed inter proprietates versari debet . . Id enim supra laudatus Vir quaerit, nutri inter cogitationem atque extensionem , quae sunt duarum substantiarum proprietates , aliqua intersit proportio . Quorsum igitur cogitationis, & sen. 1ationia actus expendit λq. Cujuscunque rei proprietates non esse, nisi modos ac rationes , quibus illa exsistit, jam di-Ximus . Atqui facultates cogitandi, ac sentiendi unius simplicis substantiae modos esse posse inde Patet , quod & cogitans , & sentiens Unum sit
ipsa conscientia clamante . Verum extensio simplicis substantiae modus esse nequit ' quippe ea Partes extra partes prae se gerit, dc compositum aut facit., aut postulat. s. Ipsum propositi argumenti fundamentum titubat & sua ruit mole . Id enim pro explorat habetur , propterea nimirum Mentem a materia longo intervallo distare, quod nulla cogitationem inter , 'atque extensionem deprehendi possit analogia . Atqui non analogiae defectu , sed vi potius αντιλογίαι repugnantiae in discrimen utriusque sabstantiae arguimus . Vehemens enim illa cogitationis, atque extensionis repugnantia , quam qui non vident, nihil profecto dapiunt, in caussa est, quamobrem Philosophi contraria, & diversa esse cogitationis , atque extensionis subjecta me
Atque heic mirari subit , cur haec Parisiensis Philosophi animadversio Auctori Ephemeridis lit
57쪽
. 46 ΜΕΥΑΡΗYsICATeera, iste quae singulis mentibus Curiae RDet rum aliquot ante annis in lucem prodibat j nova videatur , & magnifieo laudum apparatu propo- . natur. Id enim Lockium Stillingseto jam objecisse modo vidimus , quod quamvis nihil amnitatis inter cogitationem, atque extensionem assequi nobis liceat, eam tamen huic repugnare Colligendum non est. Adeo magnum in Litterarum Republica nomen imponiti . . objicitur III. Bruta animantia aliquo cogitam. tionis genere praedita esse ipsae, quas obeunt illa, actiones aperte demonstrant. Atqui cujusmodi sit cogitationis principium in Brutis , corporeum ne , an spirituale, Philosophi certant . &adhuc sub judice lis est . Ergo humanae Μentis simplicitas ex cogitationis , & materiae repugnantia non recte colligitur. Respondeo. Quamvis nihil certi de animorum natura, quibus bruta gaudent animantia, definiri
possit - quidquid tamen de ipsis statuatur , non est quod nostrae Μentis simplicitati vel parum
ossicere poterit Celebriores enim , quae inter Philosophos de Brutorum anima versantur opiniones , tres serme sunt . Aristotelici sensitivam quamdam animam brutis adscribunt , qua nimirum sentiunt res externas , quae ad sensuum oragana offendunt . Cartesiani vero, qui omni cognoscendi facultate bruta destitui a bitrantur, inter puras machinas sensu vacuas ea recensent . Plerique tandem Recentiores non modo sentiendi, percipiendique facultatem brutis attribuunt,
verum etiam ipsorum animaS ασωματους η, ανυλους acreporeae coacretionis expertes esse contendunt.
58쪽
Jam porro , qui I. brutorum animam corpoream esse exissimant et hi . quidem nescio quam materialem cognitionem duntaxat in ipsis locum habere pronuntiant . Atque hoc pacto humanae Mentis simplicitati satis consulere sibi videntur . Bestiarum enim cognitio longo intervallo a Μenintis cognitione distat. Illae quidem corpoτea duntaxat , conereta , & singularia attingunt . haec vero incorporea , abstracta , atque universalia intelligit . Atque hinc est quod brutorum anima corporea , humana Vero Μens a corpore libera sit. 2. Cartesianorum opinio licet brutis iniqua , humanae tamen Μenti perhonorifica est . Nihil enim bruta cum hominibus commune habent, ut
inde Mentis dignitas offendi possit.
3. Quod si brutorum animas corporis expertes esse statuamus ' tantum abest , ut Μentis humanae simplicitati derogetur, ut etiam magiS, magisque illa affulgeat. Tale enim est dissidium cogitationem inter, & materiam, ut si illa in brutis obtineat, omnino oporteat, cogitationis principium in ipsis prorsus esse incorporeum. Ex quo sane essicitur , humanam Μentem, quippe quae cogitat, ab omni materia liberam esse. Heic autem quaeret fortasse quispiam , quidnam verisimilius de Brutorum anima statui posist . Id equidem definire arduum est : & quae hactenus protulerunt Philosophi, sua quaeque patiuntur incommoda . Verum ut unusquisque per se ipse inter varias sententias dijudicare possit , nonnulla breviter adnotabimus. I. Brutis sensum inesse, di rerum corporearum
59쪽
ςS META PHYSICAE perceptionem , tum quotidiana docet experientia, tum quae inter ipsori ni , & nostras actiones imtercedit analogia suadet. I. Ea mera esse. αὐτόματα s machinas versatiles )quae vi moventur, omni vita & sen-r1u destituta, levis est, ne dicam, inepta sententia. Neque esim I. 'uod hujusmodi machinas con- , struere. 1eus possit, quae hominum actiones aemulentur, sequitur reipsa tales effecisse. Ita sane fas esset lyserre hominum corpora cognoscendi principio carere , & prorsus vacua esse.
a. Nemo inter αὐτοματα recensebit, quae motionibus spontaneis pollent. Atqui Bruta quotidie e somno surgunt: dum ambulant, modo comsistunt , modo segnius , aut velocius incedunt , modo hac, modo illac discurrunt . Nisi igitur ipsis .insita sit vis , qua surgant , & moveantur; profecto iners materia a quiete ad motum
suapte natura excitabitur . ς 3. Rerum externarum effluvia in caussa esse
nequeunt , quamobrem in brutorum machinis motus oriatur is vel illius directio mutetur , vel penitus cohibeatur. Tanta non est ipsorum vis, ut diversas in brutis motiones producant . Quis crederet , tenuem sibilum , aut exiguum incensi pyrii pulveris fragorem , aut venatoris aspectum concitatissimum volatum in immensam volucrum catervam immittere posse λIII. Cognitionem, quam brutis attribuunt ipsi Peripatetici , materialem appellare , idem sane
est, ac confusis vocabulorum ambagibus res involvere . Quid enim erit materialis isthaec tognitio λNum eadem , ac motio in brutorum sensibus
60쪽
quaedam materialis animae ipsorum Τ Illud equidem negabunt Scholastici ; ita enim bruta inter
puras machines erunt reeensenda. Sin postremum admittant ; cogitationem in materia locum habere fateantur oportet. Fundamenta igitur, quibus humanae Mentis simplicitas superstruitur ,
Neque sibi persuadeant Scholastici se satis valide Mentis simplicitatem tueri posse propterea, quod & spiritualium rerum cognitionem illam
habere ostendunt . Id enim probat , hominum , & brutorum perceptionem eo duntaxat pertenui discrimine separari, quod una spirituale objectum, altera materiale attingat. At non ostendit hujus perceptionis subjectum materiae expers esse: quo uno urgeri, atque ad incitas redigi possunt Materialistae. Quod si brutorum cognitionem materialem appellant, quod illa corporea duntaxat objecta percipiant : id non arguit materialem esse ipsorum animam. Arguit enim, quod brutorum cognitio obiecti De , ut cum Scholasticis Scholarum more loquamur, sit materialis, non autem subjective :quod idem est, ac si dicas, objecta a brutis cognita esse corporea, subjectum vero ea apprehendenS non esse corporeum . Nam ne ipsi quidem Scholastici humanae mentis percePtioneS , quae
circa res corporeas versantur , alIo sensu materiales appellare audebunt.
Neque huic materiali cognitioni aliquid suffragatur nova Cl. Butanti opinio, licet sit Scholasticorum vetus suco desinita '. Hic enim nu-D Per