Hugonis Grotii Florum sparsio ad ius Iustinianeum

발행: 1642년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

redes instituere non licebat, nisi eos de quibus id Senatusconsulto, aut constitutionibus Principum concessum erat. Ulpianus in institutionibus, qui heredes institui possitnt. L. Omni innovatione cessante. Omni innovatione cessante J Hoc ideo, quia Chalce donensis Synodi tempore Illyricum Patriarchalem curam Romani Episcopi agnoscebat. Chalc. con

48. Leo epistola 84. Gregorius Magnus 1 v. g. Pro CGnstantinopolitano sunt conc. vi. 18: Leo philosophus in disputatione de Ecclesiae thronis. Iustinianus ipse solita stibi inconstantia Romae rursus hanc inspectionem adiudicauit Novella CXXXI.

L. Sancimus nemini.

S d ab his qui haec μ cipere aus fuerint, modis omnibus vindicari J Sacerdotes . in omnibus ferme iudiciis, quibus Iustinianus moderabatur, victores abibant. Et ipse multa male sibi parta dabat Ecclesiis. Ita certe narrat in arcana historia Procopius p. 6 O.

L. Vt inter.

Nisi centum annorum curricula excesserint J Si eidem Procopio in eadem arcana historia, Suidat in Ε μια ν , credimus, legem hanc, & Novellam i x Tribonianus cudit hac occasione. Emesenorum Ecclesiam heredem iam olim instituerat Maminianus, patritia dignitate opibusque eminens. Priscus erat ν - apud

362쪽

apud Emesenos falsarum literarum egregius faber. Is plurimas confecit literas falsas, velut manu ditissimorum, qui quondam vixerant Emesae, hominum signatas, quibus illi se ingentes summas Mammiano debere profitebantur: Eas falsas tradidit Procuratoribus Ecclesiae Emesenat. Sed obstabat praescriptio tricen ria a Theodosij temporibus passim recepta, & quadragenaria quam aduersus hypotKecarias actiones Iustinianus introduxerat. Procuratores eunt Byzantium,&, ut erat Iustinianus facilis de alieno largiri Ecclesiis, legem impetrant, ne qua praescriptio, minor centenaria, aduersus Ecclesias, quae usquam essent . in orbe Romano, valeat. Ex ea lege damnati sunt multi: sed tandem miro casu falsimonia deteista est: lex ipsa reuocata postea per Nouellam cx I. & cxXXI. II.

L. Constantinopolisana. Constantinopolitana Ecblesia omnium aliarum est caput lAliarum, id est, praeter Romanam: & caput, id est prima ordine ex decretis Concilij Constantinopolitani,& Chalcedonensis, & lege decernimus, supra. Hunc sensum nobis tum alia ex nibent, tum epistola Iohan

nis ad Hormisdam post epistolam o. & epistola Epiphanij post epistolam 72. . DE EPISCOPIS, ET CLERICIS, ET

363쪽

do Eiseni apud Iudaeos, sed & Samanei apud Indos, de quibus Porphyrius libro de abstinentia iv. L. Si q- non dicam.

Ecclιsiarum: descrqua. L. si uicunque. Qicunque residentibus J Haec lex breuiter exstat, C. Theodos xvi. tit. ii. inde sumta a Carolo Caluo in epistola, quae est inter Hincmari opuscula. sed totam legem, plenamque nobis exhibuit vir optime de sacris literis, virisque bonis meritus, &meUri quotidie non desinens, Iacobus Sirmondus in appendice ad CodicemTheodosianum, quam edidit annocui cXXXI. L Eum qui. Extraneam sibi mulierem J QDs Vocat magna Synodus Nicaena canone in , Gregorius Nazianaenus in versibus, & Chrysostomus in orationibus eius argumenti. V ocabantur & inter se ἀγαπη-ὶ. Hieronymus ad Eustathium, de custodia virginali.

L. Si laenquam. Vt eos, quos par facinin coinquinat aequati Est ex Lucano libro V. Facinus quos inquinat, aequar.

364쪽

AD IVS IVSTINI AN EUM. 3 si

L. Vnaquaeque. quaque riuitas proprium epi*qum habeto J Vnum scilicet, idque ex Canone Nicaeno. Olim in magnis urbibus, ut Romae, & Antiochiae s de Alexandria id negat Epiphanius 3 plures saepe in una urbe episcopi fuerunt: nempe quot erant conventuum loca: sicut Archisynagogi Iudaeorum tot quot in urbe synagogae. Hinc factum, ut earum Ecclesiarum initiis, de nominibus Episcoporum disconueniant scriptores. Ignarum se huius Canonis ab Episcopo vivente factum Episcopum Hipponensis Ecclesiae dicit Augustinus. L. Santasimarum. Annale ipsis definimus decretum J Etiam Monachi uxor intra annum nubere poterat ex lege: cuius meminit Eustathius de temporum interuallis, Titulo de anno, g. s. Sed ea lex neque hic exstat, neque relata fuit in Basilica.L. Claris. Is vel ea qui vel quae tempore antiquior est,eligaturi Qui mos olim in multis Ecclesiis valuerat ad Episcopum constituendum, nempe ut recedente priore, alter succederet. Docet id qui ad epistolas Paulinas, sub Ambrosij legitur nomine. Sic in Africa pro Metropo litis erant senes: id est primi ordine receptionis Epudo pi. m Mα semper fuit. modus cons tuendi, non idem semper, aut ubique.

365쪽

L. Cum lege Leonina. Haec lex inscripta est Iohanni prae cho praetorio. Is est Ioannes Capadox, homo illiteratus, sed ad auariatiam Imperatoris ingeniosus minister , eam dum satiaret non Deum, non homines pensi habete solitus. His eum titulis depingit Procopius Persicorum r, ubi di narrat, quomodo is postea in iram Theodorae, atque inde in exsilium Donorumque confiscationem inciderit.

DE EPIsCOPALI AUDIENTIA , ET .

curamque, & reuerentiam pertinent pontificalem.

Episcopos Christianos a Presbyteris distinguit Adria mis Imperator in epistola quae est apud Vopiscum

Saturnino.

Vide legem Constantini recitatam tomo PII. p.IO s. Conciliorum a Sirmondo editorum. L. Nemo deinceps. . Chrysostomus de statuis vi. α τῆς ρους-ως τηιιώ - εορ ς , Γις ε

366쪽

AD IUS IUSTINIAN EVM. 333

missa epi stola in honorem Paschatu, omnes quι in carceribus tenebantur , liberos emi erat. Hanc ergo clim ad Impe- ratorem menerit, sacerdos noster epistolam ipsi praeleger, μψ-que ipsi leges in memoriam reducet, dicens ei: Temet mone, σtuorum memor esto. A te habes exemplar. Noluisti tu iam caedem facere, σ iniustam poteris admittere es condemnatos conuidios festi temporM reuerentia dimisisti, non accusatos, non sontes damnabus Scriptor de unctione Chrismatis, qui apponitur Cypriano: Hodie patent carcer es, nati lιbertate donantur. Seueritate deposita hoLe iudices mansuescunt. Habes eorundem imperatorum , qui huic legi praescribuntur, similes epiliolas quinque criminia' bus exceptis, in appendice Sirmondiano ad Codicem Theodolianum: & est eiusdem indulgentiae formula apud Cassiodorum X I. 6 O. L. Episcopale iudieium. Haec lex hoc loco curtata est. Integra autem ex stat in appendice illa Sirmondi. a ter iudicum quoque oocia, ne sit cassa episcopalis cognitio,

definitioni executio tribuatur 4 Sozomenus constitutum

367쪽

D E HAERETI C I S, ET MANICHAEIS.

ET SAMARITIS. L. Manishaos. . Manich eosJ Horum dogmata venisse a magis veteri-

. ' bus cognosces, si quae de iis habet Augustinus & alij, conferas cum iis quae sunt apud Porpnyrium libro de

abitis riatia 1 v. Manichaeis fauebat Theodora , ait in arcana historia Procopius , quod ipsa a prima aetate multum cum magis , & veneficis esset conuersata. L. Damnato.Qemadmodum Amani ab Ario, lege divae memoria Conia flanimi, Obsimilitudinem impietatis: Porphγriani a Porphrionuncupantur J Male haec distincta: tollendum colon: non enim dicit Arianos ab Ario nominatos, sed Arianos ab Ario venientes, dictos Porphy rianos, quod ad exemplum Porphyri j, Christi deitatem oppugnarent. Narrat rem in historia Socrates. Sic obici e participes neJaria sectae Nessori , Ne floria ni vocentur J Lege, Simoniani QOcentur: considera se

L. Sanctae. Samaritanorum Θnagogae J Qiirales etiam Romae fuisse discimus ex Casiodoro m ubi Samare. T superstitionis populum vocat. De Iustiniani saeuitia , in Samaritis ad Chriltianismum cogendis, quae vastitatem

368쪽

toli eoriam regioni intulit, vide Piocopium arcana historia. Non pusint fuccos res habere ex testamento, vel ab intestato J Generaliter a Iustiniano constitutuna, ite Montanistae, Sabbatiani, aliique haeretici liberis aut propinquis bona relinquerent, ait in dicta historia Procopius.

NEMINI LICERE SIGNUM SALUATORIS

CHRISΤI HUMI, VEL IN SILICE, VEL in marmore aut insculpere, aut pingere.' L. I.

Qua occasione lex haec lata sit, disces ex Paulo Diacono libro xvii 1 historiae Miscellae , & de Tongobar- 'dis 1 D. 11. Vide & Synodum in Trullo LXXIII. Signum saluatoris est crux.

DE IUDAEIS ET COELICOLIS. . Cum dixisset Celsus: MI, ων λωμάθν

Iudaei, qui de illa in quam maiores eorum sepe ceci-

369쪽

derant superstitione , yide Amos v. 2s. Ierem. VII. IT XI x. II. Ach. vii. 4k.ὶ multum retinebant. Videamus

an hi sint quos in AEgypti descriptione rudire: vocat Benjaminus Tu delensis. Videntur ab his ortum habuisse Elcesaitae & Samsaei, quorum meminit Epiphanius. De Iudaeis vide titulum Codicis I heodotiani, Conltitutionem Valentiniani, & ea quae sunt in tomo tertio conci liorum Galliae p. 1 f. &Conc. Paris. Eanoneis. & sequentibus.

L. I

g uod Cornelia Saluia uniuersitati Iudaeorum, qui in Antio-eknsium ciuitate constitiuι sunt. peti non potenJ Secundum ius vetus Romanorum, quo nec respublica ulla heres institui, aut praecipere potcrat. Plinius v.epist. 7.L. Iudaeis.

Es maioribus eorum J Maiores sunt, qui Presbyteri in L. qui deuotioni, Cod. Theod. hoc titulo. seniores, infra, L. si qua inter . Et Patriarchu J Erant Patriarchae Iudaeorum Babylonenses: de quibus Sederolam. Rabbi Abraham, Rabi bi David in Zemach: Renjamin in itinerario, non uno in loco. Erant Tiberiadenses, de quibus Sederolam, Hieronymus aduersus Rufinum lib. I. cap. '. ω in Esaiam 3. &epistola tot. Epiphanius haeresi 3 o. Theodoretus dialogo i. Cyrillus catechesi i 1. Ueniebant interdum in AEgyptuiri. Vide Vopiscum Saturnino , M e Vitam

370쪽

vitam Firmi. Ab his voeabulum, sero satis, ad Chri

stianos Venit.

alio furoris genere J QDds si iudicium Zeli vo

cabant, de quo diximus ti . de iure Belli ac Pacis xx: plura doctissimus Seldenus, de iure naturae & gentium secundum Hebraeos IV. 4.L. In Synagogam. In Θnagogam Iudaicae legis veluti boniti, merito irruentes milites, iubeas emigraret Similia habes apud Cassio

dorum iv. 33. V. 37 L. Iudaei communi.

In his causis, qua tam ad sives itionem eorum , quam ad forum o legZs cir iura pertinent, ahant solenni more iudicia JOmnino legendum : quis non ram. in causis superstitionis suae, suas leges sequuntur, ex concessu Augusti de Τiberij: cuius mentio apud Philonem & Ioseehum. Vide L. generaliter,s. eis qui, D.de Decurionibus. lustinianus tamen hanc libertatem infregit, cum Iudaeos vetuit Pascha suum ante Christianos agere. Procopius testis in arcana historia. L. Iudaeos quositam.

Festiuitatis siua solenni In Cod.Theod.Solenni Aman, id est, die Purim. Vide nostra ad Estherem.

SEARCH

MENU NAVIGATION