Institutionum philosophicarum tomus primus quartus ... ad usum seminarii Neapolitani Tomus alter qui complectitur psychologicam, theologiam, et ethicae elementa ad usum Seminarii Neapolitani

발행: 1782년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

legibus Deum debere, ut veluti supremus Μ . di dominus praemiis aut poenis perinde homines assiciat , atque illi' se gesserint . Quod cum in praesenti vita praestari non soleat ' alteram viis tam esse docent, ubi & merces & poena singulis

rependatur . Haec autem Omnia solo naturae lumine praelucente sibi innotescere profitentur, quacunque Revelatione neglecta , cui omnino non

auscultant.

Hujusmodi porro homines, si eorum sententias inspiciamus , ita separari possunt , ut primi A.

theorum ordini adjungendI videantur : iis vero, quos ultimo loco recensuimus, Deistarum nomen

proprio jure adscribatur. Atheismus enim potius ut immane scelus ac vitium , quam ut simplex error considerari potest : si potissimum attendas, quantam ille in hominum mores depravationem induxerit . Quid autem discriminis statuere licet inter eum , qui Deum esse negat, & qui nihil Deum hominibus providere , honestum a turpi non separari , nihil post praesentem vitam .aut sperandum aut timendum esse profitetur Τ Hae quidem nefandae opiniones illuc intendunt , ut Omni impunitate proposita dissbluta vivendi consuetudo , atque immoderata licentia hominibus concedatur . Atqui nihil hoc scelestius admitti

potest, si Deum esse negaveris. Quamobrem ut Deistas adoriamur , Dei Providentia stabilita , atque ab illorum calumniis vindicata , Revelationis necessitatem , quantum Philosopho progredi licet, ostendemus. Ne verbum

quidem de Altera Vita ; cum eam esse & quae de Mentis Immortalitate diximus , & quae in

302쪽

PAas III. 29ITheologicis Institutionibu fule ae docte disse-

runtur, abunde demonstrent.

PROPOSITIO I. Deus proυidentia sua res a se

procreatas gubernat.

Quae ad propugnandam Dei Ρrovidentiam rationes produci pollunt, vel ex Deo ipso ejusque proprietatibus, vel ex rebus , quas ille procreavit , proficiscuntur. Demonstratur I. argumentis, quae Dei natura suppeditat. Et I. quidem Deum esse summe bo

num is quidem intelligit , qui illum sibi ad

fruendum aptissimum esse, atque in se ipsum adquiescere animo complectatur . Ρrosecto Deus perfectissimus est ' propterea ipse sibi sufficit . Longissime igitur & quam maxime a Deo distant malitia , invidentia , & quaecunque ad malum inducere possitnt ' ut quae ex indigentia , infirmitate, impersectione originem repetunt. Si autem Deus est natura sua summe bonus , providentissimus sit oportet . Id enim bonitati est mnsentaneum , ut prosiit , aliorumque rebus promiciat ' quippe relativa bonitas ex absoluta pronciscitur , ut in Ontologicis diximus . Hinc bonitatem Dei appellat Boetius clavum oe gubernaculum , quo mundana machina sabilis atque ineorrupta servatur sa) . a. Deus est ubique immensitate sua . Atqui sic est ubique, ut otiosus ac nihil agens esse nequeat . Agit autem intelligentia ac voluntate , qui sunt duo providentiae sentes . Universa igitur providentia sua se vel ac moderatur. T 1 II.

303쪽

2 2 METAPHYs CARII. Demonstratur ex effectis ac rebus a Deo

conditis. I. Universa Mundi compago. ita disposita est ac distincta , ut nihil sit in tanta rerum mole , quod ad eum finem & usum, cujus gratia institutum est, non sit aptissime accommoda tum . Atqui innumerabilium rerum mutuis usibus respondentium admirabilis contensus non minus industriam ac sapientiam , quam curam & providentiam moderantis caussae postulat. Ipsae igitur creatae res , quae suum fatentur auctorem , ipsius providentiam nobis enarrant. In hanc rem

legi potest Tullius , qui scite more suo singulis

mundi partibus perlustratis , ac brutorum animantium natura, atque humani corporis fabricatione perspecta, divina Mente Μundum guberna ri demonstrat sa).2. Singula corpora , quibus haec continetur universitas, licet certos & aequabiles motus con ficiant, aliorum tamen corporum occursu , atque

aliis de caussis a ratis ordinibus deflectere ponsunt . Oportet igitur, ut attractionis atque Impulsionis vi apte dispertita subinde motus instauis retur . Id autem hujusmodi moderator praestare potest , qui ipsius mundi architectus fuit . Universis igitur creatis rebus providentissimus Deus prospicere debet. III. Publicum naturae testimonium divinam providentiam docet. Universos enim cujuscunque aetatis & nationis homines id animis comprehensum habere , quod humanis rebus Deus prospiciat , praeseserunt preces , vota , postulationes ,

ab Lib. II. de Nat. Deor. cap. XXX. ω seqq.

304쪽

gratiarum actiones, & juramenta ubique gentium adhibita . Nisi enim hominibus Deus consulat, ait Tullius sa) , quid veneramur , quid precamur deos λ eur saeris ponti res, cur auspiciis augures praesunt quid optamus a diis immortalibus quid vovemus λObjicitur Ι. Hujus Mundi fabrica non uno lainborat vitio . Nam I. Caeli constitutio , atque Aequatoris & Eclipticae obliqua intersectio idemcit , ut plures Telluris partes incultae sint ,

quod aut frigore rigeant aut urantur calore. 2. Ipsius Telluris superficies deformis est, adique admodum inordinata . Ingens enim oceani Vis , concavae speluncarum altitudines , saxorum asperitates, impendentium montium altitudines , horridae nemorum immenstates , aliaquae hujusmodi Tellurem nobis exhibent veluti informem massam temere consectam , quam nulla provid

Μens moderetur.

a. Plurima inutilia, & quae nullius sunt usus: itidem noxia , quaeque maximo sunt detrimento in Tellure , quam incolimus , obtinent e quae quidem providentissimum auctorem habere neo

queunt .

His autem positis ita ratiocinantur Athei cDeum exsistere , atque huic Mundo prospicere , ex illius ordine, proportione, & persectione colligitur , Atqui ex ostensis summa vitiositas, impersectio , atque inordinatio conspicitur . Haud agitur Dei providentis exsistentiam probat rerum

universitas.

a) Lib. I. De Nat. Deor. cap. XLIV.

305쪽

αρ4 Μ ET A puus I CARResp. Haec ipsa, quae afferunt Athel, ut reorum naturae vitia aperiant, ad Dei providentiam

demonstrandam maxime conducunt. Nam I. sal.

sum est, quod, ut ait Lucretius sa), Telluris

. . . DuaF prope partes servidus ardor sis duusque geli casus mortalibus aufert. Neque enim Zona torrida eo Solis ardore torretur, aut frigidae ita nive & pruina obrigescunt, ut habitari nequeant . Constat Zonas torridam,& frigidam Borealem magna ex parte habitabiles esse . Atque hic summopere elucet Dei Providentia. Regiones enim Zonae torridae subjectae maxima aquarum atque imbrium copia irrigantur , quibus refrigeratae grato aere fruuntur. ΡerenneS deinde fatus interdiu ab ortu in occasum oriun- ut, quibus Solis aestus temperatur. Ac tandem

anni ratio ita plerumque instituitur, ut cum Sol recta immineat , tum frigus & pluvias maxime

patiantur.

a. Quae informis Atheis videtur Telluris figura, ea ad usus utilitatesque incolarum destinatur . Quod enim marium ac lacuum aquae non modicam Τelluris partem occupant' inde proficiscitur I. ut ejusmodi vapores in atmosphaeram ascendant , qui animantium vitae aptum aerem efficiant . 2. Ut rura, agri, prata, pascua sint irrigua . 3. Ut inter dissitas urbes facilius commercia pateant . Quod si vero nulli eminerent montes, nullae erint metallorum sodinae , nulla essent flumina, quae nisi a montibus origine ducta decurrere non possunt . Ubi autem montes , ibi declivia sint oportet. 3. Quae a) Lib. V. v. ΣΟΙ.

306쪽

. P A a s III. ' a 95 . 3. Quae vero impersecta & nullius usi s nobis esse videntur , ea quidem perfecta sunt ratione totius systematis ; prout nimirum ad univerutatis

nexum accommodantur : atque ulum habent auctori suo compertum, nobis vero ignotum . Mul ta enim sunt , quorum vis & ratio hominibu latet adhuc, & quorum utilitatem longinqui temporis usus & experientia proferet . At inutilia dici nequeunt , quamvis eorum usus nos iuglat. Animantium sane corporum fabricatio recte intel. ligi nequit , nisi sanguinis circuitus , Vasaque Omnia per totum corpus diffula probe cognoscantur. Multa igitur inutilia in animantium corpore esse iis videntur , qui illius structuram non . bene perspec am habent : at eorum uium as quuntur, qui in ea intelligenda occupantur. objicitur II. Si ratione Sc prudentia humanae res gubernarentur , omnia recte procederent , &justitiae lex ubique vigeret . Atqui tanta rerum obtinet inaequalitas, ut & bonis hominibus pei-sima multa, & malis prospera contingant . Nulla igitur est provida Mentis administratio : led

omnia potius fato vel fortuna seruntur se

Rei p. Quod perditos homines impune VIvers

Deus nonnunquam patiatur, nec honos continuo

praemiis afficiat id nihil divinae providentiae detrahit. Neque enim ignavia quadam aut ne gligentia differt Deus vel improborum poenas , Vsti piorum praemia , sed suis agitur rationibus sapientissimus Deus : quas assequi nequeunt bo

mines , quos nimius sui ipsorum amor Vexat, at que animi commotiones urgent . Praetentem VI

307쪽

2 6 META pMYsICAE tam altera sequetur , in qua vindicis ac beneficae Iustitiae legibus fiet satis. Objicitur III. Quotidiana vitae praesentis iniseommoda, atque ingens illa malorum copia, quae& animo & corpori cladem ac perniciem afferunt, componi nequeunt cum Dei providentia , qui rebus humanis consulat . Quod quidem ita prosequitur Epicurus apud Lactantium faJ. Deus aur vult tollere mala, non potest aut potest;

non vult ' cui neque vult, neque potes ' aut

vult, oe potes. Si vult, oe non potes, imbecillis est quod in Deum non cadit . Si potes, m non vult, λυ dus ς quod aeque alienum a Deo. Si neque vult, neque potes, invidus, Meillis es ideoque neque Deus. Si vult, pomes ' quod Iolum Deo convenit ' unde ergo sun mala λ aut cur illa non tollit λResp. Malorum tria genera distinguere licet , Metaphv ficum , Fb icum , di Moriale . Malum Metaphy cum appellari consuevit ipsa defectio a

summa atque absoluta persectione . Physicum situm est in doloribus tum animi tum corporis . Morale demum est culpa sve peccarum . Porro. si hujusmodi malorum propria veluti indoles inisspiciatur, prosecto nec Dei bonitatem, nec providentiam dedecere deprehences, quod hisce malis homines subiiciantur. Haec enim mali geneora, quae recensumus, ita secum complicata co haerent, ut cum milum metaphysicum ab humana natura separari nequeat , morale etiam ,

aJ De Ira Dei can. XIII.

308쪽

atque inde physicum esse possit.

Et sane malum metaphysicum ab ipsa hominis natura originem suam repetit, neque ab illa divelli potest. Est enim creati hominis limitatio . Quod autem homo determinatos essentiae gradus, & certis limitibus circumscriptos accipiat, id omnino postulat Nihil, unde educitur . Eos enim characteres praeseserre debet id , quod e nihilo prodiit ut nimirum contingens sit, mutabile , & finitum ac limitatum . Atqui quod necessarium non est, quod mutationibus subjicitur, quod infinitam non habet estentiam , idema 'summa persessione deficiat prorsus oportet . Caussa igitur , quamobrem summe persedius homo a Deo condi non possit, in ipsius creati hominis natura locum obtinet . Ergo mali meta-

physici origo cum Dei bonitate ac Providentia

non pugnat. Iam vero malum morale ex intaphysico pro--,

ficiscitur. Illud enim admitti dicimus , cum a jure deflectitur, a lege desciscitur, a recto ordiri ne aberratur . Atqui homo a jure , a lege , ab ordine deflectere potest, tum quia liber est, tum vero quia desectioni est obnoxius . Haec autem duo ab homine divelli non possunt. Libertas enim bonum est , de quo summa Dei beneficentia hominibus collato gratias ipsi debemus . Neque ea homines destitui poterant, ut nimirum legi subjicerentur' cuius veluti cujusdam regulae indigebant, ut finem suum assequi possent. Verum libertate abuti homines possunt propterea , quod deficiendi potestas humanae voluntati adhaeret ,

ut quae mutabilis ab immutabili Deo facta est ,

309쪽

2 8 Μ ET A PHYsICA quippe e nihilo educta. Mali igitur moralis ortisgo ex ipsa hominis natura defectibili repetenda est, neque Dei providentiae adversatur. His autem de mali metaphysici & moralis origine constitutis , jam facile quisque videt dolorum ac miseriarum caussam , quibus humana vita opprimitur , ab ipsis hominibus esse arcessen dam. Poena enim neccati comes est ' neque hu manum genus tanto miseri .rrum pondere obrutum

ingemisceret , nisi divina jussa detrectantes per vetitum nefas ruissent homines. Hinc, ut Ethnici ipsi confessi sunt, mae es nova febr iam Ter-ν s incubuit reborae Semotique prius tarda necessetas Leti eorripuit gradum faJ. Iniquissimae igitur sunt de Dei providentia hominum querelae, cum calamitates ac miserias ipsi sua culpa sibi

quaesierint.

Ceterum quod homo miseriis subiiciatur, h. e. aptus sit, ut dolores percipiat : id quidem ex finita hominis essentia proficiscitur . Determinati enim gradus essentiae, & certis limitibus definita hominis exsistentia in caussa sunt, quamobrem doloribus ipse astici queat. Finge enim infinitum hominis corpus , qui fieret , ut res externae in ipsum ostenderent λ Finge infinitam Μentem, nullae ignorantiae tenebrae , nulla concupiscentiae vis in ea versari posset. Haec autem leviter delibasse sufficiat - fusius enim in Theologicis Institutionibus. PRO

έ Horatius Lib. I. Od. III. v. 3O.

310쪽

digebant Demonstratur Ι. Lex illa, quam aperta naturae vox quemque docet , ita a nobis animum conformari jubet, ut tum Deo placere, tum etiam propriis adversus alios homines ossi iis minime 'deeste studeamus. Atqui sola naturalis ratio innis tam aflundere lucem nequit, 'ut id praestare possimus. Omnino igitur oportebat, ut homines ab ipso Deo de suis ossiciis docerentur. Re lane Uera multa sunt, quae naturali r. tionis lumini densissimas tenebras obduxerunt . Ergo nisi lux divinitus immissa affulgeat , quid Deo , quid nobis ipsis, quid aliis debeamus & assequi & praestare nequimuS.

Et I. quidem plerique sunt homines , quos tam supina incuria , ac veluti torpido quodam languore correptos esse deprehendimus , ut ipsorum aures rationis vocibus omnino clausae videantur. Nihil enim sibi curae esse ducunt , ut recta Dei opinione imbuantur ; ut discrimen, qu virtus separatur a vitio, perspectum habeant ' ut morum regulis, quas consectari oportet, erudiantur. Imo non secus ac belluae sensu moventur , atque ad id solum, quod vitae commodis atque utilitatibus conducit , sese accommodant et quod vero ad cetera prorsus stupidi . suamvis igitur, ut ad rem Tullius sa) , non paucis signis natura declaret, quid velit ae desideret: obsurdescimus tamen nescio quomodo , nec ea , quae ab ea movemur ,

axisimus . .

sa) De Amisit. cap. XXIV.

SEARCH

MENU NAVIGATION