장음표시 사용
291쪽
mando ob non dissolutum debitum excommunicationem, peracta tandem solutione euanuisse; idque mox veluti securus, nec inde timendum quicquam ratus Sacerdoti exposuit. At Sacerdos deprehensa hac nexuum pridem contractorum nec dissolutorum perseuerantia, rite aptatum aegrum absolutione a censura impertiit. Quo facto manus ad sacrum panem patenae applicitum admouit, & sine ulla difficultate prehendentem secutus diuinus cibus, illatus est ori aegrotantis iapertissimὶ docente Deo, vi semel ab Ecclesiastica potestate iniecta vincula, male afficere hominem desinant, necessariam esse illiusmet potestatis
quae ea innexuit manum, nec personae meliorem animum , vel exhibitam ab ea iustam satisfactionem, ad diablutionem talium nexuum satis esse. Tradit hanc sententiam Ioannes Gagneius a. Cor. a. ad illud, cui aliquid donastis,ubi idem satis clare habet Theophyμuctus. Iam quod condonatio vel remissio partis quae monitorium i etrauit, non sit satis ad tollenda semel iniecta monitorij vincula, perspicuum est ex eodem fundamento quo id de exhibitione satisfactionis monstrauimus.Nimirum quia ad sublationem censurae ex quo contracta est,exigitur iurisdictio,qua constat partem destitui. Aliud vero esset, si ageretur de
tempore ante contractam eensuram.Nam si tunc pars iniuriam remitteret propter quam decernitur monitorium, vel condonaret 1atisfactionem debitam, manifestum est non fore incurrendam censuram , quia Vr incurratur, pendet a Iudicis voluntate. At Iudex
nonimedit ferire noxium nisi ut parti satisfaciat tollaturque inducta erga eam inaequiuias. Quia igitur Partis
292쪽
partis condonatio aut remissio, inaequalitatem illamcxpleret, euerteretur censurae fundamentum, subtraherethirque Iudici ad illam vibrandam materia, atque ade5 ctiam animus. Verum ex quo censura ob stipe
stitem iniuriam vibrata est, sicut pars non habet iu-- risdictionem ullam in reum, ita neque potest illum a censura semel contracta liberare, ad quod necessarium est iurisdictionis exercitium.
Num astutio a censera meritorij, psitaccipi per intrepsiam perfnam.
Espondeo posse, dummodo haec absolutio non . I alligetur absolutioni a beccatis & Sacramento poenitentiae, per v'limratem eius qui absoluendi potestatem secitauonnulli quidem Iuriiseriti,negarunt absolutionem hanc a centura, posse obtineri per procuratorem.Ita Innoc.in cap. m desider de sunt. excom.Panorm. Hostiensis,& alit,ut notat Victor lluso ad i.i .summae Toleti c. 1 4.merito addens, conuariam ;sententiam communem esse, pro qua profert Sylve strum,Hugolinum,& Sayrum,pr ter ipsum Toletum qui c.illo I .num. . pro ea adduxerat Archidiaconum cap. rqui,de sent. excom in 6.& Ioannem Andream c. qui ad agendum,de procvr.in 6. Quod autem Iurio 'peritos allegatos abripuit in contrariam sententiam, tuit non satis animaduersa disparitis inter absolutio- inem a peccatis,& absolui pnem a censura.Nam iudicium
293쪽
cium humanum, cui consimile est quod exercetur in absolutione a censura, potest inter absentes perfici; quia nec illud iudicium,nec ista absolutio exigunt ex necessitate formam vocalem, dire stam ad reum pcrpronomen te,simpliciter & absque limitatione prolatum quod designat personam praesentem .HOC autem necessarium cst ad absolutionem lacramentalcm a peccatis, Ut docemur cx usu Ecclesiae perpetuo, quo ex veritate formae sacramenti poenitentiae,usurpatuin semper est,ut absolutio non nisi praesenti concederetur.PAt absolutio a censura , quia ad huiusmodi formam non arctatur, absenti sepe est indulta. Quo pacto Scotus in .d. 17. fere in fine, scribit de S. Thoma Cantuariensi poscente a summo Pontifice absolutionem ex Anglia; utique ablolutionem a censura. Diserte quoque S.Cyprianus epist. 33. absens absoluit a censura nonnullos. Et S. GreSorius, ut habetur cap. qui Uto. a. q. s. Episcopum absentem absoluit ab cx
Hinc liquet,quorsum dixerim absolutionem a censura monitorij posse accipi per intcrpositam person. un, dummodo eius impendendae facultas non sit alligata sacramento poenitentia: q9od contingit, cum is qui absoluit, utitur potestate delegata, habetque usum Iurisdictionis arctatum ad forum Sacramenti poenitentiae. Liberum enim fuit deleganti,hoc aut ii jo modo restringere usum facultatis a se concessae. Cum igitur potestatem duntaxat facit, ut absolutio a censura impendatur concomitanter ad absolutionem a peccatis,clarum est absolutionem a censura no poste accipi per internuncium ; ob eam quam praenaisi neces litalcm praesentiae localis in co qui a peccatis absoluitur.
294쪽
absoluitur. At si is qui absoluit a censiira, non sit de. legariis alterius qui cum duntaxat ad absoluendum in foro sacramenti poenitentiae archauerit; vel certὸ si qui absolutionem impendit ex delegatione,acceperit simpliciter absolute potestatem ad impertiendam absolutionem,aut ad abloluendum in foro conscientiae quod supra attigi aliud esse a foro sacramenti poenitentiae ; tunc nihil est necesse, eum qui absoluitur adesse , aut cognosci a Iudice absoluente, sed res tractari & confici potest per internuncium, aut procuratorem. Nec raro expedire potest ut ita fiat, ut famae rei ad bonam frugem redeuntis consulatur , nec manifestetur occultus monitorii transgress br. Porro procuratorem transmissum aὸ accipiendam absolutionem ab his vinculis, Sayrus l. 1. de censur.cap. 2I.: . I .monet debere instrui speciali mandato.
An censura monitorio inducta tolli sitit sub
REspondeo r. possie tolli sub conditione de piaesenti, aut de prsterito .Ratio est, quia actus ex intentione his conditionibus affecta , non aliter se ha-bct quam si fieret ex intentione cuiustiis conditionis experte & prorsus absoluta. Hae quippe conditiones, non sulpendunt intentionem cui apponuntur , quia . sunt de facio positae ; & actus qui illis nititur,non titubat nec est quasi anceps & ambiguus ad e sic aut
295쪽
non esse. Vnde coditiones praedictae modo vere sint positae, non suspendunt absolutionem, nec eam v clintialidam vel illicitam reddunt,nisi aliud obstet. Nihil enim vetat,impendi absolutionem a censura,se r fittitionem debitam praemiseris,uel si habes animum rostituendi,ci faculta suppetet. Aliter tamen pronunciandum est, de illo modo exprimendi conditionem praesentem per modum suturae. V. g. possEt quis ita concipere intentione tollendi censuram. Absoluo res Deus videt te cras illud facturum. vel, absoluo te iam
mine , si verum est te σπι illud facturum, qui modi loquenes redolent futuritionem: reuera tamen conditio Oim exprimunt,non est futura,sed praesens,quia iam nunc ponitur veritas futurae actionis ; id est iam nunc verum est, te postea hoc facturum vel non facturum.Et similiter, iam nunc Deus videt sisne cras id effecturus.Quare conditiones istet sunt reipsa de prς- senti,nec suspendunt actum cui apponuntur. Vt propterea difficile sit rationem reddere,cur appositio huiuscemodi conditionum in intentione conficiendi sex prima sacramenta,pugnaret cum validitate Sacr menti, ut pugnare affirmat aEgidius de Coninch 3. p.
q. 64. n. 88. argumentatus ex eo quod sacramentum
penderet a conditione futura contingenti,essetque in suscipientis potestate cum conditio ut saepe accidit ab eo pendet postea efficere ut sacramentum valide aut invalide filisset collatum. Sicut quouis tempore praecedente impletibnem conditionis ab ipso pendentis, in potestate eius est facere, ut Deus viderit ipsum hoc illudve facturum,& ut verum fuerit, ipsum
effectutum hoc illudve de quo propositio de futuro
Pronunciabat.Hoc argumentum est valde infirmum. Nam
296쪽
Nam conditiones de quibus agimus, sunt reueras rae sentes ut dixi, nec suspenderem sacramentum cuius confectioni apponerentur:quia Sacramentum haberet iam nunc, quicquid ad eius confectionem est necessarium. Dependentia autem obiectiva a termino futuro qui certo ponetur, non pugnat cu vera actualitate absoluta, ac nullo modo suspensa, actus tendentis in talem terminum: alioqui actus diuinus quot
nostra actio libere sutura praenoscitur , suspensus esset , quod constat dici non posse. Itaque conditiones praedictae sunt vere praesuntes & reipsa positae, quamuis tendant in aliquid futurum. Et quamuis donec illud futurum a suscipiente pendens, pqnatur reipsa, liberum sit suscipienti ponere illud aut non ponerc,
tamen reipsa non efficiet nisi horum duorum alterutrum : hoc est, vel eum futurum terminum ponet in rerum natura; atque ita sacramentum iam nunc fuerit validum ; vel non ponet,atque ita Sacramentum fuerit inualiduna , nec ulla eius suspensio intervcnerit. Quare perspicuum existimo,appo sitionem praedicta rum conditionum, non pugnaturam cum sacramenti validitate,tametsi sacrilege apponere ur, SI chim obli gatione repetendi sacramentum sub conditione, ob incertitudinem respectu nostri plersnque exorituram, fuissesne reuera susceptum facramentum; ac ne salus hominis ex incerto harum sententiarum circa talis sacramenti 'alorem, incerta penderet, si sacramentum esset neces larium ad salutem compaxandam. Quod si speculative loquendo,& abstrahendo a pec-cM opera' Us , confectio sacramentorum cum illis conditionibu de quibus agimus esset valida, multo
magis . necesse est id admittere de absolutione a cen- R sura;
297쪽
sura ,quamuis addiderim aliter censendum de illis esse, tutique quoad lionestatem & exclusionem culpaea sic operante quam de conditionibus praeteritis,aut iis quae ita sunt praesentes ut nihil futurum respiciant. Praeteritas quippe & praesentes conditiones , admisi posse absque labe eum ita res fert apponi absolutionia censura, quod negandum est de illis conditionibus, si Dem videt te cri hocsa turum,uel si verum est teDEturum quod spondes. Nam quamuis sint conditiones praesentes, nec ni si in speciem sint de futuro, tamen
earum appositio esset praeter morem receptum, & in- generaret incertitudinem de sublatione censuret,proindeque non vacareis cato. Res ndeo 2. cenuaram monitorio inductam non
posse licite tolli sub conditione de suturo,quae subla- tionem censerrae suspendat usque ad positam ipsam
conditionem. Si tamen quis talem conditionem apponeret,absolutionem a censura validam fore. Quod dico talem conditionem illicite sore huic absolutioni apponendam,non admittunt Hugol. tab. I . de censur.
dummodo conditio non sit friuola & impertinens, cuius appositio clauium contemptum saperet. Vt si diceretur, absoluote , si Titiusmierit. Sed quod dixi magis placet, quia actus legitimi, ut habet regula iuris
in J.conditionem non recipiunt. Atque ita Panorm .c.de ovibus,de baptisFore autem talem absolutionem vere validam & ablaturam censuram, negauit Sylvester
298쪽
num. 4. Quidni enim si consilia serri potuit sub tali
conditione de suturo,nimirum dicendo tercello te ex communicatione nisi hoc feceris cras; poterit sub eadem conditione impendi absolutio,ita ut non sortiatur cffectum, sitque sutensa usque ad impletionem conditionisZNimirum sententia iuridica qualis est haec absolutio humano modo ita ferri potest,ut maneat suupensa usque ad impletionem alicuius conditionis; quod liquet ex Iudiciis forensibus : non quod ad usex parte subiecti non sit absolutus, hoc est non quod reuera non sit adhu in voluntate Iudicis positiva volitio exercendi iurisdictionem; sed quod non habeat
vim donec conditio reipsa accedat & executioni madetur, ut habetur ex l. sistipulatus. st . de Verb. obligat. An vero hinc concludere liceat,absolutionem quo que a reccatis quq confertur in sacramento Poenitentiae, estque similiter sententia iuridica, posse valide impendi sub conditione de futuro, suspendente non modo cifectum formae sacramentalis sui male supponit Ualent. .p.d.7.q. I . p. 30 sed etiam ipsam formam quae per intcntionem formanda & quasi consecranda est,atque adeo totum sacramentum,viderint Scholastici. 5 me quae pro inualiditate ab lutionis a peccatis, sub tali conditione concessae; atque adeo pro dissicrimine talis absolutionis a censura quae valide impenderetur,ab absolutione a peccatis quam fore irri
tam Volunt,proseruntur a Suare t. S . . p.d. .f. 8. num.
S. Egidio Coninck 3.p.q. a . num. 87. & Vasque .p. q. 8 . artic. . dub.s .num.8.eiusmodi iunt ut facile di .iiciantur. Mam sicut matrimonium quia consistit inhumanis actibus morali tex durabilibus potest confici cum intcntione suspensa,ita ut absque nouo consensu, R a perficiatur
299쪽
perficiatur cum primum conditio implet , ut tradit
88. quod non habet Baptismus & similia sacramenta,
quorum partes estentiales non sunt actus humani moraliter durabiles, & capaces per conditionem apiapo iam suspendi ad eam moram; ita etiam dici posset, lacramentum Poenitentiae quia constat humanis actibus moraliter durabilibus quousque retraetentur,Valide confici posse suspensum usque ad conditionis
impletionem,ut de communissima sententia vidimus fieri posse quoad absolutionem a censura, cuius discrimen hac in parte ab absolutione a peccatis perobicurum est,ne dicam assignatu impossibile. Quatinuis sit extracontrouersiam, eum qui a peccatis sub conditione de futuro absoluere vellet, sicut sub tali con- 'ditione, iuxta nos valida,iuxta plerosque autem etiam licita est absolutio a censura) temere omnino facturum, nec absque graui peccato & repetedi sacramenti obligatione receisurum a sententia communissima, inualidam statuente eam absolutionem: cui sententiae
omnino inhaerendum est in praxi,quicquid sit de probabilitate aut etiam veritate speculativa contrariae sententiae, cuius pubrico & incertitudini committere gratis velle poenitentis salutem , improuidentissimi esset hominis plus iusto tribuentis ratiocinationibus ac commentationibus suis.
300쪽
De cauendo Monitorij contemptu,s extimescenda gladij Ecclesiastici per excommunicationem ex-sὸrtione.
BusIONEM plane grauem, nec minus late fusam, qua Ecclesiae Rectoribus coimmissus a Deo spiritualis gladius passi in sim Vilescit , corrigere consilium est; iis propositis,quae animaduersionem Ecclesiasticam non contemptui habendam, sed cuicunque sapienti extimescendam esse persuadeant. Quam in rem necessarium inprimis erit quae iit huius gladij exsertio, quanta bona amittat qui eo feritur, aperire.