Apologeticus liber Antonij Gallonij congregationis oratorij presbyteri pro assertis in annal. eccles. de monachatus S. Gregorij papae aduersus D. Constantinum Bellottum ... cui accedit responsio de ijsdem ad alium eiusdem ordinis monachum

발행: 1604년

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Responsio

& obliuione deletumr tamen quoniam ad ipsiun prouocas , quale sit A

lud, patefacere, id te exigente, compellor. Extat ipsum editum post Chronicon Leonis Ostiensis, post librum quartum additum a Petro di

cono,pagina centesima nonagesimaseptima,cusum Venetijs anno salutis millessimo quingetesimo decimotertio, curante Laurentio Vicetino monacho,ut ipse sua epistola nuncupatiua docet. quod sic se omnino habet: In nomine Domini nostri IE S V Christi Dei aeterni,anno Incarnationis eius quingentesimo vigesimonono, Imperij ver' Domini nostri coi seruandi Iustini perpetui ac triumphatoris Augusti anno quarto,inense Iviij, die decimaquarta. Christum se sequentibus, s q. iussa seruantibus promissus est ce

replum redditurus ,& in caelesti regno vitam aeternam daturum, quia quod Deo,& Sanctis eius conceditur, potest hanc vita in cfesti palatio. inuenire. Quod ego Gordianus illustridimus ac spectabilis Consul almae senioris Romae aduertens, declaro deuenisse nos Cassini una cum. consanguineo domino nostro Tertullo Patricio, causa videndi, ac quaerendi propinquos nostros clarissimos Placidum, Maurum, ac Felicissimum. Cum q. eumdem locum ingressus, & a venerabili patre Benedicto in fraternitatem,& societatem bonorum operum suissem susceptus , nomina cum discipulorum suorum nominibus describi secit. Quo factonos quoque ad remunerandum tantae charitatis vinculum, in praesentia dicti gloriosissimi Tertulli,nostrae a Deo conseruandae ciuitatis Romanae Patricij, in conspectu quoque parentum nobilium nostrorum, scilicet Symmachi, Vitaliani, Equi iij, ac Dorothei , interuentu quoque ac pinstulatione dilectissimi filii nostri Gregoria , de praesenti in perpetuum concedo tibi serve Dei Benedicte,castra omnia,municipia, possessiones,& villas, omnia di in omnibus, quae mihi ex parte Octauiae stirpis,& Silviae nostrae dilectissimae contectatis pertinet in territorio nostrae Ciuit tis Romanae, suburbio Aquinensi villam Euchesiam cum pertinenti js suis inter hos fines,&c.J post fines descriptos ista subijciuntur: Haec omnia inter uentu dilectissimi filii nostri Gregoria, propter singularem dii ctionem, quam iam dictis Placido, di Mauro, ac Felicissimo habeo, ac

pro redemptione quoque animae meae, & Silviae uxoris meae, nec non ,

propter Felicis, atque Transillae, toti q. stirpis Octauiae, ad possidendum eidem seruo Dei Benedicto in perpetuum tradidi, confirmaui, d naui,ac roboraui ad semper habendum. Atque pallam altaris sancti Bai tistae Ioannis in eadein Cassinensi ecclesia obtuli cum intra se habentiabus subter & supra cum vijs suis intrandi,& exeundi per omnia,& in omnibus . Si quis autem huius nostrae concessionis indiculum in aliquo vi lare praesumpserit, decem millia talenta auri piuissimi Romano soluat Imperio,& haec nostra concessio firma & stabilis in aeuum permaneat. Actum est anno Imperii Iustini quarto, trecentesima vigesim exta Olympiade. J post haec istae subscriptiones adduntur. . Ego Gordianus Romanorum senator illustr. manus mel signo robora

92쪽

Ad monachum Benedicti num.

Terret lusillustriae spectabilis almae Ciuitatis Romae Patricius. Ego Symmachus Patricius & Consul Ego Vit lianus Patricius & Consul. Ego Belisarius Patricius &Consul. . . rygo Boetius Patricius ti bis Consul compleui& reddidi decimaquinta.

Iulii. J hucusque diploma,quod,quicumque ille fuerit qui confinxit,ce . te ineruditus,imprudes,omni . ex parte leuissimus homo extitit, ut qui nihil magis conari visus sit,qua ut 'uod commentus est, nullius penitus fidei inueniretur esse diplom omittimus dicere de eius Latinitatis in peritia e phrasi ab eo tempore aliena,atque inustatis formulis,usu il lo adsciscedi in sodalitiu post lonsa tepora introductis: quotupliciter in lac tis teporis c5uincatur,ex quo impostura manifesta reddatur, sic accipe. Anno Incarnationis quingentesimo vigesimonono, quo scriptum dinploma ponitur, non Iustinus imperabat, siue Senior qui triennio, ante iam obierat, siue Iunior, qui post plurimos annos successit, sed Iustini nus,qui tertium annum agebat in Imperio . Quod inseper Olympiade trecentesima vigesimasexta datum asseritur, omista quod annus Olympiadis cum notato anno salutis non cohaeret: inusitatum prorsus erat,ve

publicum ullum monumς'tum his temporibus Olympiade consignar tur. Ac licet magna ista sint, quibus iure falsitatis diploma redarguas , ininima ducimus si cum ijs conserantur , quae dicturi mox sumus. Mentio in eo habetur Gresorij filij Gordiani,que ex matre Silvia,c

ius in eodem iterata st mencio,no alium quam sanctum Gregorium pressum Papam existimare cogimur, quem & ex substriptione cum tutulo Consulatus aetate iam grandiorem possumus intelligere. At eo anno valde puerum,immo necdum natum fuisse Gregorium, ex multis ainparet . Tu vero ista adeo deformata vi quoquo miao aptare posses; n laminatum illum in diplomate Gregorium, non Papam fuisse dicis, nec Gordianum illum, patrem Gregorij Pontificis, sed proauum, Gregorium vero auum Gregorij Papae. sed ex quonam antiquitatis sonte ista deducis λ Nonne ex matre Silvia agnoscis, Gregorium Papam ab imp store confictum em tu vel ex eo rςd suas, quod cum mentiendi habuerit voluntatem, nescierit Alsitatem aliqua saltem verisimili rati no velare. Tu vero, ut dissuta mendacia consuas, sicut alium Gordi num , & alium Gregorium, ita & oportet ut aliam quoque Silviam fingas . sed num vel sic stabit ita male consarcinatum commentum Z minume gentium . nam attende alias in lacero panno scissuras.

Quid nam tu dicis de illa tam enormi in diplomate apposita mulcta decem millium talentorum auri purissimi ignorasse visus est qui finxit, quanti ponderis esset talentum auri: quod si stisset, plus satis ipsi videri potuisset talenti unius adiecisse poenam. Sed & quid Romano ea persoluenda Imperio ipse decernit, cum in Occidente iam nullum esset In perium, soliq. in Italia Gothi regnarent, sub Iustino Theodoricus, &sub Iustiniano tunc imperante Amalaricus. cum Imperatores, non nisi

extinctis Regibus Gothis iuris quidquam sibi Roniae, vel in Italia ve dicarint

93쪽

' Responso

dicarint Insuper ponitur subscripsisse Beliarius patrIclas te cor

sul, cum Romam non viderit Belliaritas ante annum Domini quingen tesimum trigesimumseptimum, quando aduersus Gothos cum exercitu

veniens eadem potitus est Vrbe, id Procopio, id reliquis omnibus an m. quis Scriptoribus absque controuersia asserentibus cbale illud insuper, quod ad calcem diplomatis habetur: Ego Boetius Patricius & bis O sul compleui & reddidi λ Num tabellionis munere Boetius sensebatur vel quomodo bis Consul potuit subscripsisse, quem ante triennium cor stat a Theodorico Rege iussum truncari capite Haec de diplomate pamea e multis, quae Gijci possent,dicta sunto. Ex illa nunc probari conte Ee, Gregorium Placido de Mauro sanguine sitisse coniunctum. M autem eumdem Gregorium pari ausu asseueras fisisse Anicianae

familiae; certe nobilissimo ortum senere nemo prudens puto negaria fuisse autem huius vel alterius iamiliae, cum antiquorum nemo reperi iurid testatum alicubi reliquisse, id vero diuinare est, & temerarium valde, quod nescitur, asserere. Qui autem dixit Felicem Papam, quem atauum suum Gregorius appellat, Anicianae fuisse familiae, unde acce perit , cum ipse non prodat, nullius potest esse auctoritatis, quod reces Scriptor pro arbitrio tradit. At tu in hoc omnino audiendus, qui ex a liquioribus monimentis id te proditurum iactas : sed ex quibus, audia

mus;sic enim ais de homine tibi amicitia c5iunctissimo: Vir doctissimus Arnoldus Belga ex archivo Cassinensi affert aliud donationis instrumetum sancto Bonito Casinens Abbati quinto a Gordiano Gregorij p

ere concessum. At hunc auctorem in hiscitasse, plane vereor ne sit te

ipsuna insigniter levitatis nomine sugillasse. Apud doctos enim & periatos rerum antiquamina, quibus abundat saeculum nostrum, ex libro,quε edidit de Aniciano stemmate, quo nititur probare, Philippum Regem Catholicum ex familia sancti Benedicti descendere,quem de Anicianum genere fabulatur, ipsb auditu exploditur cviri risu, & eiruitur eum nam

sea tota eius narratio, tamquam opus contextoris mendaciorum, &delirantium somniorum auctoris . de quo, ut me calumnia liberes , pe contare eos, qui Romae sunt eius facultatis viros doctissimos, vestri

etiam ordinis studiosissimos . Ex eius igitur fabellarum promptu rio inter alia recitas fragmentum, in quo Gregorius Anicius cognominatus inuenitur. Ego hic reddam integrum, ut ab Arnoldo ponitur in ipis libro, quem scripsit de Aniciana semilia in stemmate secumdo, gradu omuo, Aniciano vigesimoquarto, ut magis miretur Lector, eum viderit ex impost a compositam imposturam . ita enim legitur

apud Arnoldum .

In nomine Domini Dei Saluatofis N. L C. imperante domino Iesi no Iuniore perpetuo A ugusto, anno quarto, post consulatum eiusden domini nostri anno secundo, Indictione secunda, mense Iulii, die deciamaquarta, sancto & venerabili monasterio in monte Cassino, a beatis mo Benedi muconstituto, in quo est Bonitius reuerendissimus Abbasin

per eum cunctis succestaribus suis, in isto suictissimo itumasterio man suris.

94쪽

Ad monachum Benedicti num.

stas,&resulariter substituendis in perpetulam pro laude de gloria de honore Dei,do beatissimi Benedicti; in quibus Musiam habeo: ego Aniacius Gordianus pro Dei omnipotentis amore, te animae saluatione dii ctissimorum nostrorum parentum, Symmachi, Tertulli,Vitali linquutii, Dominet, interuentu qimue de postulatione dilectissimi filii mei Anicii Gregorii, de praesenti in perpetuum concedo, dono, ossero tibi servo Des Bonitio filiados, villas, de possessiones, quae ad me ex parte Aniciae stirpis, ac Silviae meae coniugis pertinent in territorio Aquine si decd ita infra in eodem instrumento: nam illa tantum, ait ipse, assoro, quae praesenti instituto seritiunt ulo post subditur: Haec omnia dialectissimi filii mei Gregorij interuentu, pro redemptione animae meae,&Silviae iugalis meae, totiusq. Aniciae stirpis, a praesenti die largior vobis

pro sustentatione Fratrum in eodem monasterio permanentium. Jhucus. que ex eo diplomate Arnoldus. Qui ad tegendam imposturamine quis arsuere posset hoc ipsum,quod ponit instrumetum,idem esse,paucis mutatis, cum eo, quod proxime ex libro Chronici Cassinensis recitatu est,mox subijcit ista:Praedictum autelastrumentum Cassi se diuersum ab illo, quod est in fine Chronici Casi sinensis excusem,licet multis demostretur, utpote quod illud stib Iustino Seniore annoChristi quingentesimo vigesimonono .patre Benedicto vivente stiud vero sub Iustino Iuniore,anno quingentesimo sexagesimon no tepore Abbatis Boniti; facta legantur:at praecipue id elucet ex verbis Gordianorum. In primo namque instrumento excusis dicit Gordianus se deuenisse ad molem Cassinum cu Tertullo,Symmacho,Vitaliano, Equi tio,ac Dorotheo parentibus suis,de omnia illa largiri S. Benedicto, a quo fuerat benisne sitsceptusnn isto autem instrumento manuscripto satetur alter Gordianus sancti Gresorij paterie illam donationem Bonitio Ababati facere pro anima praedictoriam parentii suorum, qui defuncti erat. Ihucusque de his Arnoldiis, quem par erat exsultare, de non excusare commentum , quod quisque vel mediocris eruditionis vir satis asia scere potuisset. sed dum excusat, seipsum accusat, de quidem multiplia citer. Primum quidem quod recitatum ante diploma Gordiani,tempore sancti Benedicti ut ait perscriptum,quot esset ornatum mendacijsno cognouit,& commenticium atque adulterinum essenon intellexit.Deinde quod illud ipsum in quibusdam mutatum, & plane adulteratum, impostiiram ex impostura textam non videns in lucem dedit tenebris p tius obruendum. Demum vero quod non stilum illud falsitatis no redar- fuit , sed ut partum suum, sic male editum, tamquam sibi proficuum , adoneumque,ex quo possit probare quod velit, retinuit atque defendit. Verii quod diuersum non sit, sed ide ipsum alteratu,vel potius adulteratu, ex ijs quae in eo inrepra relicta sunt, prudens quisque facile poterit intelligere. Ivimum quide quod istud perinde atque illud datum dicitur Iustini Imp. anno quarto, mense Iulii, die decimaquarta, licet astute admodum a posteriori abrasus sit annus salutis, di Iustino additum n mea Iunioris, cum nota Consulatus. Insuper quod istud, sicut illud, dia

t. catur

95쪽

ys Responsio

catur interuentu Crem iiiiiij factum, sed additum in posteriori che

gorio cognomentiun Anici j,cuius causa totum illud commentum nosciatur labricatum. Quod etiam in hoc, sicut in illo, Gordiani uxor Silvia Gregorij mater nominetur,in priori quidem sic: Haec omnia interuentu dilectissimi filii nostri Gregorij,propter singularem dilectionem, quam iam diius Placido,& Mauro,ac Felicissimo habeo, ac pro redemptione animae meae, & Silviae uxoris meae, &c. J in posteriori autem: Haec omnia dilectissimi filii mei Gregorii interuentu, pro redemptione animae meae, & Silviae iugalis meae,&c. J Quod denique in utroque quod ma toris momenti videri potest eiiisdem rei donatio secta ponatur, nempe villae apud Aquinum positae: in priori sic: Quae mihi ex parte Octaui stirpis,& Silviae nostrae dilectissimae contectatis pertinent in territorio nostrae Ciuitatis Romanae suburbio Aquinensi, villam Eucheliam cum pertinenti js suis &c.J in posteriori autem his verbis: Villas Ze possessi

hes,quae ad me ex parte Aniciae stirpis, & Silviae coniugis meae pertinent in territorio Aquinens &c. J Vbi igitur idem annus Imperatoris, idem mensis & dies, idem donantis nomen, & coniugis Silviae, & cuius interuentu fit donatio, Gregorij pariter nomen idem est expressum,eadem denique res donata ponitur & nominatur: quis erit, qui unum idemq.

diploma fuisse dubitet, paucis additionibus & diminutionibus ab imp 'store interpolatum Finge tu quisquis auctor es imposturae ad libitualium illum Gordianum esse: numquid ex nomine Silviae coniugis aliuquam patrem Gregorij Papae, qui ex Gordiano patre & Silvia coniuge natus est, potes asserere Z Oportuisset te excogitare aliam quoque Silviam, & alium Gordianum. Sed nec sic quidem utrumque comme tum tot alijs certis signis imposturae conuictum subsisteret. De priori iasatis dictum, ex quo cum ipsum corruat, insertur ruina posteriori. quod ex additamentis illis appositis tantum abest ut sulciatur, ut potius vi

Ientiori impetu prosternatur . nam accipe.

Datum dicitur anno Redeptoris quingentesimo sexagesimonono. Vbi autem datum,& cui datum sit, his verbis exponitur:Sancto & venerabili monasterio in monte Cassino a beatissimo Benedicto c5stituto,in quo est Boni ius reuerendissimus Abbas,& per eum cunctis succestaribus suis in isto sanctissimo monasterio mansuris &αJSed quomodo eo anno,& Caiasinensi monasterio,& in Cassinensi loco diploma datum fingi potuit,si eo tempore monasterili non extabat, excisum iam penitus & dirutu incei sumq. per Lonsobardos λ Et si ita res est, ut certe est,quomodo in eodem diplomate subi jci haec verba potuerunt: Α praesenti die largior vobis proesustentatione Fratrii in eodem monasterio permanentium Z J si,inquam, monasterium iam erat excisum,& monachi omnes Romam misrauerat: quid monasterio pro permanentibus ibi tunc monachis donari potuit di od aute iam ante incensum & dirutum a Longobardis fuerit nullatenus negari potest; cum lata clades satis superq. sui immensitate famosa,

certa temporis nota remanserit posteris consignata, omnibusq. notissb.

m. de qua ceteris antiquior rerum Cassinensium Scriptor,eiusdem ni enasterii

96쪽

Ad monachum mnedictinum.

nasterii alumnus tque Bibliothecarius, Leo Ostiensis uti opus lim a risos.-. habeti Cum iam ab Incarnatione Domini quingentoriisexapinta de octo Chr. s lib.

annorim circulus Volueretur , praelatum coenobium Camnense videia εδ.

scet , nocturno tempore,quiescentibus Fratribus, inpressi sunt Longo ,hardi Sc.J Nec est quod dicas in numerum annorum Outis in diplom te positum errorem irrepsisse : nam idem annus Redemptoris qui gentesimus sexagesim nonus anno quarto Iustini Imperatoris, mineodem asseritur, pariter consignatur. Sed & cum secunda Indimone ipsum habitum reperitvi , eadem idem ipse annus quingentesimus sex gesimusnonus inlinuatur. Quod igitur triplici remanet consignatum, Chronographia, absque mendo conuincitur permanere.His adde, quod isi Bonitio Abbati isti inodi donatio lactacst;utique post desolatum coenobiu oportuit contigisse. Nam si praedecessores Bonitii Valentinianus,& Simplicius Lateranensi coenobio praefuisse dicuntur, ν utique post de- Graissi structum a Lonsobardis Cassinense Menobium id fictum oportuit. Haec de commenticiis diplomatibus, quibus Gregoriu asserere studuisti co iunctum sanguine suisse cum Placido & Mauro, & Aniciana familia ge- nixum. Quorum quoque diplomatum falsitas vel ex eo in suspicionem saltem Mancenda erat, quia Leo Ostiensis, qui monimenta quaeque

I assinensis coenobi j & aliorum scrutatus, nihil ut profitetur omisite his quae spectant ad donationes eidem monasterio a diuersis exhibutas, nihil reliquit non pervestigatum; de his tamen diplomatibus ne verbum quidem habeat. Sed & quod de consanguinitate sancti Gres - xij cum Placido & Mauro in altero corum diplomate habetur vi hoc addam vel ex eo minime recipiendum erat, quod cum sanctus Gres rius coluerit suis scriptis sanguine sibi contui actos nominatim exprimere , ut cum agit de Felice Papa ; mox atauum suum fuisse dicit; cum de Tarsilia, amitam suam nominat ; cum de Aemiliana S: Gordiana, sorores pariter appellat patris sui: secisset proculdubio hoc ipsum in Pl cido & Mauro,cu de ipsis agit; si eos, ut dicis, suos suisse consanguic eos cognouisset. Nihil est erso,ut vel ex consanguinitate,vel ex familia Ansectorum S. Gregorium fuisse Benedictinum monachum possis asserere. Sed mirum, quod dum asseris cum Arnoldo sanctum Gregorium ex Aniciana familia senitum, non ex hoc ipso deducas arsumentum pariter, quod monachus fuerit sancti Benedicti, eo quod ab eodem constan- . . ter asseritur, etiam ipsum Benedictum fuisse ex Aniciana similia. ita enim habet in gradu quinto, Aniciano vigesimoprimo secundi stem- malis : Sanctus Anicius Benedictus Probus Eupropij Probi Comitis Nursiae filius, ex Abundantia Resuardata matre, uno partu editus cum Scholastica sorore, anno Domini quadringentesimo octogesimo in ciui- tate Vmbriae Nursia &cJ Haec tuus doctissimus Arnoldus, qui, ut prae- Νfatur in nuncupatoria epistola ad Philippum II. Resem Hispapi xi,c nari se dicit ostendere, Austriacorii familiam nobilissima eodem cum S. Benedicto sanguine prognasi quod pro certo & explorato stequeter aia firmat. Visa sunt mihi istassicut omnibus ea legetibus doctis viris,sateor, 'di deliria 'l'

97쪽

, deliria phrenetide laborantiu indigna prolectis quae a veneriindi: ordinis

va monacho proderentur in lucem, quae risum quoque mouere possent H raclito obstinate lugenti. aliunde plane, quam ex Aniciano stemniato comparata est nobilitas Benedicti. Stat ipsa, stabitq. in aeternum tamquam bene fundata supra firmam petram solida semper constans S. B nedicti vera nobilitas, non ex carne, sed ex spiritu edita, virtutibus aucta, ex rinus praeclare gestis perenniter illustrata, Crucis Christi insitagnibus summopere decorata, toto orbe terrarum praeconi js celebrata - Quod autem acritemma progenitorum spectat, ctis ipsi ad nobilita rem,quod sit ex ingenuis parentibus ortus: neque eniimaliquid ampliuς tribuit illi S. Gregorius cum ipsuis aic liberiori senere ex prouinciata, p Nursie exortum.Jli berius senus dixit,quod ingonuuinin procul aeseruili descenderit. Non improprijs in genere S.Gregorius destri do b Nais. s. e. rsus aliquando vocibus reperitur . nam cuni de S. Gallai agit: GaIIa , inquit, huius Vrbis nobilissima puella Symmachi Consulis ac Patri cirae Id.M.f. e. filia; cum de Liberio.φ Patricio : Liberius, ait, vir nobilissimus t eodemq. modo in reliquis. Ceterum ex historia quam narrat de filio Defens,is S. Benedicti discipulo, plane fignificat ipse Gregorius clans nobilitatis S. Benedictus esse potueriticum eius comparatione filius De sbris sest is gradus infimus magistratuum illo nobilior haberetur. rem ille gestad Muta. Σ... in dialogis sic exponit: - Quadam quoque die, dum venerabilis Pater ,αο. vespertina iam hora, corporis alimenta perciperet reius moiaachus cuiusdam Desensoris filius fuerat, qui ei ante mensam lucernam tenebat. Cumq. vir Dei ederet, ipse autem cum lucerna ministerio astaret, epizper superbiae spiritum in mente sua tacitus voluere, & per cogitationem 'dicere: Quis est hic, cui ego manducanti assisto, lucernam teneo, se uitium impendo λ quis sum ego, ut isti seruiam 3 Ad quem vir Dei statini conuersus, vehementer coepit cum increpare, dicens: Signa cor tuum stater, quid est quod loqueris λ signa cor tuum &c. J At unde haec illi eius tumoris occasio non quia se Benedicto sanctiorem, vel ministerio maiore existimaret: erat enim ille magister,iste discipulus,ille pater,hia filius, Abbas ille,monachus Iubditus iste; non ex his quidem, sed ut Mne explicat S. Gregorius quod scilicet Defensoris fisisset ipse filius, quo nomine ipsi videretur sancto Benedicto longe nobilior. Erat autem De- sensor tenuis magistratus, cui unius tantum ciuitatis negotia gubernarre τη 'on, da committebantur ut ex Cassiodoro ' redditur manifestum a conciuia

2 'bus postulatus. '' Ex his igitur intelligere poteriς quantae nobilitatis fuerit Benedi-- ctus, cuius comparatione filius Desens s longe nobilior videretur. I i. cons. Vnde ad illud Pauli Apostoli sit hoc etiam loco recurrendum: e Non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sinat mundi elagit Deus, ut coniundat sapientes, . & infirma elegit Deus, ut confundat fortia, & isnobilia & contemptibialia e t Deus, & ea quae non sunt, ut ea quae runt destrueret, vino et taciti Io. etur omnia caro in conspectu eius. J An aemulamur ε Dominum,dcisti

98쪽

Ad monachiilii Benedichinum.

tortiores illo sumus , ut illos vellimus nonnisi in purpura genitos esse Sanctos, quos ipse erexit de stercore, ut collocaret cum Principibus p puli sui λ Cum alioqui si ii sit nobilitas, non spernenda, sed magis praed canda: quod viri sancti fecisse dicuntur . Porro ista somnians vester Arnoldus, quantum sapiat, euidenter appareticuius quidem commentarii

ii tot tantum errores,quot paginas,enumerati ero: niuitiun quidem ce .

te illi, & plus fatis indulsero. sed de ipso, de cum ipso alias: tectura in

do agenda res est animo pacatissimo.

Decima Sectione, ut reuoces ab Equitio, & redigas fissi Benedicto

Gregorium, ea insiit gis ratione, quod multa donata a proauo , pare matre ipsius Gregorii, atque ab ipsis Gregorio inueniantur S. Benedicti coenobio,nulla veroS.Equitii monasteriis. Ista vero de donatis monasterio SSenedicti,ut probes, superius citata diplomata affers,quae cu nulla ex parte colisrentia,sed omnino adulterina sint demonstrata,& superius confutata; ut ab his desistas, ad ea te accuratius intuenda reiicimus.' GAt quid dicam Α nobis inuitis rursus extorques, cogi R. pandere, quae perpetuo essent relinquenda inuoluta silcntio. Siquidem eiusdem quoque generis reliqua esse diplomata, ibidem post finem quatuor librorum Chronici Cassinensis posita,& affectata antiquitatem prae se terentia, lubere asterere non dubitamus. Id ut magna fiducia affirmemus,suadet in primis reru antiquarii coenobij Cassinensis Collector vestenLeo Ostie sis Episcopus eiusdem monasterij antiquus monachus,ac munere Bibli thecarius, qui industria incomparabili, atque scrii pulosa ut ipse ait ἰλllicitudine suit in perquirendis undique donationibus ad ille monasterium spectantibus, ut sua nuncupatoria epistola ad Oderisum Cassi nenia sena Abbatem ipsemet ingenue profitetur. Vnde non immerito in falsi

suspicionem adducantur, quaecumque ab ipso non cognitae nec repertae post eum in luceni prodierunt, in illum angulum reiectae diuersarumd nationum tabulae; proscribendae omnino,cum nullo veritatis glutino cohaerentes deprehendantur. Ceterum sicut ab exordio nascentis monasterij multa ibi donata a nobilibus Romanis no sbium inficias non in iis, sed parati sumus redarguere, qui hoc negent : ita fila ista atque coiicta diplomata post quatuor illos libros edita a Laurentio Vicentino, elusi dem ordinis monacho, quantumlibet ex antiquioribus codicibus ea . esse descripta velit,ut comprobemuS,nullatenus adduei possumus. Et ut cursim singula peruoluamus, incipiendo a primitus facta, seu potius ficta donatione Tertulli, Placidi patris, vide quale principium eius : Tertullus Dei gratia inuictissimae Reginae caeli, terraeq. Ciuitatis Romanae Patricius , Dictatoribus , Magistratibue, Senatoribus, Consulibus, Proconsulibus &αJ Quis audiat, & non rideat nouam numquam auditam Vrbis nomenclaturam, ut Regina caeli dicatur λ De nomine Dictatoris quid dica, ante tot saecula exoleto sed omissis ceteris , iunge principio finem ipsum: Si quis autem hoc decretum nostrum. violare praesumpserit,quatuordecim millia talenta auri purissimi soluat

Imperio. hac ibi. Quae quidcm ad mlavcndam omnem penitus sidem . N i eius

99쪽

ei .consuliIus diciminime potuerim H apparet ex Iis is superius ducta simi, ubi de apposita tot talentorum auri mulcta aho enormi actum est. Unde magis Bellotius erubestat, qui huiusmodi obiectiones illatas nulla penitus ratione conlatet; sed illud peculiare sibi respondere satatis habeat , quod ea hona a monasterio possideantur , quasi de bonis sit quaestio,&non desiippositis documentis. de sequenti d Iomate nomi ne Gordiani dictum est pluribus suo loco. Quae ve o tertia ordine posita omissis interiacentibus quibusdam epti stolis eodῆ morbo laborantibusὶ Iustiniani Imperatoris donatio, u potius cofirmatio donationis a Tertullo factae,cum obtulit Placidu filium S. Benedicto eiusde notae ac generis esse comperitur, in qua inter aIia: Co firaramus,inquit,& corroboramus in perpetuum cucta, quae idem Patria

eius cum iam dicto Placido filio suo B edicto seruo Domini obtulit, e

strum Cassinum,castrum Fortunae,Interamneam, Caricam,Aquiloniam, Suessam,Fundos,Caieta Minturnas, Formiam, Atinum, Arpinu,Galaciam, ram, Albam, Apamiam, Arestinam, Transaquas, esinum a stolim, Theatem, Sulmonem, Aufidenam, Iserniam, Venafrum, Bo uianum, Calanum, Aquasvivas, Fabrateriam'. Aquinum cum ecci

sis, xenodochijs, villis & castris&c. J Quae omnia cum ex pluribus alijs, tum ex falsa apposita subscriptione falsorum testium , vel iam antea d fimctorum, vel falsis titulis inscriptorum , talisq. penitus rerum assemi omnino commenticia a Baronio in Annalibus ' ostensa sunt ,ut de his non sit mihi amplius laborandum. Sane quidem cum confirmare diacatur Iustinianus Imperator quae fuerant a Tertullo donata, & numeret

multa oppida ,& ciuitates ut audisti) quae in donatione Tertulli non

continentur, imposturam ad impostiiram ab aliquo appositam quis non videat &cum subijcitur donatio a Iustino Seniore Imperatore eidem monasterio concessa, par cum ceteris commentum omni ex parte det gitur . Nam Iustini illius Imperium,Theodorico in Italia regnante,conlisit, quando ut Baronius docet,& annis sin illis in Annalibus suis ostendit nec glebam quidem Imperator Orientis in Italia possidebat ;nec cuiquam ciuium Romanorum ciuitates erant propriae, quas dona-- ret. Sed adhuc instas ipse respondens: Isthaec ita de gleba dicentem Bamnium non admirari profecto non nos sum. Nonne Coeliorum Regum tempore Orientis Imperatoribus Campania, Calabria, Sicilia, opulentae prouinciae parebant, in quibus Cassinensis coenobii oblationes

munerariae continebantur minime gentium,nullo,inquam, modo:nam

erant omnes istae prouinciae sub Theodorico Rege Gothorum, cuius tempore ficta ea donatio perhibetur. Quod & tu,si Procopium legas, inu nies, aut breuem epistolam Iustiniani ad Francos datam, in qua haeciis. i. habet: Nostrae ditionis Italiam per vim Gothi ceperunt: non solum restituere hanc nobis haud quidem decernunt, sed iniuria insuper nos aia' scere non toleranda quidem & Ad ea vero, quae obiecta sunt a Baronio de Tertullo, quod sub The dorico Rege nulla Romanorum erant oppida, di ciuitates, quae donari possent

100쪽

Ad monachum Benediistinum. Io I

lsent ab illis monasterio Cassinensi, suid tu respondes 3 Quod si sub

Gothis , inquis, Romanorum Patriciorum nullus aliquid habebat: quorsum Theodorici lex illa, ut lites in singulis prouincijsa Comitibus cognosterentur λ J Haec tu respondens ad obiectionem sectam do possessione ciuitatum,& oppidorum, videris existimasse Comites,quos dicis causas cognoscere consuetos in prouincijs, suisse dominos oppidorum, & ciuitatum, ut nunc est in more: sed errasse te senties, si diuersarum diuitatum Brinulas Comitiuarum apud Cassiodorum legeris , ut & te poeniteat, Baronium ista dicentem arsuisse.

od autem dictum est de impostura primi Iustiniani diplomatis,dicendu est pariter de sequenti,dato ut in eo legitur Vigilio Papa rogate.

Nam cu adhuc superstitem fuisse S. Benedictu ostendat illis verbis:Concessimus monasterio S. Ioannis Baptistae sito Cassini, ubi communis pater Benedictus seruus Domini praeest,terras inter Romanum Imperium&c.J apertissima patet impostura, cum tui ipsius, & tuorum testificatione satis exploratum sit, S.Benedictum vitam ultra annum Redem toris quingentesimum quadragesimumsecundum vel tertium non produxisse; diploma autem datum ponatur anno vigesimotertio Iustiniani Imperatoris, quo annus salutis undequinquagesimus post quingentesimum, post obitum S. Benedicti iam sextus vel septimus numerabatur. De Gregorij autem Papae priuilegio asserto, Bonitio conceta in fino dicturi sumus, sicut a te in fine ponitur. De Zachariae Pontificis priuia legio, cuius aestimationis sit, satis superius dictum est in Apologetico . Haec ut diximus cursim pertranseuntes voluimus obiter annotasse , verrentes scopa quisquilias, quae se ante pedes osserrent, quantum taliaeet ad institutum satis esse cognouimus. Quod insuper ad confirmandas easdem salsas donationes citas Acta Placiai, Gordiani nomine scripta: cuius illa fidei sint, Baronius pameis significavit ; tu ad illa responde,& deinde tecum negotium erit. Qii vero Leonis post haec Ostiensis, & Petri diaconi antiquorum Casi sinensum Scriptorum testimonium pro te cites, qui aduersum te adeo manifeste testentur, omnes iudicent. Dum enim falsam illam tueri l horas donationem Tertulli, qua Cassinens coenobio donatae dicuntur ciuitates superius numeratae: h satis Leo te redarguit Ostiensis, qui di- ώ L.. Osto.

sertis verbis tradit, a Tertullo donatas Cassinensi monasterio decem , ε. - . tantum & o Curtes . sunt haec eius verba: Beatum etiam Placidum

discipulum suum vir Domini Benedictus tunc ad Siciliam misit, ubi 'Tertullus Patricius eiusdem Placidi pater decem & octo patrimo ij sui

Curtes eidem sancto Benedicto concessit.J haec Leo. per Curtes autem non nisi quaedam terrae iugera significari, ex eodem Leone poteris intelligere. φ Petrus vero diaconus nihil a Tertullo donatum sancto Benedi- .cto asserit, nisi Cassinum cum finibus suis, quae fuerat villa Varronis. rs. Sed iniusta de Baronio vestra querela. Nam cum ista omnia erroris redarguit, nequaqua insultans vel exprobrans id fecit,sed dolens. quod

ad finem ipse profitetur,cum ait: Sed mula isthaec,quae dolemus ab aliquo otioso

SEARCH

MENU NAVIGATION