De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

166 Pars I I. Caput L

sticae communionis;quare ea priuari non potest. Feritur ergo duntaxat execratione & maledictione, adiunctis ad Deum precibus ut eius conatus impediat, nosque defendat; ut recte notarunt Sanchez l. 1. in Decii. cap. 2.num. 2. &Suareet tomo s. 3.p. d. s. s.

I .numa. qui id illustrat ex eo quod simili vocis laxitate,haereses diculur anathematizari ; ut in professione fidei a Pio IV. praescripta, & infinities in Conciliis:quod non est aliud quam illas hqreses subiici execrationi. Nam qui fidem profitetur, plerunque nonis est qui possit excommunicatione percellere ; ipsaeque haeretes cum non sint supposita rationalia, non possunt excommunicatione proprie dicta feriri.

Item hominum,a tatas; vel nuvi permaniae

peccatum.

Quinetiam plerunque,homines quoque dicuntur fieri anathema,cum nulla potest esse suspicio inrortae verae excommunicationis, sed tantum maledictionis vel execrationis , cui per abusum nomen excommunicationis tribuitur. Sic mulier pia,calici quem dabat monasterio, iussit insculpi anathema,non irrito effe-u.Nam calicem exportans Episcopus,graues poenas dedit,ut scribit Petrus Damiani opust. 34.cap. I. Neque tamen mulier, vel aurifex stringere poterant v rum anathema. In eundem sensum est accipiendunt cum Baronio anno IO97. n. s I. quod quibusdam fe- pulchris adscriptum legitur, ut qui ea violare praesiampserit ,sit excommunicatus, ct habeat partem cum

Cain,ct Iuda proditore.Item quod alibi legitur,ut qui hoc vel illud circa sepulahrum tentarit ,sis maledic ε

312쪽

Cuius Ex m. horror incutienae

or inperpetuum anathemate obstrictita. Ac etiam quod in Regiis quibusdam diplomatibus,adhibitum huiusmodi munimentum legitur. Si quis hanc nostram do-

nationem infregerit, anathemate conde uetur , ut cum

Iuda traditore partem habeat. Similes formulas a priuatis appositas donariis,saepe occurrit legere cum tamen satis superque liqueat, personas illas potestate Ecclesiastica ad veram & proprie dictam excommunicationem inserendam, non fuisse praeditas. Erant ergo formulae tantum imprecatoriae & maledictiones, aduersus eos qui tetitare quippiam aduersus recte constituta, non reformidarent. 3. Praeterea per impropriam Vocis acceptionem, status peccati mortalis apud aliquos dicitur excommunicatio , & quilibet mortali peccato sordens, excommunicatus appellatur. Sic loquuntur Gabriel in

A. d. I 8. q. a. artic. I. Viguerius de lacramento Ord.Ver- sic. l . Couarr. in cap. Alma mater. p. I.iuitia num. I. dc late Salianus lib. 7.de Timore cap. 27. Fauet aperte Sylvester V. excommuvicatio, 3.num. I . Nam inter .eL chus excommunicationis , numerat priuationem

regni coelorum,in quam tamen nemo in turrit nisi ratione peccati mortalis. Sed neque haec excommunicatio, est vera & proprie dicta. Nam quamuis ad excommunicationem simpliciter dictam praesupponatur mortalis culpa,tamen non idcirco idem formali- . ter est, esse excommunicatu, & sordere mortali peccato. Imo potest aliquis iam nitere per contritionem, dc tam c ret inere vinculum excommunicationis prius contractum, eoque non distoluto, consequi beatitudinem; qua de re fuse infra cap. 3.sub finem. Deinde aqtio ferretur haec excommunicatio in quemcunque Peccatorem

313쪽

L68 Pars II. Caput L

peccatorem Respondet Maior in A. d. I 8 .q.2.tionibus ex cones lane tertia, peccatorem excommunicari a seipso. Addit tamen Maior, eam excommunicationem , esse duntaxat minorem quatenus scilicet peccator ob grauem culpam quam admisit, arcetur a Participatione Sacramentorum. Idem habet Gloga caepsiquidemde sent.excom.Haec tamen sunt manifeste falsa.Nam ridiculum est, afthrere, posse aliquem a seipso excommunicari: quia ad excommunicandum exigitur iurisdictio in personam cum vi coercitiua. Quis autem sibi subest, & a se vi coercetur OptimE

Quare ratum esto, neminem posse a seipso excommunicari. Itaque quod apud creditum Prosperum l. a.de vita contempl. c. . laudantur qui in seipsos voluntariae excommunicationis sententiam ferunt, Uncin est accipiendum de excommunicatione quae sit iudicialis sententia, sed de abstinentia a participatione Sacramentorum , qua quisque suae indignitatis conscius , mulctare se cum laude potest, donec laoneus ad Sacramentorum usum euadat.Quod addebat Maior, eam excommunicationem quam in se intorquet peccator,non esse nisi minorem, aeque reiicien

dum est. Aliud quippe est,reddi indignum Sacramentis , quod contingit peccatori per mortale peccatum, aliud autem, speciali prohibitione Ecclesiae arceri a

Sacramentis suscipiendis, quod facit excommunicatio minor.Itaque aliquado homo,iam per contritione purgatus ab ea inhabilitate ad sacrametitorum usum quam

314쪽

Cuius Excom. horror incut. Σ ς'

quam ex natura rei,peccando contraxeratiadhuc manet inhabilis ad Sacramentorum illiceptionem ratione centurae nondum ablatae. Sunt igitur inhabilitates illae,rationis longe diuersae , nec una est permiscenda cum alia, ut male faciunt qui peccatorem quia ex natura rei arcetur a Sacramentorum susceptione, aiunt irretiri minori excommunicatione.

Suspenseo or interdictum, excommunitatio impropria.

Denique per impropria acceptionem excommunicationis , & obtorsionem illius vocis, aliquando de suspensio dc interdictum, vocantur excommunic tiones. De suspensione id notauit Maiolus lib. 3.deit- regul.cap. 2 I .mMe,ex cap quidquid. I.q. i. & ex dist.. 23. cap. Ecessastica , ubi Glossa dc DD. Idem habet Bernardus Diaz in praxi Canon. cap. 33. De interdicto nomine excomunicationis expressb, cxtat exemplum apud Cantiprat num l. 2.Apum cap. O.num. T.

ubi dicitur, Urbem Suessionensem fuisse suppositam excommunicationi, quod statim exponitur de Interdicto. Eadem est notio excommunicationis apud Ademarum S .Eparchij Monachum, in Chronico anno 99 . verbis illis. Saepe ide Alduinus Lemovisensis Episcopui pro nequitia populi, nouam obseruantiam constituit ; scilicet Ecclesias & Monasteria cessare adiuino cultu, & sancto sacrificio, populum quasi paganum a diuinis laudibus cessare. Et hanc obseruantiam, excommunicationem censebat.J In Concilio item Bituricensi, actione I. Odetricus Monachus septentiam rogatus aduersus perturbatores Episcopa-

315쪽

Σ7o Pars II. Caput L

ius Lemovicensis, rationem ac formam eiusdem publicae excommunicationis , hoc est interdicti,proponit seueriorem quam unquam indixerit Ecclesia. Refert Baronius anno Io 3 . num. i8. Nisi de pace acquieuerint, inquit Odetricus,) ligate omnem terram Lemovicensem publica excommunicatione,eo Videlicet modo ut nemo nisi Clericus aut pauper mendicans,aut peregrinus adueniens,int infans a bimatu &infra, in toto Lemovicinio sepeliatur, nec in alium Episcopatum ad sepeliendum portetur. Diuinum officium per omnes Ecclesias latenter agatur,sed Baptisimus petentibus tribuatur. Circa horam tertiam,signa sonent in Ecclesiis omnibus, & omnes proni in facie preces pro tribulatione & pace fundant. Poenitentia& viaticum in exitu mortis tribuatur. Altaria per omnes Ecclesias, sicut in Parasceve nudentur, 3 cruces ac ornamenta abscondantur, quia signum luctus &tristitiae omnibus est.Ad Missas tamen quas unusquisque Sacerdotum ianuis Ecclesiarum obseratis secerit, altaria induantur ,& iterum post Missas nudentur. Nemo in ipsa excommunicatione hoc est durante interdidio,)vxore ducat. Nemo alteri osculum det.Nemo Clericorum, aut laicorum, vel habitantium aut

trianseuntium in toto Lemovicinio,carnem comedat,

neque alios cibos quam illos quibus in Quadragesima vesci licitum est.Nemo laicorum aut Clericorum tondeatur, neque raZatur, quousque districti Principes & capita populorum, per omnia sancto obediant Concilio.J Vides excommunicationem publicam,dici pro interdicto, & quidem peculiaris & seuerae admodum formae. Satis de excommunicatione improprie.

Propria

316쪽

Propria I Uc-dum quia tantum, excommu-arisamoinastica, o quae minor dicitur.

ia P

s. Iam vςro propria quidem, sed non plena,atque adeo non nisi secundum quid di sta excommunic tio, ea est, qua pars tantum communionis inter fide-j iles intercedentis remouetur ; v.g collocutio,aut diu cubitus ad eandem mensam. Quo pertinet excomi- nicatio illa quae apud D. Basilium legitur in serie piri γnarum n. I s. f Si quis vespere post Pater noster, inueniatur cplloquens,excommunicetur J Item illa quam S. Benedictus in regula cap. 24. his verbis decernit.: 'f Secunquni modum culpae, & ςxcommunicationis, vel distiplinae debet extendi mensura. Qin culparum modus in Abbatis pendeat iudici'.Si quis tamen se ter in leuioribus culpis inuenitur, a mensae participatione priuetis .Ptruati autem a mensae consortio, ista erit ratio , ut in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat, neque lectionem recitet usque ad satisfactionern.Resectionem autem sibilost fratrum refectionem solus accipiat;=t si verbi gratiastatres reficiunt sexta hora ille seater nona. si sim ςs nona ille vespera, usque dum satisfaetione. Congrua veniam. consequatur.J Haec excommunicatis,ut ibi no at Pe- DR cedat culpam quae reuera leuis est,non potessi censeti esse excommunicatio maior, aut plena. Nonnui . . em γος iit excommunicationem Mon ιsticam, , que on adistinguunt Ecclesiasticae tvidere est in Constit.Camaldula I .eap. 2 3. Cauendum tamen est,ne Monachi putentur siussu prorsus expertes excommunicationis simpliciter . dictae.

317쪽

dictae. Id enim falso assereretur. Sane S.Isidonas in regula cas. 28. excommunicationem simpliciter dictam , VHirpatam inter Monachos fuisse demonstrat, prout eum intellexit Gratianus , regulam

illam referens II. q. 3. excommum aro.

Idem habetur ex Cassiano lib. 1. de instit. c. I s.& expressissime ex S. Benedicto in reg. cap. 2 s. verbis illis quae Anton. Peres ibi num. 6. & 7. dc

cap. 26. num. 6. & cap. 2 . num. I 2. aErmat accipi

debere de proprie dicta excommunicatione , intorquenda per superiores Iurisdictione Ecclesiiastica potientes, nec ad aliam excommunicationem trahi posse:quod item monuerat Turrecremata. 9s autem frater , qui grauioris culpae noxa tenetur, iuspendatur amensa simul & ab oratorio mullus ei fratrum in ullo iungatur consortio,neque in colloquio. Solus sit ad opus sibi iniunctum, persistens in poenitentiae luctu: sciens illam terribilem Apostoli sententiam dicentis: traditum huiusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die Domini. Cibi autem refectionem solus percipiat, mensura vel hora qua prouiderit ei Abbas competere. Nec a quoquam benedicatur transeunte, nec cibus qui ei datur. J En apud Monachos propriistimam excommunicatio-Monastica ergo excommunicatio , Ecclesiasticae excommunicationi simpliciter dictae contradistincta, quae frequensor fuit apud Monachos, ea est,quae nul- .la interna communione priuat excommunicatum, sed tantum parte aliqua externae communi0nis. V .g.

conuictu in eadem musa,addito fere semper auctario aliquo poenarum puta reclusione in cella ad dies ali-

318쪽

Cuius Excom. horror incutiend. 273

quot, immicubatione, ac si nilibus asperitatibus,ut vi- clere est apud Smaragdum ad caput 23.reg. S.Benediisti .Eiusdem rationis fuisse aliquando, CX communicaritionem in Ecclesia receptam pro fidelibus minora peccantibus, censet Gazarus ad librum Io.Instit. Cai fiant c. colligitque ex eo quod Apostolus iusterit fidelibus,ut subtraherent se ab omni fratrc inordinate ambulante: itemque ne cum rebellibus commisce-- rentur quod si quis frater esset fornicator,aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, cum huiusmodi nec cibum sumerent.I Iaec tamen illatio , non vide ur adcosolida. Nam sensus multorum tulit, criminosos illos de quibus meminit Apostolus, vigente tunc disciplina Christiana, fuisse simpliciter ac plene excomm-nicatos. Quare aptius exemplit excommunicationis praedictae ad monasticam accedentis,uidetur peti posi. se ex cap. tu loco. s. q. 4. ut ibi Glosa indicauit, & expressius tradidit Archi d. ibi, di in cap. praeseuti. q. a.

. Pertinet etiam ad exc5 municationem no plenam, ea excommunicatio Ecclesiastica, quam pallima vocant minorem. Estque in eo sita; quod alicui directe vetetur participatio Sacramentorum, ut habetur cap. penult. de sent. ex comm . H. ec sola ex partialibus cxcommunicationibus quas excogitare licet permultas,& quarum aliquas vidimus viguisse apud Monachos, ab Ecclcsia inter censuras omnibus fidelibus . communes instituta est,& frequenti usu recepta. Imo olim nomine excommunicationis simpliciter de absolute didice, haec sola intelligebatur, ut patet cx cap. Engelmsdam. 3. q. q. notaruntque Martinus Peresiusta tradition .p. . tit. de excomnivin. g. , dc

319쪽

α Pars II. caput I.

Auiu 2.ῖ .c. . disp. r. Nimirum tunc fideles quia seruebant spiritu plus horrebant arceri a solis sacramen-tIS ,quam nunc senescente fide timeant prohibetiambitu uniuerso Ecclesiasticae communionis: ideoque nomen excommunicationis absque alio addito die applicabant ad illam diminutam nec nisi secun dum quid dictam excommunicationem, quam nunc passim dicimus excommunicationem minorem.

Et improprie, dr fecundum quid dicta excommunicatio hinc seponenda. l

'. 8. Omnes toto hoc capite propositae excomunicationes,seponendae sunt a praesenti tractatione:quia ills quas improprias esse monstrauimus,longe absunt a ratione verae excomunicationis , cuius terrori apud lfideles incutiendo anniti volumus.illae vero aliς quas secundo loco recensuimus,tametsi sint excommunicationes proprie dictae, non tamen nisi secundum quid:quia non arcent ab omnibus communionibus,quet fidelibus cum fidelibus intercedunt.Praeterquam quod illae quas vocavimus monasticas,non pertinent ad omnes fideles. Postrema vero quae in omnes potest cadere, nunc non est adeo frequens ac olim, nec circa eam viget abusio cui euellendae consultum cupimus. Nunc sane , contra quam olim factum vidi- muS , vox , absolute & simplicitet dicta denotat solam excommunicationem maiorem, Vt habetur ex cap. penult. de senten. excom. ibIque cum Glossa tradunt DD. nominatimque Panorm.

num. 2. Angelus v. excommunicatis. 2. g. Vltimo.

320쪽

Propria Excom. in quosita. 27s

Sylvest. v. excommunicatio. I. num. I 8. Nauar. in

Extrau. de datis & promissis, notab. q. n. 8. & plerique omnes apud Sayrum lib. I. de Censur. c. A.

C A P V T II. Praesuppositio necessaria; In quo sit sta proprie or .

simpliciter dicta excommunicatio, de cuius horrore agendum est.

r. T possimus grauia mala quae per excommunicationem antonomastice dictam inferuntur aperire,& abusum quo parui fit,eradicare,pr mittendum necessario est, in quo sita sit excommunicatio simpliciter dicta.Nam nisi notio eius proponatur,& in quo sita sit excommunicatio simpliciter dicta perspiciatur,impossibile esset, timoris quem incutere quaerimus, stimulum idoneum adhibere.

communicatio, communicationis priuatio. Excommunicatio idem est quod communicationis vel communionis priuatio. Communionis autemve communicationis nomina, inter Christianos longe alium usum olim habuere,quam nunc habeant.Nam olim voces illae, ad denotandam societatem rerum sa- ' crarum, & pertinetium ad humanae yitae commercia, usurpabantur: quod prolatis variorum Conciliorum decretis confirmat Albaspinaeus lib. I. observ. sacr. S 1 observ.

SEARCH

MENU NAVIGATION