De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

1. 6 Pars IL Caput II.

observ. i. Sed abstineo eo labore tanquam minusne cessario, cum nihil sit frequentius in priscis Conciliis

Δ antiquorum Pontificum decretis , quam ut communio aut communicatio eo modo usurpata reperiatur. Illustiissimus est locus ex Concilio Arelat. 2.can. I 2.quo schabetur. De his qui in poenitentia positi vitam excellerunt, placuit nullum communione vacuum debere dimitti, sed pro eo quod honorauit poenitentiam, oblatio eius recipiatur.JNemo non Videt, quam ibi communionem dicat Concilium nempe admissionem oblationum quas cognatio poenitentis vita functi,cius nomine,uti Testamento cauerat,exhibcbat Ecclesiae. Liquidissimum igitur est,co- mimionem eo loco usurpari pro societate inter fideles.Et quia fidelium alii, ad ordinem ut Tertullianus loquitur,hόc est ad clerum,alij ad plebem pertinent,& laici dicuntur: aliter autem fideles societatem habent cum Clericis, aliter cum laicis: & cum Clericis

diuersi Madus diuersimode ; nam in aliis particitamus cum Episcopo , quem ut Episcopum agnoscimus,in aliis cum Sacerdote,& ita de caeteris: idcirco duplex huiuscemodi communio,generatim distincta iam olim est. Nimirum communio Ecrisastica, quae etiam aliquando reperitur dicta Sacerdotalis,& communio laica. Clericus ille potiebatur communione

Ecclesiastica sui gradus propria , qui nulla functione

ad ipsum attinente, nullo munere aut honore sui gradus proprio,prohibebatur. Qui inde excidebat,ex toto Vel ex parte, eadem proportione excidebat communione. Interdum vero absque deteistione e communione Ecclesiastica, Clericus fruebatur tantiim

communione peregrina, quae iuxta Albaspinatum supra

322쪽

pra obseruatione 3. & Ludovicu a Cerda in Aduers. 1acris cap. l 38. num. I 3. Clericis externis indulgebatur cum absque literis formatis adueniebant, aut cum suberat occalio suspicandi ellentne formatae, synce rae, Ut satis aperte traditur can. 32. Apollo l. ctiam ii aliter de ca communione philosophantur, Sanet ei ius repetit. IO. GLindanus i. q. panopi. cap. s8. & Bellat- minus ac Vasque Z mox adducendi. Communionem laicam , aliqui interpretantur de sumptionc Euchar,stiae subsola panis specie, prout eam sumere poterani laici.Ita Bellarminus l. s. de Euchar. c. 24. addit tamcodari quoque solitum laicis vitim calicis si voluissent, sed non nisi in Ecclesia, & absque contactu calicis, cum tamen speciem panis, & manu exciperent , domum asportarent. Vertim inde sequitur communionem laicam non fuisse neces larib sub una specie, qualem tame fuisse Clericorum criminosorum communionem, & idcirco dictam laicam, vult Bethum irrus, vel minus consequenter locutus, Vel denomina- . . tionem laicae communionis tribuens communioni sub unica panis specie, quia quandoque usurpabatur tali modo alaicis . Ibidem Belluminus , laicam communionem censet eandem fuisse cum peregrina: Mannuit Vasque Z 3 . p. l. 2 i 6. num. S. ratus dici peregri-nam communionem, non quod est et peregrinorum,

sed quod esset peregrina, siue aliena a Clerico Alij

laicam communionem exponunt de sumptione E charistiae extra cancellos altaris. Ita Durantus l. 2. de ritibus cap. s s. Pamel. ad cpistolam s2. S.Cyprianira. 7. Suare Z .p.q.7 .arti c. q. V Valterus coena 3.cap. I 4. Verior autem interpretatio quae est Lindani lib. 4. panop. cap. 3 8. communioncm laicam accipit pro eo

323쪽

vlii societatis fidelium qui laicis concedebatur, quod videntur ferre multi canones quos Durantus supra profert num . .& Alba inaeus l. I .obsciuat. seci. ob- ieru . . Aliter quippe fideles laicis, aliter clericis iunguntur:& aliorum commercium est cum personis lacris , aliorum cum profanis & laicis. Est in eam rem pulcher locus apud S. Cyprianum epistola ad Antonianum cum agit de Trophimo Episcopo . quem negat restitutum ut locum Sacerdotis usurparet, sed tantum ut tanquam laicus communicaret: hoc est,ut eadem cum caeteris consociatione seueretur qua passim laici fideles .Huic interpretationi communionis laicet, opponit Ludovicus a Certa in Aduer sacris cap. t r. 'num. I 3. locum' ex Concilio Prouinciali Rothomagensi,celebrato anno i s 8 i. tit. de Episcoporum ORficiis num. II. quo damnantur Sacerdotes qui a multis annis initiati, laicam tantum communionem sumunt. , ubi aperte, communio laica idem est quod

participatio Eucharistiae sub sola panis specie. V erum

locus a Neotericis autoribus sic expressus,non potest antiquam communionis laicae notionem repraesentare. Germanam communionis peregrinae notionem,& quantopere a laica differat,iam supra tradidi. a. Haec cum esset antiqua notio communionis& communicationis, nunc tamen eaedem voces longe strictius accipiuntur;nempe tantum pro sumptione Eucharistiae. Causas vestigat 8ayus, lib. 2. de Euchar. cap. IS. Sed breuiter ratio est, quod praecipuum bonum, τὸ τελειον ν τοάγαθὸ . , ut loquitur S.Basilius ad Amphilochiu cap. .& 22. Jc Concit. Ancyran.cat. q. S .& 6.quo participare in hac vita possunt fideles,sit corpus Christi,speciebus velatum. Inde ergo factum in est,

324쪽

Propria Excomm in quo sita, α 7 9

est,ut communicationis,& communionis nomina ad eam participationem sint restri sta. Sicut nomen Pupie,olim commune omnibus Episcopis, sensim ad solius Romani Pontificis, tanquam aliis longe praecellentis,designationem aristatum est. Et nonacia Bibliorum ex se commune quibusvis libris, ad nonacia clationem sacrorum librorum usu receptissimo est rostrictum. Similiter ergo,quia praestantiis ma pars societatis fidelium, in eiusdem panis Eucharistici communi

catione versatur,non abs re eius sumptio cum caeteris is delibus, dicta est antonomastice communicatio, Vel communio. Eaque ex causa, olim Episcopi aduenientibus externis quibuscum societatem habere statuebant,mittebant ad eos sacram Eucharistiam,tanquam contesserationis mutuae symbolum. Et c1le s. ne Eucharistiam,symbolum unitatis membrorum in Ecclesiae corpore sub Christo capite , dicam infra agens de exclusione excommunicati ab Eucharistia. Merito igitur Eucharistiae usus dicitur communio. Non me latet,Isidorum Pelusiotam ib. i .epist. 128. alib rcferrccausam cur Eucharistia dicatur communio. Diuinorum sinquit sacramentorum perceptio, idcirco communio appelluta est, quia nobis coniunctionem cum Deo conciliat,nbsque regni ipsius consortes ac participes reddit. J Non improbo hanc doctrinam. Sed

quod dixi, est receptissimum. 'Duae hae communiones siue communicationes, se habent ut includens & inclusum.Nam posterior haec communio ut ex dictis liquet, est pars prioris com munionis quae suo ambitu comprehendit uniuersam fidelium societatem , & omnia in quibus commercium mutuum ac consociationem habere possunt.Et

325쪽

Σ8o ars II. Caput II.

ab ea sic ample dicta , non autem a sola posteriore communione, praecise & ut sic accepta , petitum est nomen excommunicationis proprie & simpliciter dictae Id ut peripicuum tiat, paulo altius rem arcessere operaepretium videtur, & quae inter fideles viatores,ac etiam inter viatores dc vita iunctos, intercedere communio possit,est praemittendum.

Communicatio elium,externa,isterna,mixta. 3. Recolendum igitur est,quod ex doctrina Ap stoli est vulgatissimum, fuseque tractatum agendo de Christo capite Ecclesiam esse corpus quoddam politicum, cuius singuli fideles sunt membra. Sicut ergo inter membra eiusdem corporis, non potest non intercedere multiplex communicatio, ita eiusdem fidelium coetus partes , non postunt communicationem inter se multiplicem non habere. Eit itaque ut S.Th mas notauit opust. s. ad 9. symboli articulum , fidelium communicatio, quaedam in rebus externis pure humanis & ciuilibus,quarum scilicet in communi vi-ι ea est vitis; cuiusinodi sunt, salutationes, collocutiones,conuiuia, ali inue huiusmodi: siue quae occasione

fori ciuilis secularis aut Ecclesiastici adhibentur, quae dici potest communicatio forensis, ut quae in Iudicis, Advocati, Tabellionis, Actoris, Tutoris, similivo

quopiam munere continetur. Praeterea vero est communicatio quaedam in rebus sacris, & vel ad cultum Dei , vcl ad animae sanctificationem spectantibus. ae communicatio,pro multiplici genere rerum in

quibus versatur, aut externa est, aut interna , vel ex ambabus commixta. Externam voco, communem cum

326쪽

Propria Excomm . in quosita. 28s

cum aliis fidelibus usum Sacramentorum, S sacrificii incruenti stequentationem cum aliis,dimisi o interno fructu inde oriundo,& pr cise attendendo externo illam oculis corporeis patentem communicationem. Eodem reducitur 1bcietas in solemnibus precibus, αdoxologiis psalmisque pangendis. Interna Vero communicatio, ea est qua fideles per fidem internam qua diuinitiis eoilustrantur, & multo nobilius arctiusque per charitatem coelitus sibi infusam consequenter algratiam sanctificantem , connectuntur inter se inuicem,& cum Christo omnium capite,a quo viiiificum influxum communem , & vitae succum recipiunt.

Hanc bonorum internorum communitatem, conse quitur communicatio meritorum, non quidem quo-

ad gratiae sanctificantis & praemii essentialis particia pationem ; sic enim mereri aliis, Christi solius fuit, ted quoad exorationem specialis prouidentiae diuinae,ac protectionis, quae quibusdam ratione aliorum obtingit,etiam citra impetrationem,in formali, & ad hoc directa oratione fundatam;tantumque quia sunt membra connexa, quorum quae bona sunt,obiective mouent Deum,ut eorum intuitu velit aliis benequo

pacto communionem Sanctorum in symbolo expreselam accipit Alanus lib. de sacrificap. 3I. nec sine fundamento in Scriptura, ut dico tractans literas fratc nitatis in opere de pietate heteroclita. Scotus quod- lib. 1 o. distinguens fructum operum bonorum specialissimum qui immanet operanti, & specialem qui transfunditur in eum cui aliquid impetratur, addit alium tertium fructum quem vocat generalissimum, qui in totam Ecclesiani derivatur propter Sala chorum communionem,estque is ipse fructus quem nunc e

S s posui

327쪽

posuimus. Agnoscunt illum eodem modo Adrianus quodlib. 8. artic. 3. Gabriel lech. 16. in Canon.& alii

apud Couarruviam in c. alma mater. p. I. f. s. num. F. Male autem Sayrus l. I.de censur.cap. s.num. I 2. exi stimat hanc Sanctorum communionem ferre,Vt Vnus

pro alio mereatur & satisfaciat, etiamsi neuter de eo cogitet. Id enim quoad satisfactionem, absque sundamento affirmatur. Quoad meritum aurem, si demerito propriὸ diisto esset sermo, repugnaret statui

hominis puti. Meritum vero congruum, non potest formalem merentis intentionem excludere. Quare sufficit, eam Sanctorum communionem,exponere ut fecimiis. Communicatio denique, mixta ex externa

ac intern dicitur illa in qua aliquid ad utranque propositam communicationem pertinens, reperitur. Sic communes Ecclesiae preces & communia sitffragia per satisfactionum communium applicationem, cum sint corporis sensibilis atque visibilis. , aliquo semper

sensibili conuestiuntur,eive adiunguntur, Ut pertin gant ad eos quibuscum communicantur. Et fere eodem modo res habet, quoties priuariis quilibet, suarum precum aut satisfactionum seuehum transfundit in alium. Minus vero apte Brutefer in A. d. i 8.quaesito ibid. Uorrilongus q.vnic artic. . ad I .huius tertiae communicationis exemplum proferunt communionem in Sacramentis. 'Ex his variis communicationibus inter Ecclesiae membra intercedentibus,3c conflantibus adaequatam& totalem communionem eorum, aliquae non subsunt iupositioni Ecclesiae ut eas possit abrogare, Vnde rion priuat illis excommunicatum I aliquae Vero fissime potestati Ecclesiae, & eas reipsis abrogat ex-

328쪽

Propria Excommcin quo sita. Σ8 3

communicato. Recurramus singulas, eodem ordine quo sunt propositae.

Externa communicatio prior lyectansfocietatem humanam, adempta excommunicato. . Communicatio quoad opera humanae soci tatis atque conuictus, subest absque dubio potestati Ecclesiae. Si enim potestas politica iuste segregat aliquos a quibus posset corporum contagium in alios derivari,ut leprosos,aut lue contactos, quanto magis qui pestes este animorum deprehensi fuerint , pol runt procul amandari Sic exilium quod in variorum criminum culpam irrogatur, ita plectit noxium, Ut etiam consulat iis a quibus morbida illa ouis secluditur. Et qui factioli, aut seditionum incentores sunt, meritissimo extorres fiunt, ut publicae tranquillitati prospiciatur. Hoc si ad status politici indemnitatem

iure decernitur, quanto magis cum aeterna comuni

tatis salus idem deposcet, infligi valebit per Ecclesia- sticam potestatem , quae nec in suo genere est infirmior, nec miniis intenta in bonum eorum quibus i uigilasNon dubitabit de iustitia dc conuenientia huius segregationis improborum a caeteris, quisquis attenderit ad virulentiam & damna conuictus vitiosorum. Pleraque in eam rem protuli in Morali dist. anum. 38. Nunc addo insignem locum S. Chrysosto-mi,in Psalmum . . ad illud singulariter inspe. Sic autem habet. illud,singulariser,non est paruae virtus doctrinae. Quid est autem singulariter Seorium ab improbis. Hanc coim pacem inquit) apud te praeclare habui,&separatim habito, fugiens homilics improbos, ac cor .

ruptos.

329쪽

xuptos. Et iure profecto. Quemadmodum enim compora saepe a corrupti aeris lue in se ista, pereunt i, ita etiam anima tape damnum accipit ex malorum congressione: & quςmadmodum sanus oculus quando laborantem aspexerit,assicitur,& qui est scabie refertus,tis etiam qui sani sunt eam impertit: ita etiam laepe contingit in consuetudine improborum hominum. Et ideo etiam suasit Christus non solum eos qui sunt tales fugere,sed etiam excindere, sic dicens. Si ocidus tuus dexter,te scandalieat,erue eum, oe elice are;Non dicens de oculo; quid enim mali secerit oculus, si sit sanus animus 3 sed de amicis necessariis, de qui sint nobis loco horum membrorum , & nos laedunt, haec constituit, iubens eorum amicitiam etiam cotemnere,ut sua salus efficiatur tutior.Quamobrem ipse etiam rursus progrediens dicit.N onsedi ctim con cilio vanitatis, ct cmn inique agentibus non ingredia . Quinetiam Hieremias eum dicit beatum , qui sedet separatim, & tollit iugum ab adolescentia. Iam vero etiam Proverbia multa de ea re verba faciunt, dicentia suadentia omnibus, non solum declinare, sed etiam resilire ab iis qui mala consulunt, & non cum illis versari. Si enim quae sunt naturalia, saepe mutant naturam ex mala consuetudine, quanto magis quae sant arbitraria,& nostret voluntatis3 Color enim,& s nitas inest nobis natura: Sed ea nonunquam corrumpuntur ex alio habitu contrario , & russus appetitus

ciboriim,& eum fgpe perdidimus vitio gritudinum.

Multa etiam alia licet videre eiusmodi,quq accidunt. Quod si ea quae sunt naturalia, mouentur,multo ma gis ea quς sunt volutatis facilius mutantur ad utrum-ubet. Ne parum damni afferre existimemus malorum

consueru

330쪽

Propria Excomm . in quosita. 283

consuetudine : 1ed ante omnia, eos qui tales sunt, vitemus, etiamsi sint uxoreS, etiamsi amici, etiamsi quilibet. Nam hoc etiam malos illos perdidit, Salomonem inquam,& Samsonem.Quinetiam totum genus Iudaicum sic periit.Neque enim ita ferae pungunt ut hominum improbitas.Illae enim Venenum aperte prς se ferunt: hi autem inscnsibiliter, & absque ullo strepitu, virus quotidie immittunt,de animi robore quotidie paulatim detrahentes. Quocitca etiam impud cum aspectum Deus amolitur, dicens. respexerit . mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est in corde suo ; propterea quod sit facile & procliue exitium. Tu autem si in ciuitate aliqua ss habitaturus, de aere curiose inquiris,an non sit salubris,non temperatus, non siccus. De anima autem rationem initur usilion es sollicitus de eorum consuetudine,qui cum - ea sunt congressuri, sed temere inconsiZerate eam Omnibus permittist Dic tu mihi quomodo veniam aD

sequeris,qui eam sic negligis iJs. Ex Isidὀro Pelusiota, locum silustrissimum in hanc ipsam rem fignaui praediist. locomunc appono alium ex libro epist. Is o ubi explicat quid sit illud

a Moyse mandatum Sacerdoti. per omni anima momtua, nou in redietur. Sic erg6scribit ad Anatolium. Hoc vult Aicere. Cum anima mortua, nihil tibi esto commercij. Νam quod illud n. intrabis,valeat idem, quod non communi cabis, et nihil rei habebis cum ea audi quid Sara dicat Abrassiaimo.Ingredere ad ancillam meam, es liberos ex ea procrea. Quod autem corpus mortuum neminern polluat naturales enim res extra culpam furit disce a legissatore ipso , Moyse inquam , qui ret umbras & symbola veritatem adumbrauit.

SEARCH

MENU NAVIGATION