장음표시 사용
101쪽
a roan. diae. vir. S. Greg. Lb. l. c. I.
otioso conficta,utpote non quod stustra putarit illustrante res patria sanctissimi Benedicti , sed obscurante potius huiusmodi mendaciis,
densarum instar nubium plobis fulsentis undique radiis solis oppositi . Miramur vero magis eadem ab eiusdem sacri ordinis monachis viris doctis non fuisse reiecta, & obliuione omnino sepulta. Non indiget qui eos primus tantus genuit pater, neque ab eo descendens sancta & generosa posteritas,per cuncta saecula in Ecclesia Dei feliciter propagata, &sanctis ramis mirifice dilatata ,hisce ementitis floriae titulis,sive ex fas guinis nobilitate, siue ex diuitiarum amplitudine comparatis: qui etsi nec his omnino caruere, ex virtutibus tamen terrae & caelo sunt redditi celeberrimi.J hucusque ipse. Vides ne,quot fasciarii ornamentis,quae superent infulas Regum , alligarit vestra indecora vulnera ipse Baronius, vestrum omnium amantissimus,sed falsitatum dumtaxat, ac mendaciorum implacabilis hostis3cum tamen ex vobis aliqui veluti surore perciti dum ligamenta frangunt, & vulnera confricant, crudeles in se ipsos, ea exasperantes, ut magis magi R. recrudescant, imprudentes euicianti sed reliqua quae subi jcis prosequamur. Vndecima item Sectione exaggerans, quae a sancto Gregorio sint d nata monachis S.Benedicti, unde coniecturam facia ipsum fuisse Benedicti num monachum : addens t. sex monasteria a sancto Gresorio in Sicilia suisse fundata, quae S. Benedicti Regulae subiecerit, citas in eam rem Ioannem diaconum: qui cum asserat monasteria illa fuisse a S.Gregorio crecta; quod autem subiecerit ipsa Regulae S. Benedicti,ne verbum quidem habet, ut nec reliqui res gestas eiusdem S Gregorij prosequuti. Mod si quae nunc sunt in Sicilia monasteria, aliqua inueniantur S.Ben dilii Regulis vivere, ostendere non potes, illa vel a S. Gregorio fuisse erecta, vel ab exordio S. Benedicti Regulis informata : plura siquidem monasteria ut dictum est cum S.Ilas iiij, vel aliorum Regulis antea regerentur, promulgatis S.Benedicti Regulis, illas tandem obseruandas suscepere,ut de monachis Lerinensibus manifestum est exemplum. Sicut igitur,ex omnibus, quae a te siit adducta de donationibus a proauo,auo,
patre,matre S. Gregorij, & ab ipso etiam Gregorio Benedicto ipsi, vel eius successoribus iactis ut audisti) nihil est penitus,quod subsistat i it prorsus nihil habes, quod dicere possis 1, nihil ab eo monasterijs in prouincia Valeria sub Equitio consti tutis datum fuisse, cum inuasionibus
Longobardorum expilata monasteria,& Scriptorum monimenta periisse nemo nesciat. sed ex eo, quod ad nobile monasterium Romae ad Clivum Scauri a se erectum gubernandum eius prouinciae monasterii Abbatem adsciuerit: de monachis eiusdem Collectionis ipsum optimi fuisse meritum, quis poterit dubitare λAddis vero duodecima Sectione aliam quoque coniectiu am, qua suadere laboras, S. Gregorium Benedicti num fuisse monachum. quod eius Regulam iam sectus Ponti sex in Synodo comprobarit; cum e contra quod S. Esuiiij Regulam probarit, nulla sit mentio. At non intellisis, iure iussisuilla nouam Regulam nuper editam Apostolicae Sedis
102쪽
eongrinatione, Equitii autem Regulam longe antiquiorem,siue Baslo,
siue Pachomij, diu ante receptam atque probatam noua non opus ha- huisse Greporij approbatione. Ceterum cum confirmatam a S.Creg
rio Papa Regulam S. Benedicti, quam in dialogis laudat, aeque Bar
nius in Annalibus asserat: ex ijs tamen monimentis, quae tu modo ex monasterio Subiacensi in lucem prodis, tantum abest, ut id probetin ,ut alia potius, quae sunt recepta, in dubitationem hinc maxime reuocentur. Recitatur autem a te inturum ipsum confirmationis diploma in
Romana Synodo datum: quod mihi crede si ad Lydium admoueas
Iapidem, inuenies ex multis indicijs adulterinum. Nam quod datum fertur in Romana Synodo, Indictione duodecima quarto Kal. Iulij per manus Ioannis Episcopi Albanensis Bibliothecari; Apostolicae Sessis ;praeterquam quod Indictio duodecima pro decimatertia est posita, de quarto positum pro quinto Kal. Iulij, .ut apud S.Gregorium legitur; quae menda vitio librariorum in re ta antiqua facile poterant irrepsisse: excusari error ille quomodo potest,quod in eo ponitur subscriptus Ioannes Episcopus Albanensis; in Actis autem Synodi, qui Albanensis Epia scopus subscriptus reperitur, non Ioannes, sed Homobonus appellatur Ceterum nec temporibus Gregorij Papae, sed longe post ille ingressus est usus, ut per Episcopos Bibliothecarios publica ederentur monimenta. Gregorij enim aetate per Notarios dabantur, ut exemplo sunt tum alia S. Gregorij diplomata, tum illud, quod libro nono epissola vigesimasecunda expressium habetur, ubi nulla de Bibliothecario, sed de Aemiliano tantum Notario fit mentio. ista satis ad duodecimam Sectionem. Adijeis vero decimatertia Sectione, ex eo, quod propensior erga monachos S. Benedicti ordinis videatur fisisse Gregorius, argui etiam posse, ipsum Benedicti num monachum fuisse; propensioni'. exemplum adducis, quod Constitutionem in Concilio Lateranensi pro monachis ediderit,hac inscriptione notatam: Decretum Concilij Lateranensis de
quiete,libertate,atque exemptione Nigrorum monachorum. J quasi hac nota coloris Benedicti nos monachos voluerit expressisse : cum tamen in
Iibris excusis, sicut& i i scriptis antiquitus codicibus Vaticanis nusquasit eiusmodi inscriptionem reperire de monachis Nigris,quam tu ex,nescio,quo incertae auctoritatis volumine tibi vendicas. Sed quid proficis Dum enim nigrum colorem solis Benedictinis adscribis, plane a Benedictinis Gregorium segregas, eiusq. pariter monachos ab eis disiungis. Etenim in antiquissimis picturis, quae hodieq. In Vrbe visuntur, in Oratorio S. Andreae ab ipsbmet S.Gregorio constructo, ubi & vita ipsius de
scripta est ab eo tepore, quo ex monasterio ad Cardinatatu vocatus est, usque ad obitum, in quibus seequenter monachos eius socios, eiusdem monasterij proses res depictos videre est omnes castaneo neminem i Iorum intueri licet nigro colore vestitum: ut vel ex hoc uno saltem iam satis appareat, tum S.Gregorium, tum eius succes res monachos distinctos fuisse a nigro colore utentibus monachis Benedictinis . cuna
103쪽
alioqui nee soli Benedictim nigris usi vestibus reperiantur, sed antia
quiores etiam monachi eiusdem coloris vestibus more philosopha tium tegi coniuerint. Certe quidem monachos sui temporis etiam nua πυν. aris. gra subucula uti consueuisse,ostendit illud S.Hieronymi in Iovinianum: Tunc pexa tunica ,& nigra subucula vestiebaris.JSed videamus an grauiora sint argumenta, quae subiicis Sectione d cimaquarta, qua S.Gresorium ad Benedicti nos monachos reuocas duobus de causis. priori quidem quod ipse vitam S. Benedicti integro libro scripserit, quod in alijs Sanctis non praestitit, addens peculiare esse, ut discipuli suorum magistrorum vitam conscribant. Haec cum dicis,pr uoco ad ea, quae de suo instituto Gregorius ipse in exordio operis estipraefatus: nimirum ea se scripturum, quae ut ait a venerabilibus viris reserentibus scribenda didicisset; adeo ut ubi plures fuerint relatores , di a quibus plura essent allata, de ijs copiosius scripserit, non quod ex proposito alicuius vitam institueret enarrare. Sed & si ex instituto vi - tam S.Benedicti scripsisset, non magis idcirco dicendum, eius disciplinae monachum fatile, quam S. Athanasium Antoni 1, vel S. Hieronymum Hilarionis monachos suisse dixerimus, eo quod eorum ipsi quoque viatam coni ripserint. Posteriori vero probare niteris argumento, quod S. Gregorius monachus fuerit Benedictinus , eo quod S. Benedictum summae laudis titulis eiserat, extollatq. praeconijs, nempe cum vitae venerabilis Benedictum vocat, eumq. re est esse, quod nomine prae se serret, vere Benedictum; quod religiosum ac pium, quodq. Patrem, appellet, atque sanctissimis viris comparet. Ceterum miror hac ex parte non animaduersum abs te, insignioribus titulis exornatum ab eo Equitium fuisse. Nam praeter illos communes eius cum Benedicto titulos, de Equitio hoc amplius habet ipso suae narrationis exordio, quod eum sanctissimum nominet, & praeditum magnitudine sanctitatis: quae de S.Benedicto dicta minime inuenies, ut neque, quod eumdent Equblium singulari laude reuerentissimum appellat. At haec non ita a me, vel a S.Gregorio dicta accipi velim, quasi praetulerit S. Equitium Benedicto, sed tantum, ut ostendam tibi ipsi, quam mistra his argumentis nitare. Nec denique quod eumdem S. Benediactum patrem nominat, se mox filium illius prosessorem Regulae profitetur . Siquidem etsi ex relatione patris ad filium,tuum posset speciem aliquam habere argumentum; tamen cum liqueat consuesse Gregorium
o Greg. GL patres nominare quoslibet insisnes virtute monachos, ut Honoratum,. ιib. i. φ. . c Libertinum i Nonnosum, ' Theodatum, Eleutherium,s Anonvmum
Abbatem montis Praenestini ,h Spem, Suranum, atque ipsum, de quo. Lib. est sermo, S. Equitium: a sumentum evanescit. Videamus autem an maioris sint momenti,quae subi jcis. Habes decimaquinta Sectione, quae sequitur, ex eo probari S. Gregos I ς- 3- fuisse ordinis S.Benedicti monachum, quod qui ab eo missi sunt in .ibiarii' An etiam monachi Augustinus & socij, ad Euangelium praedicandum ε Lib. i. e.: nis&Benedicti suine dicantur. Fuit hoc argumentum Ioannis di . coni,
104쪽
eoni primus ues annos fermetrecentos auctor inuentias est & ana Dauuiae. sertor monachatus S. Gregorii sub Remia S.Benedicti: si qui autem alij v t. 4eius sententiae inueniuntur sunt enim quidam recentiores, quos tu nota minas iidem omnes Ioannem diaconum auctorem sequuti videntur. vetota vis argumenti in illo consistat , si probet, quod astruit. Porro idem Ioannes,ut probet quod asserit, hac utitur ratione :Qum in illi inquit,partibus vix aliquem monachii sit inuenire,a quo non o semietur tam in proposito,qua in habitu Regula Benedicti.Jhaec ipse. Sed quam debilis sit ista ratio,ex ijs, quae superius sunt dicta,innotescit,cum
stataei est demonstratum, complura monasteria alterius ordinis monachorum in uandam postea suscepisse Regulam S.Benedicti:& adducti sunt in exemplum monachi Lirinenses, qui sub sancti Honorati Regulis
prius constituti, in Benedictinos postea transiere. Vt autem idem dica- imus de monachis Anglicanis, maiora nos admonent argumenta: illudq. in primis, quod toto etiam sequente saeculo, quod Iuculenta historia Prosequutus est Beda, cum ab eo frequentissima mentio habeatur mo-
pachisin i in Anslia iugiter propagati, nusquam tamen de S.Benedicto, vel de Benedictinis monachis ullus sermo; immo cum alium S. Benedictum Abbatem ab Anglis coli demonstret, nostrum Italum praetermisit. Extat ipsius Bedae sermo de S.Benedicto Abbate Analicano in eius natali pridie Idus Ianuari j dictus; in quo inter alia de vitae monasticae instituto ab eo tradito, cum asit de monasterio ab ipso erecto, haec habet: Iuxta regularem disciplinam interius' exteriu'. constituit; non pro eaptu suo decreta nobis statuens, sed antiquorum statuta certissima monasteriorum, quae peregre didicerat, sibi suis l. obseruanda proponens.J & inserius: Nos namque sumus filii eius, qui nos in hanc monachiam demum pius prouisor induxit. J haec & alia plura Beda. Qui quam male meritus esset de seniore nostro Italo S. Benedicto, si ab eo fuisset primum propagatus in Anslia monachismus, cum nec eius saltem n minis tota illa historia meminisset Insuper quid opus fuerat recentiori huic S. Benedicto Anglo diuersa monasteria in Italia & aliis prouinciis peragrare, ut monastica disce- ret instituta, quae alios doceret; si iam ante centum annos allata fit erae per S.Gregorii monachos Regula S. Benedicti omnium uberrima & a solutissima Venisse Romam eumdem S.Benedictum ex Anglia,tum dicto sermone testatur ipse Beda, tum etiam in historia de rebus gestis Anglorum ostendit. Nec est, quod dicas, bellorum tumultibus colla b p κ .M.
psum fuisse in An lia institutum ibi primitus monachismum, unde opus :tuerit Benedicto illi Anglicano petere aliunde monasticas Regulas. nam qui hoe dicit, sibi aduersantem Bedam habere non dubitet. Sic igitur
post haec tempora accidisse censendum est,quod Ioannes diaconus aicit, ita propagatos ordinis S.Benedicti monachos in Anglia, ut vix ibi alterius ordinis monachus esset, a quo non S.Benedicti Regula tam habitu, quam proposito seruaretur.
105쪽
chos in Angliam esse missos; ita nec alterius, quam sancti tremfuim nasterij monachos in Anglia ad illud usque tempus propagatos Benedia' ctinos vero postea subinductos. Quod si contendis monachos LGrego rii fuisse Benedictinos: iam prouoco ad dismatam pluribus do hoc capite quaestionem. Quod vero tardius, quam putes, in Anglia monachi, obseruandam acceperint Regulam sancti BenActi, id hac etiam rati ne comprobatur euidentius: quod si Regula S. Benedicti iam a tempora S. Gregorij in Anslia innotuisset , ex cuius praescripto, quae erant in An ' glia monasteria,vitam monasticam excolerente quid opus filiis Boniicio Germanorum Apostolo, ut propagaret monachismum in Germa nia, illumq. optimis Regulis instruererimittere in Italiam ad Cassi nase coenobium Sturini suum di semulum, ut ibi disceret,quod alios docero posset Quid, inquam, opus fuit haec quaerere ab externis, si ijs dome stici abundabant Insio amplius: Si a tempore LGregorii innotuisset S. Benedicti Rogula apud Anglos, eademq, monachismo ibi florente prae manibus cun-- . . Eoruni fuisset: quid ab Anglicano monacho,ab ipso,inquam, Bonifacio, Anglicanum monachum Si mi discipulum suum, sub resulari obseruantia S. Vulg rti educatum, Cassinum mitti oportuisset ad disten dum, quod iam in patria a pueritia didicisset Vixerat Bonifacius in . . Angliae monasterio sub regimine S.Vuigberti viri sanctissimi, in cuius laudem duae extant Bedae homiliae eius natali die dictae, cuius hortatu praedicationem ad Gentes susceperat; de cuius obitu, & de bene dispo a An,al. ro. uenda monasteri j cura extat etiam Bonifacii ipsius epistola ad eiusdeman. D. I io.im monasterij monachos, inter quos ultimo loco ille censetur, qui ab ipsis μ' - Castinum legatus est ad S.Benedicti Resulas addiscendas. de qua quia b Mud sum. dem lepatione Rudolphus h in vita S. Liobae, quam fidelissime scripsit,to. s. dis 28. haec habet: Volens Bonifacius utriusque professionis,monachorum sci-4 l m=. Iicet & monacharum ordinem obseruari: idoneum utique magisterium studuit adipisci, misitq. Cassinum montem Sturmi discipulum suum , - virum genere & moribus nobilem, ut in monasterio, quod beatus pater Benedictus instituit, disciplinam regularem, & vitam, moresq. mmnasticos agnosceret, pastorq. futurus, discipulus fieret, atque in sua
subiectione disceret, quom o alijs praeesse debuisset.J haae Rudolphus, qui Rabani sui magistri praecepto hanc sanctae Liobae vitam scripsit. Si igitur ut dictum est)in Anglia S Benedicti Resulae innotuerant;quid
monachum iam veteranum ad illam addiscenda in coenobio Casinensi in Italiam mitti oportuit, eumq. ibi multo tempore commorari Cer- . te dici non potest, illuc missum veteranum monachum, ut instrueretur obseruantia regulari, quam ab ineunte aetate excoluisset; neque quod eiusmodi regularis obseruantia tunc in Anglia defecisset. Etenim tune temporis magis floruit Ecclesia Anglicana monastica obseruantia ,
uam Beda,alij q. sanctissimi viri adhuc superstites siimmo studio cust
iebant, atque ad exteros propagabant, ut ex eiusdem Bedae scriptis
106쪽
Ad monachum Benedictinum . Io 7
quae recitantur Nono Annalium tomo. At nimirum, quod hactenus ignota fuisset in Anglia,S.Bonifacius nouella monachorum germina in domania plantaturus, xmulans, secundum Apostolum, charismata meliora, ut ea Regulδ, quam Romae cum esset , omnium persectissimam
a. Benedicto con riptam haberi didicerat, nouellos monachos in r- inaret; illuc eum, qui disceret quod doceret, misit Si mi discipulum. quem constituit primum Abbatem famosissimi monasterij Fuldensis a se erecti. Ex quibus omnibus redditur exploratum, nec vivente Beda . pec Bonificio in Germaniam misso ex Anglia, adhuc in Angliam S. Beo dicti Regulam allatam, receptamq. a monachis dici posse , nedum ve ifirmari debeat, Benedictinos fuisse monachos, qui in Angliam a sancto Gregorio missi sunt, quod Ioannes diaconus filia ductus coniectura primus asseruit, & alij ipsum incaute sequentes eodem cum ipsb errore lapsi affirmarivat. sed quae post haec sunt allata duabus tuis reliquis S
ctionibus videamus.. Vendicas tibi decimasexta sectione traditionem ad probandum,sanctum Gregorium fuisse monachum Benedictinum; standumq. maiorum traditionibus, ut suadeas, multum laboras; cum magis in eo tibi suis. set insudandum, ut ostenderes hanc quam asseris, vere esse traditionem; quod si consequi potuisses, iam hac una demonstratione rem ex sente pa absoluisses. sed quam male abs te traditionis nomen usurpetur,pau,
cis ostendam. Illud traditione receptum asseritur, quod ut docet Vin centius Lirinensis,& alij nulla cogente scriptura, ab omitam, semper. di ubique est custoditum, quod & superius dictum est. At quod a nullo,
nusquam, a tempore S. Gres ij usque ad Ioannem diaconum per trecentorum sere annorum spacium traditum inueniri potest: quonam p cto traditionem esse veterem, poteris assirmare Quod autem ante Ioannem diaconum nulla de Benedictino Gregorii monachatu traditio antecesserit: inde certo cognosces, quod Ioannes ipse diaconus, eius rei primus assertor, nullam sibi vendicans traditionem, quae non extaret, di sola ipsi satis fuissem, probationibus undique destitutus, ad duas
ea lemq. exiles confert se coniecturas; quarum alteram male compa
ratam ex monachis Benedictinis a S.Gregorio in Angliam missis, iam proxime confutatam audisti; alteram ex pelliceo eius cingulo male de ductam,tam iam pari in errore versari cognosces.. Quod autem ex depictis in vestris monasterijs S. Gregorii imaginibus cum insanibus S.Benedicti traditionem pariter tibi vendicas, traditionem infringis . nam quod non id factum ab omnibus, nec ubique, nec semper in Ecclesia Occidentali possit ostendi: non communem usum ita pingendi S.Gregorium,sed priuatum vestrorum studium magis insinuas. Certe cum innumerae reperiantur ubique pictae venerandae tanti Patris
imagines, nusquam illae nisi apud vestrates, & ipsae haud adeo antiquae, nec adeo stequentes, hoc schemate Benedicti no ostendi possunt effsi tae; cum in his, sicut in reliquis , S. R. E. consuetudo spectanda potius ,
ac seruanda fuisset, qua numquam Benedi habitu S. Gregorium piis
107쪽
ctum exhibuisse eognoscitur; sed habitu Pontificio eunti reliquiis recte
siae Doctoribus indutum ubique repraesentare consueuisse, patet. Sit igiatur ex his decimaesextae tuae Sectioni in omnibus. satisfactum. iam vero quae sequenti ultima Sectione habes, inspiciamus. IVltima ista tua Sectione niteris multiplicium Scriptorum auctorit tibus demonstrare S.Cregorium monachum ibisse Benedictinum: quata in re antiquiorem Ioanne diacono nullum inuenisti, quem testem afie res. hic vero,qui ut saepius dictum est ) post trecentos serme annos a s Gregorio vixit, cuius &quantae sit fidei, ut dicas, te ipsem appello,quia r.... Hari redarguis eum, ' quod dicat eumdem Gresorium ab Hilarione A
Gι. s Gret. hate monasticum indumentum suscepisse. sed alia, quae tu ab eo dictah,. a. c. o. probas, an sibi constent, diligentius sunt examinanda. Enimuero Ioannes hic diaconus cum suo tempore, ut testatur, videret monasterium S.
Gregorij a Graecis inhabitari ; eos postea in illud irrepsisse, non autem illic ab initio a S. Gregorio itistitutos esse, probare instituens, duplici ratione id facere laborat: haltera ut ostendat Gregorium non calluisso 'μφ' Graecas litteras; altera ut doceat, ipsiim fili se Latinae institutionis in nachum S. Benedicti Regulae professorem. Sed quod ad priorem,quantum ad Graecos spectat: facile potuit contisisse , ut una cum Regulis S.' Basilij, quae tunc ut dictum est) laeuuentiori in usu apud Latinos erant, etiam aliqui Graecarum litterarum prosessores se miscuerint illis, ut in Maximiano Syracusano, qui praesectura eiusdem monasteri j per - Mictus est, vivente S. Gregorio,factum apparet. Nam Siculos eo, quod post tempora Iustiniani in illam usque diem sub Graecorum Imperio vi ' xerint,Graecis litteris usos, veteres scriptores Siculi, ut Glicas, Petrus, Graeci historici, & alij fidem faciunt. unde facile accidere potuit, quod iuxta illud:In habentes symbolum facilis est transitusaex eo quod S. Basi iij Resulis S. Gregori i monatarium institutum potius existimetur , ad huiusmodi Graecos S.Gregorij monasteriam transierit, & sic postea perseuerarit usque ad Ioannis diaconi tempora, & non, ut a Latinitate in Graecitate,necessitate ut ait potius quam voluntate sit couersim . H rum vero occasione dicere non praetermitta, in antiquioribus sedibus S. Equiiij, in ipsa ciuitate Aquila usque hodie perseuerare monasterium monialium tituli LBasiiij,& in eo eiusde Regulae obseruantiam, quod ii Iud fili se existimatur, cuius cum meminit S.Gregorius,sub cura S Equitii filio tradit: Quibus etiam appareat , S. Equitium subiectos sibi in nachos ad eiusdem S. Basilij Regulas informasse, & S. Gregorium ab illis idem institutum didicisse.
Sed dum a Graecis idem Ioannes diaconus nititur auocare S. Gregorii monasterium,&transferre in Benedicti nos:probare studet,S.Greg rium fuisse ordinis S.Benedicti, ac proinde ex Latinis. Inde autem argumentum ducit, quod cum venerandum eius corpus effossum fuit, inter - alia indvnielita cinguliun inuentum fuerit, quo uti solerent monachi. Benedictint,additque:Porro in exilitate balthei,quae unius pollicis men-
iuram munquam cxctait, speciem proposita resviris olim a SPened-
108쪽
no status , cuius vitam ipse describens in dialogo, Regulam quoque
laudauerat, eum seruasse luce clarius mani atd haec Ioannes, 'ius erat, illud quoque monstrare cingulum, quo alii diuersorum ordinum. monachi uterentur tempore S. Gregorij, ab ea mensura di forma fuissem diuersum,ut ostederet hanc peculiarem iuisse ordinis Benedictini: quodicum minime secerit, nullius roboris ostenditur arsumentu. Lona quid pellicea uti cimiueuisse reliquos monachos, docuit Pachon ius in Aesypto, Bassilius in Oriente, in Occidente Cassianus in Gallijs,di Fulgentius in Astieaaeu alioqui haud adeo certa Zona, certaq. mensura eius a S. Benedicto in Regula pr scribatur.Nam dum coligit ab eo numerari singula monachi indumenta, de Zona siue cingulo verbum nullum. alibi vero dum monet, ut monachi vestiti dormiant, obiter dicit, ut cingulo, siue mne se cingant. Quonam autem horu altero tempore S. Gregorij Benedictini monachi uterentur,cum non sit certum cum cuiusque arbitrio id S.Benedictus reliqueri quorum altero uti vellent) certe ex cingulo nul- Ium aliud deduci argumentum posse videt inisi quod S.Gregorius monachus esset. En vides quotupliciter Ioannes diaconus consuletur: quo cadente,reliquos omnes necessh est, qui cum secuti esse noscuntur,eadem ruina cum ipso iacere sepultos, recentes,inquam,illos, quos numeras, longa serie ostentans auctores. Nam ex antiquioribus haud est s cile quemquam inuenire, cum neque id asserant scriptores rerum Casia
sinensium Leo Ostiensis, vel Petrus diaconus alumni eiusdem coenobi,
At vero eumdem Petrum stustra tibi fauere putas, quem ista dicente citas: Ad datus, ac Stephanus nuper defianctus ex monachis fuisse Ieguntur, qui tamen floriosissime Apostolicam Sedem gubernarunt;Gregorius ex monasterio raptus, ac violenter infulatus non solum suas protulit, sed etiam aliorum dispositiones meliorare studuitd haec enim ex eo cum recitas,quid insera Cum, inquis, pro certo habeatur, Adeodatum fuisse monachum Benedictinum, & Stephanum Benedictinum , Gregorius post eos nominatus a Benedictinis cur excludendus λ Non est nostri modo instituti de aliorum, quam Gregorij monachatu disserere. sed verum esto, quod dicis: unde infers Gregorium Benedictinum fuisse, cum Petro illic non sit propositum Benedictinos tantum monachos, sed alios etiam cuiuscumque sint ordinis recensere t ita pariter id male deducis ex Bonificio Papa Quarto, de quo in Apologetico
e Post haec destitutus antiquorum testimonio, ad recetiores & nostri faeculi Scriptores te conuertis,citans Polydorum Virgilium,nihil pryterea addentem ad verba Ioannis diaconi,que,ut liquet absque veritatis pervestigatione sequutus est: post quem quinto loco ponis adhuc viventem auctorem Arnoldum, cuius quanta sit in antiquitatibus fides, ex volumine,quod edidit de stemmate Aniciano, doctissimi,quique rerum antiquarum Critici intelligunt. Praetermittimus autem enumerare singulos
non inatim recentiores, qui idipsum alter absque aliqua rei discussione
109쪽
teli intes, elim plurimorum ne propolitum quidem silerit Id eonstanter
asserere, sed quia incideret occasio, ut Gregorij monachatus mentione aliquam facerent,eum ex Ioannis diaconi assertione Benedictinum monachum fuisse scripserunt. ita nobis de se est ingenue professus doctissi mus Bellarminus,qui ubi hF ipsi nostra vidit,atque laudauit,excusation
nem attulit, severum existimasse, quod de S. Gregorio Ioannes di corinus testatus estet,cum de his sibi obiter Vere contisisset. Qiam parite exculationem asserrent omnes, qui id litteris prodiderunt, si viverent inimirum se non per controuersiam ex prosesib disputasse,fuerit ne id verum an falsum , sed quod apud Ioannem diaconum se legere meminissent, id bona fide scripsisse, procul abhorrentes, ut aliquod scriptis sitis ali tum vellent praeiudicium veritati . lassiciat igitur ista ad omnes huius
modi abs te citatos una responsio. il l. Ponitur demum abs te, quod recitas , sancti Gregorij Papae nomine priuilegium, concessum monasterio Cassinensi, cum eidem praeesset B nitus Abbas, quem ordine quintu a S. Benedicto numerat Leo Ostiensis. Chron. g. nachus eiusdem ordinis. Ide . vltimo loco a te proponitur, quod, ut M. .c.a. profiteris, fatis superq. istud unum sussiciat ad uniuersam dirimendam controuersiam; & cuncta, quae a nobis in contrarium allata sunt ipsis eius tantum aspectu penitus conuellenda. Non praeterierunt ista Baro'
nium, immo vidit quam exactissima pervestigatione huiusce priuilis iij singula verba discussit: excussit vero procul,ubi non germanum, sed
omnino adulterinum, & in omnibus commenticium comperit, nec suis dignum iudicauit Annalibus: ita silentio sepultum relinquens,n si pro deretur in lucem, posturae suae putore, magno Omnium vestrum dedecore, Lectoris nares ostrideret. Sed quatuo tu illud, velut aliquid pretiosum e Cassinensi codice prodis, ac tamquam purum aurum pro--: non nobis, sed tibi imputetur, si nos cogis inuitos tantam imponsturam detegere, palam cunctis intuendam exponere, unde tui erm - bescant, qui illud citant, retinent, Quent, atque desendunt. Verum, quod sciamus, non esse vestrum inuentuin, quod cum alijs superius com rutatis commenticijs scriptis, ante centum ferme annos editum constat
opera Laurentij Vicentini vestri ordinis monachi, qui primus illud una cum alijs cudendum curauit, & illa ontuita in antiquioribus codicibus se inuenisse testatus est: ab omni imposturae suspicione vos penitus libero di quin etiam futurum spero, ut maniseste cognita veritate, constanti& ipsi animo aduersus falsitatem proditam & conuictam pro veritate certantes, omnes id genus execremini imposturas una cum imposior
bus. quod mihi quidem aequum est credere de religiosissimis viris, san- , ctissimi Patris filiis. De his igitur acturi, primum omnium ob oculos legentium exemplum recitati abs te priuilegij hic describamus, quo citius, quale sit illud, quisque prudens valeatintelligere. sic enim s.
- Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei dilecto in Christo
110쪽
Ad monachiim genesitanum. aa et
si is sati venerabili m aste vi beati Ioannis siti initio Cimini, eiusdem Fisuccetaribus r gulariter substituendis in pedi.
Quando ad ea,quae Catholicorum Res'm corda Pontificalibus lunt monitis prouocanda, ita ardenti desiderio, diuina praeueniente gratis succenduntur, ut ab ipsis vltro postantur: tanto alacri & laeto Vt anumo concedenda, quanto & ea ipsacupiunt, si nollent facere, peti debuerunt . Proinde iuxta vestram petitionem pro amore, quem in C O in
NVNI PATRE ET MAGISTR. O NOSTRO BENE DUC TU, & in discipulis eius specialem & singularem gerimus,monasterio Cassinensi, quod nuper sub praedeces re nostro Pelagio a Longobar eis est incensum, cui tu praeesse dignosceris, huiusmodi priuilegium me-
sentis auctoritatis nostrae decreto indulgemus, concedimus, atque fir mamus, statuentes, nullum Regum, Antistitum, nullum quacumque
praeditum diguitate , vel quemcumque alium de his, quae eidem mon sterio a Patricio Tertullo, Equitio, & nobis donata sunt, vel in suturo a quibustibet alijs de proprio fuerint iure collata, sub cuiuslibet cauta occasionis specie, minuere, vel auserre, &siue suis usibus applicare,vel aliis quasi pijs causis pro suae auaritiae excusatione concedere. Sed cuncta quae ibi oblata sunt, vel Merri contigerit, tam a te, quam ab alijs , qui in tuo osticio, locoq. successerint, perenni tempore illibata, & sino inquietudine aliqua volumus possideri,eorum tantum usibus,pro quorusustentatione,gubernationeq. concessa sunt, modis omnibus profutura. Item constituimus, ut obeunte te Abbate suprascripti monastersi,non alius ibi quacumque praeceptionis amitia ordinetur, nisi quem conse sus monachorum secundum timorem Dei & patris Benedicti Resulam ordinauerit. Hoc quoque capitulo subiungimus, ut locum auaritiae e cludamus : nullum de Regibus, nullum de sacerdotibus, vel quemcumque alium per se, suppositamve persenam, de ordinatione eiusdem A batis , vel quibuscumque caussis monasterio ipsi pertinentibus audire . . . . siue aliqualibet specie commodi quidquam accipere. N que eumdem Abbatem ordiuationis siue causa dare praesumere, ne hac occasione ea, quae a Fidelibus pijs locis ot untur, aut iam oblata sunt, consumantur. Et quia multae occasiones in deceptione religiosarum personarum a prauis illic ut dicitur) hominibus exqviruntur: Abb tem atque presbyterum dicti monasterij nullo modo priuandum, deponendumq. esse censemus, nisi causa specialiter criminis exisente. Vnde necesse est, ut si qua contra eum huiusmodi querela surrexit: Romanus Pontistis subtiliter hoc inuestigare procuret, quatenus canonicae districtionis iudicante censura, aut reum ferire, aut innocentem possit a
- Simili quoque definitione decernimus, ut nullus eorum, qui eidemsmonasterio Abbas fuerit ordinatus, direptiones de bonis ipsius ecclesiae audeat lacere, ne res monasterii iniqua erogatione consumens grauissimam egestatis necessitatem pauperibus, di peregrinis, vel ceteris exta