Hugonis Grotii Florum sparsio ad ius Iustinianeum

발행: 1642년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

quinquennium quaeratur. Capitolinus in vita Antonini de hac lege: Detu etiam defunctorum intra quinquennium quaera iussit.

DE QUADRIENNII PRAESCRIPTIONE.

L. Omnes qMi. Male hanc legem interpretatur, & ad Arcadij tempora refert Georgias Patriarcha Alexandrinus invita Chrysostomi.

DE PRAESCRIPTIONE XXX. VEL XV.

Illud de quadraginta annis adiecit Iustinianus. Iure Theodosiano actiones omnes excludebantur XXX a nis. Theodosius legislator reponendum in c. Vigilanti x praescriptionibus, ubi tamen male additur , vel quadragena li. Symmachus v. s . Triginta annorum diebus incanuit aetas po1sessionis. Et 66. Contra ius istius origo iustae aetas prope saecularis, qua intentata pospessio est. Vbi saeculum sumit pro xxx annis , secundum sententiam eorum, quos Seiuius refert adum. AEneidos. Hoc ius; non posterius Iustinianeum, receptum in Galliis fuit, quia Theodosiij tempore Galliae erant Romanorum, quas Iustiniani tempore Franci, Burgundiones, Gothi tenebant. Sidonius viii. 6. Per ipsum fere tempus, mi decemviraliter loquar, lex de praescriptione tricenni, fuit quiritata , cuius peremt Oriis abolita rubricis, lex omnιs in sextum e tracta. I

402쪽

AD IVs IUSTINI AN EUM.

ructa quinquennium, terminabatur. Haec lex etiam in Ecclesiarum controuersiis antiquitus valuit, Vt apparet Synodi Chalcedonensis canone i8. Facundus Hermianensis in epistola contra Vigilium: Cum m humanae leges xxx annis humanas adimant quaestiones. Secuti hanc legem in suis Imperiis Gothi. lex Wisigothicax. tit. Ii . . Tricennalis ergo transcursis temporum cum iam conflanter inoleverit in negotiis aestionum, ut non iam quasi ex instructione humana, sed veluti ex ipsa proces Je rerum naturamideatur. Vide edictum Theodorici cap. 11. Ideo Cassiodo ro tricennalis praescriptio vocaTur patrona humano generi v. 37. haec dicitur Procopio Vandalicorum l. aitque Honorij constitutione excepta ea, quae a Uandalis tenebantur. Etiam Uene tis solam praescriptionem tricenariam, omnes actiones absoluere notat Bembus historiae in.

L. Omnes.

Et sine mila re ipsa illata iudiciaria contentione J Reipsa, id est ut non suffciat libellum obtulisse. Superque siua conditione j Hic, que, abundare videbit, qui sensum inspexerit. Simili munitione J Nempe possessionis. Si liber J Sit liber. L. Cum notissimi. Haec est lex, quam respicit Procopius in arcana hi

403쪽

γακρέων. Cum vero lex obstaret , qua lites alias tricenaria praescriptioni includit , paucas Orci, cir inter haέ, ea quae dicuntur hypothecariae, perimit statio annorum XL. Archelaus, ad quem est laaec lex, fuit praefectus praetorio sub Iustino: unde recte colli it Alemannus. L. legem

nemo, supr. de aduocatis diuersorum iudicum esse Iustini, iron Iustiniani, ut & praecedentem ad Theo

dotum

DE SENTENTIIS EX PERICULO

Plane accedo viro rarae eruditionis, summarumque virtutum Iacobo Sirmondo,&hic,&in Codice Theodosiano, & apud Ciceronem in frumentaria 3 & apud Probum Epaminonda, & in Magnonis notis legendum pariculo, quomodo apud Marculium, chariae. Pariculum est E-, exemplum nitide descriptum ex archetypo, quod plerumque lituras, & mutationes habebat.

SENTENTIAM RESClNDI NON POSSE.

Symmachus x. 3. In negotiis tempore ac iudicatione Diinris, cessire apium est longa orations excursum.

COMMINATIONES, EPl STOLAS, PRO

GRAMMATA,SUBSCRIPTIONES, AUCTORITATEM

rei iudicatae non habere. Symmachus T. 47. miratur comminationem sub conditione depromtam , instar cuiusdam debiti ducit deinde addit: vero iste terror Diui Principis literis com- fs

404쪽

prehensius, ne viventem quidem posset urgere. Grauia enιm subieritis sape minitamini, acuendi potiuι studio, quam nocend. . Hoc etiam diuus genitor tuus, in omnium semper animis crore victurus, pia lege constituir, qui sientemiam quoque sub

comminatione depromtam, essectu atque exocutione vacuavit.

SI EX FALSIS INSTRUMENTIS VEL

testimoniis iudicatum sit. Lex est Platonis xi. de legibus: οπισων πιώτα/ν δε-Hν,-τίω ne vis τύ ελοντὶ

Vbi testimonia fui a intercessisse apparet victoriam ei tribuisse sicundum quem lis data est, si maior, quam dimidia,

pars testium damnata fit, sententia ex eorum fide prolata non valeat. Sic ad euertendam sententiam ex fide falsorum testium latam, tendit oratio Demosthenis in Euergum & Mnesibulum. Harpocration: ανοι δεώi odit ,

ς,οτε Γωαν οἰ j τυρες Ait rescissa fuisse iudicata,si testes qui fuerant,falsi testimonij essent conuicti. Rom* Caeso damnatus fuerat teste. Volscio: ad eam sententiam rescindendam Volscio falso testi dies dicta est, narrante Liuio libro iv. Vide legM Zenonis, quam ex Basilicis profert Cuiacius xui. observ. 38. quae esse debet decima tertia, supra De testibus.

405쪽

37Σ- HVGONIS CROTII SP. FL INTER ALIOS. ACTA AUT IUDICATA,

aliis non nocent. Symmachus x. 4. Pando absentibus atque ignorantibus inter alios gesta nocuerunt f Augustinus epistola CL II. I Iec causa causae, nec persona perjonae praeiudιcat. .

DE RELATIONI B VS. Multae sunt tales in epistolis Plinij. Vide At Sym

machum II. O.

DE APPELLATIONIBUS, ET

Appellatione hiterposita licet a iudice repudiata sit, in prae isdicium deliberationis niti eri debere , c in eo flatu omnia esse, quoIempore pronuntiationis fuerunt,s blime constitutum est J Iudice nempe, a quo appellatur: in praeiudicium deliberationis, eius scilicet qui dubitat, an appellationem recipere debeat. Augustinus epistola i37. ii sub cuius examine causia pendet, facit iniuriam , tui illius iudicium suo muli iudicio praeuenire,quod neque quidem in iudiciis seculatibus iudices , faciunt quando cahae dubitatio ad maiorem potestatem refertur, ut Irendense relatione , aliquid au

deant commutare.

406쪽

AD IVs IVSTINI AN EUM. 373sI DE MOMENTANEA POSSESSIONE

. fuerit appellatum. Cum de possessisne, m eius momento causa dicitur , T si appellatio interposita fuerit, tamen lata sententia sortitur esse-Eium J Symmachus x. 4. . causis quibus momenti refommatio postulatur, appellationes ricipi non oportet. Et 46. In causis appellationum malo ius potestatis infringere, quam interpretationum dubia su inere praesertim conscius haud iniqPaeiudicationis , cui nonnihil honoris eueniet, si aeternitatis vestrae

oraculo roboretur, Domine Imperator. li igitur Constantium Suarium temere prouocantem,cum praescripto numinis me tristatum, quem Theodosio absinti ademerat, reformassem. Quid sit momentum diximus ad titulum Digestorum de Vi, de Vi armata.

Si quis in tantam furoris peruenerit audaciam, possesso nem rerum, apud cum, vel apud homines quosdbet constitutarum, ante aduentum iudicialis arbitri' etiolenter inuastris dominus quidem constitutus possessonem quam abstulit, restituat possessori, m dominium eiusdem rei amittat J Haec ipsa est lex quam in usum reduxit Athalaricus Gothorum rex,apud Cassiodorum Ix. 13. quem vide.

sI ALIENA RES PIGNORI DATA SIT.

L. Vltima. Nexum non facit praediorum, nisipesona aua iure potuis Hebraei tmen aliter statuerint in re mobili, .m . Aa a iij

407쪽

ut dominus a domino oppignoratam luere debeat, si eam velit recuperare. d hodie apud quasdam gentes, non omnibus, sed certis creditoribus ex priuilegio conceditur. Vide Baba Kamma x. 3. & ibi a Con- 1 antino dicta.

HABEANTUR. L. Scripturas.

si forte probati atque integrae opinionis trium vel amplius virorum pubscriptione es m idiothiris contineantur: tunc enim quasi publice concepta accipiuntur J Ex veteri iure Graeco. Vide syngrapham a tribus subscriptam testibus in Demosthenis replicatione contra Lacritust Vide L. super Chirographariis, supra, si certum pe

tatur.

DE PACTIS PIGNORUM, ET LEGE

commissoria in pignoribus rescindenda. Vide quae diximus ad L. nec hypothecae, D. de pignoribus ac hypothecis.

DE EVICTIONIBUS. L. Si post perfectam.

Vnde cum parte pretij numerata , domus quam emisti, libimeluvignoris rure obligata, ne ad emtionem accederes, denuntiatum ab aliquo proponas J Pro tibi, lege sibi, & id refer ad eum qui denuntiauerat. Est inuersa locutio, quia

408쪽

AD Ius IVSTINIAN EVM. 37s

reciprocum pronomen solet suum nomen sequi, non semper tamen, Vt cum dicimus: Trahit sua quemque voluptas.

Item:

Et sua risierunt secula Maoniden.

iligere quid de ρ quisque penitat es dissoluti. Est apud Cita

ceronem.

DE POSTLIMINIO REUERSIS, ET

redemtis ab hostibus. L. Diuersiarum. Haec constitutio hic curtata, exstat integra in Appendice ad Codicem Theodosianum, quam Sirmondo debemus.

- DE INFANTIBUS EXPOS TIS. Vide quae dicta supra, de liberali causa. Adde AElianum ii. 7. Philonem de legibus specialibus. DE REVOCANDIS DONATIONIBVS.

L. Si unquam.

Si et quam Iberto patronus filios non habens J Planum est legem agere de donationibus, non quibusvis, sed in libertos collatis, qualis liberalitas latis erat frequens. .ide L. si vero, g. inde, D. mandati. Augustinus: Θam laudabile factum sancti, o menerandi Epistul fureli1 Carthaginensis, quomodo impleuit os omnium, qui sciunt auribia Dei s Qidam cum filios non haberet, res stigi

409쪽

omnes, retento usi ructu donauit Ecclesiae. Nati sunt isti fialij reddidit episcopus nec opinanti qua isti donauerat. In potestate habebat episcopκι non reddere, sid iure fori, non iure coeli. Vides hic legem hanc Augustini temporibus valuisse tantum in tua specie, quam expressit ad Codicem Theodosianum Anianus, aut quisquis ibi anno-

tatorum auctor est. Sed aequitas in hac re, ut in multis aliis usu recepta , in vim iuris transiitetiam apud Longobardos libro II. iis, YH. 48. &XT. I. L. Generaliter. Ne sit cuiquam licentia, malienas res capere, e rugalitatem irridere donatoris J Nullus hic locus frugalitati. puto scriptum fuisse, prodigalitatem.

DE ACCUSATIONIBVs ET

' iusCRIPTIONIBUS. Symmachus epistola x. G3. id habeat conditionis inscriptio, nostis prae caeteris iuris conditores domini Imperatο- res. prouisium est enim, ne quis temere in alieni capitis discrimen irrueret, ni sie idem prius poenae sponsione vinciret. L. In causis.1 ex oscio ingrediuntur secretarium J Intra velum se cretarij. Vide quae diximus ad Math. XXVi I. i'.

DE CUSTODIA REORVM.

L. Neminem.

410쪽

mensis iudicetur J Habet & hoc, &quod sequitur, Eustathius titulo de sex mensibus, M. II.

si QVIS IMPERATORI MALEDIXERIT.

MeminEre huius legis Zonaras ad Canonem A postolicum 34. Balsamo titulo x. Verum quidem est quod ait Paulinus epistola xui, maiore impietate Mi eum qui nescit offendi: & apud Arnobium legimus: A qaiestatu apud vos reus, quι de vestras obmurmuraverint aliauid

regibus. Quomodo & Paulus dixerat non solum facto, sed & verbis impiis exacerbari crimen maiestatis V. xxix. 3. r. Sed dc verum quod Tacitus monet A nnaliumrrI, vana a scelestis, dicta a maleficiis differre. Et Titi illud apud Suetonium, bonum Principem iniuria assici non posse. Quare laudati semper viri Principes impune verbis impetiti. Pisistratus cum uxorem sciret multis in publico assectam probris, negabat eam eo die exiisse. Dionysius cum audisset iuuenes duos plurima de se suoque imperio mala dixisse, vocavit eos, ad coenam, vidensque alterum multa bibentem, mul-

ta dicentem, alterum potu utentem magna cum cautione, illum dimisit, ut natum ebriosum, & ex ebrietate maledicum, alterum interfecit ut malitiosum &ex proposito sibi inimicum. Philippus Macedo male- .dicum tanquam aegrotum sanari iussit: Antigonus militum sibi maledicentium aperto tabernaculo: Male vobis erit, inquit, si non longius a nobis absiliatis , ubi nobis maledicere voletis. Maecenas in oratione ad Augustum, quae est apud Dionem, monet talia nec ri gide inquirere, nec exsequi. Secutus hoc Tiberius om

SEARCH

MENU NAVIGATION