장음표시 사용
331쪽
brauit.Nam ille ipse qui h c praecepit,ossa Iosephi ex AEgypto ablata,circumvectauit.Ad quem,non iniuria quis dixerit: Quid agis o Moyse 3 quid ita facis ipse, quae prohibes aliisὶ id ea aggrederis quibus interdicis 3 Imo etiam quid facis ea,quae lege lata vetuisti Dicam tibi quispiam scripturus videtur, tanquam ei qui primus omnium,violes lege. Non violo,non soluo inquit lege a me latam. Sed per hoc ostendo,rem ipsam quae per scripturam, ac verba legis significatur,
diligenter esse attendendam. Ego enim eum qui castitatem coluit,pro mortuo non habeo. Ego eum,qui fratres a quibus insidiae sibi structae fuerant, beneficiis affecitidefunctum nescio. Vivit Deo,ut nobis interim ad tempus videatur esse momius. Sed & vobis hortator sum, vosque sedulo moneo,ut no solum fugiatis peccatum, rem videlicet mortuam, & mortis conciliatricem,verum etiam , ut ne cum peccantibus quid , vllum habeatis commercium. Nam naturales quidem defectus, extra culpam, & crimen versantur. At qui ex libera voluntatis electione proficiucuntur, illi demum accusationem, de animaquersionem merentur. Atque hanc meam fuisse mentem, inuenietis facile,si verba quibus usus sum,probe examinaueritis. Non enim dixi:ad hominem,ues ad corpus mortuum s sed ad animam. Anima namque peccans,
morietur. J En quantum sit periculum & damnum a
Sigillatim, quid ea priuatio contineat.
6. Meritissimo igitur Ecclesia interdicit iis in quos animaduersionis suae gladium exerit, comme
332쪽
Propria Excomm . in quosita. 287
cio creterorum, & prima hac communione, ita ut nefas lit excommunicatis frequentare alios, vel eorum conuictu quomodolibet potiri,ut sanciunt bene mutita iura quae collegit Gratianus II . q. . & 2 .q. I. Videndum praetorea caput nuper, cap.si aliquando, de sent.excomm. Quae iura,iis quoque qui sani sunt,interdicunt omni commercio excommunicatorum. Ut
autem aliquid distinctius dicamus, vetatur in primis allocutio excommunicati, etiamsi is non respondeat: Vel etiamsi latum ei praebeamus aurem,& ipse solus loquatur: idque, etiamsi collocutio fiat secreto non publice :vel etiamsi fiat tantum per nutus & signa, ut ex variis Doctoribus affirmat Ricciullus i. . de iure
person .extra Eccles. cap.45. Ne ipsam quidem honorificam salutationem,sive verbo uvescripto posse impendi excommunicato, habetur ex multis textibus
quos profert Couar.inc. alma mater.p. colligiturque ex illis verbis B.Ioannis,nec aue ei dixeritis. Tametsi autem non desunt DD. qui contrarium opinentur,tamen Verius id ess e,censet SuareZ t. s. . p. d. I S.Cl .num. 3. Eidem excommunicato exhiberi non posse reuerentiam, caput aperiendo vel assurgendo, tradunt Palud.in Α.d. I 8.q.8.artic.χ.Sylvest. V.excommmunicatio. s .num. 3. Praepos. dub. I A. de excom. num. 9s. Peres ad capias. reg. S. Bened. num. 2 ubi tamen excipit Praetorem ac similes ,additque,neminem prohiberi resalutare excommunicatum, eive in necessitate rescribere, quia hoc est debitum soluere, quod etiam Ethnicis debetur. Statuit quidem de his paulo
laxius Comitolus i. ἔ.re l.morat.q. 3 I.num. S .non si ne aliorum quorundam suffragio. Tamen alii, nec numero nec autoritate impares, omnem plane in hoc
333쪽
genere indulgentiam rescindunt, & excommunicatum, veluti truncum inter mortales versari volunt, omni plane cum eo communicatione rescissa, intra ambitum virium legis humanae interdicentis communicatione cum excommunicatis Legesis quos circa hanc communicationem quadripartito distributam profert Ricciui. c.ilio 46.qui ibide c. s s. n. I 2.nctat licere soluere debita exc5 municato,etiam 11 fas iit repetere ab co debita, ut recte statuit Glossa ad c . Sanctorum. t s. q. S.contra quosda Iurisperitos ridicule aduersantes.Saltem vero fas esse negare excommunicato debiti solutionem,probabile agnoscit inultos ad id adducens Lessu .de Iust.c. V .n. 7. & idem ut probabile tradui Naidus v.excommunicatio. n. ,2.& Molina tract. a. d. 7s9. Absolute vero idem docet Medina C.de restit. q. 3. causa nona,quoad debita solo verbo contracta,ut promissione aut stipulatione, ctiamsi iuramento firmata.Sunt quoque qui contractus cum .
excommunicato celebratos, non modo pronuncientillicitos,quod est regulariter certum,sed etiam nullos& inualidos.Ita enim illis videtur sequi,ex prorsus in- .
terclusa communicatione cum excommunicatis.
Aeret excommumcato, ubilibet. 7. Prorsus inquam.Est enim decretum plane 'ni- . uersale quoad omnes cxcommunicatos simpliciter, aeque obseruandum ab omnibus fidelibat. Itaque
communis doctrina,vt notat Naidus v. communicatio. nunt. 19. interdicit communicatione cum ς -
communicato, etiamsi dormiente, aut verso in furorem. Item aeque cum eo qui sit alibi excommunicatus, ac cum eo qui fuerit perculsus excomunicatione in
334쪽
Propria excomm . in quosita. 289
in hac parce cia,vel Dioecesi: quia eXcommunicatio, ut ait Panorm .in c. I. de Treuga &pace, est sicut lepra, quae non clauditur territorio, sed sequitur personam. Subscribunt Rosella v. excommunic.rtio, 6. g. 39. Sylves .ibi d. s. f. 26. Couarr. in Philiarcus I .p.de ossi c. Sacerd l. 3. cap. I 3. Quare qui
sunt conscij quod Caius sit alibi excommunicatus,
renentur hic eum vitare, non modo priuatim quod Omnes admittunt, sed etiam publice, dummodo tamen ut vult Auila a .p. cap. ,. disp. II. dub. 2. accesserit hic de nunciatio, vel notorietas faeti, excommunicatum reddentis vitandum, indueta per sententiam tu dicis. Fuit autem plane necessarium. statui ut ex communicatus alicubi, iuberetur carere ubique communicatione fidelium : alioqui non post et perfecte εἴ
contienienter obtineri effectus per excommunicatio
nem intentus. Quod demonstrant illa Isidori Pelusiotae l. 3. epist. 2s9. cum expostulat de contrario ab usu hac in parte. Ex Ecclesia eiicere, promptum ac facile est,sed emendationem non habet. Nam si ei qui optimo iure ab aliquo condemnatus est, ad omnes etiam alias Ecclesias aditus clauderetur, cunctique una cum eo qui sententiam tulisset, indignationem concipe tent , fortassis ille calligatus meliorem mentem indu et . Nunc auten, timul at 3 i' quispiam ab
condemnatus est, ab alio persaepe Loiltur, & c, hic suatur, aliaque ei Ecclesia patet & satellitium , mune ra, eique qui ciectus est,in 'livestu cedit loci commutatio. J Subdit quanta inde rerum euersio , de Zeli in Antistibus probis restinctio conisequatur. Autor libride ih. .. butionibus, qui & apud S. ypriam im lcgitur. M t. 9. Augustini, tractans abusionem decimam, in le I prob.
335쪽
probat excommunicatum ab uno Antistite, debere aeque apud omnes,priuari fidelium commercio,quod
Leuit. 1 i. summus Sacerdos vetetur viduam aut repudiatam ducere uxorem. Sic enim significatum putat autor ille , summum inter Christianos Sacerdotem, quae saepe est apud veteres Episcopi nomenclatura non debere excipere, repudiatos ab alio Antistite. Et ita sanxerat magnum Concilium Nicaenum c. s. Idem quoque praescribitur apud Gratianum c.siquis Presb/ter. 7.q. I. ex Concilio Antiochent, cap. 3.Quare Synesius in horrenda illa Andronici deuotione quae legitur apud ipsum Synesium epist. s8. fidenter denunciat omnibus Ecclesiis,nisi scissam velint Christi vestem, ut diras in Andronicum intortas,ratas habeant, eumque deuitent. Non est autem quod quis miretur, quomodo unus Antistes possit personas auterius tertitorij obstringere ad fugiendum conso tium eius quem ipse excommunicauerit. Nam iura omnibus communia, & ab uniuersali potestate lata, ita decreuerunt; ut recte notarunt Maior in A. d. I 8.q. . & Gabriel ibid. q. 3. litera T. Nec aliud voluerat
Scotus in A.d. I9. q. I .num. I L male reiectus a Dominico Soto in A. d. 12. q. a. artic. I. Mens enim Scoci
8. Est praeterea decretum de cauendo excommunicati contortio uniuersale, quia omnes Christi oues attingit,& obligat. Omnes enim oues,quotquot sunt
in Christi caula, Pastoribus quibus Pastor aeternus gregem suum credidit, subesse humilitet debentidcquas
336쪽
Tropria excomm . in quo itis. 29 I
quas illi segregauerint oves morbidas, ni & ipsae cρntaminari & alieno contagio sordere velint , debent aversari. Nec dubitarem pertinuisse ad laxatio rem Ecclesiasticae disciplinae , & enervationem vigoris in Pastoribus , vel ad conculcationem audacem sacrarum legum, si verum esset quoddcribunt Iuretus ad, epistolam Gχ.Iuonis Carnotensis,& Savaro ad i. I.Sidonii epist. ii. nempe liberum fuissh apicibus humanarum dignitatum , dignari mensa quosvis cxcommunicatos, & ea ipsa ad Regiam mensam admissione,exsolutos fuisse excommunicationis nexibus. Sed haec est purspicua hallucinatio, cui non suffragatur Concilium Toletanum i 2. cuius cap. 3. nititur Sava ro.Nam eo capite,sermo duntaxat est, de illis qui exeommunicati fuerant quia in Regem deliqueran . Rege autem placato,&1atisfacta Vt aiunt parte,mi rum non fuit, remitti eo ipse,poenam excommunicistionis inflictam. Sic Praetextatus Episcopus Rotho- magensis,ivdic s. Episcoporum excommunicatus tanquam mallatis reus, habitus est plane exsolutus, cum primum kex Guntratinus illum ad conuiuium admi sit, ut scribit Gregor. Turon. s. .histor.c. I 6. Videndus in eam rem Iuo Carnot.epist. 2. & III. Ra- tum igitur esto,magnos quoque qui sunt in terra,teneri non communicare cum cxcommunicatis. i9. Quinetiam Episcopus qui excommunicationem vibrauit,eadem lege astringitur, nec potest cum
eo quem excomminicauit , communic: He ante eX lutionem legitimam , ut cum communi Doctoriam lententia, recte statuit C quarruviaS m cap. a ter.p. I .f. 2. num. 2. iuxta caput cum dei id res. de scri t.
ex commvn. Id ni seruet Episcopus. peccabit, & mi
337쪽
noti excommunicatione,lata in cominunicantes cum xcomu Unicatis, irretietur. Non habet quidem ipse in te urin coercitiuam, Ut notum est. Tamen eo ipso quod excommunicatione aliquem perculit, ex vi in-ltitutionis talis celas urae, iure communi, conicquitur in t piscopo , obligatio illum cultandi quem ipsemet excommunicauerit. NCc ssicum eo communicCtkeo ipso abloluit illum. Contrarium namque statuitur cap.cum desideres. de sent. excommvn. Facultas quoque quam concederet communicandi cum excommunicato , nulla esset, ut recte statuit Barbosa de potest. Episc. allegat. 4 i. num. 37. Ipse item Papa, nisi id expresse intendat, non absoluit etiamsi cum excommunicato communicet: ut habetur Clement.ssum, s. de sent. excommvn. Necessarium igitur est, ut Antilies Summo Pontifice inferior, beneficium ab
solutionis, in actu ut sic dicam in signato impendat,
priusquam sine noxa communicet cum eo quem eX- communicauit.Idque ad Superiorem quoque ex communicantis, recte extendit Prςpositus q. a.de Censur dub. s. Semper tame excipitur Papa,ut est manifestu, notantque abbas & Felinus cap.nulli.de lent. cxcom mula. Est locus 1.Constit. Apostol. c. C. qui contra
rium sonare vidctur quoad Antistites summo Pontificu ili riores, litam hic sanxerimus. Sic enim habet Clemens,alloquens Ecclesiae praesectos. fCum iis igitur quos propter peccatum excommunicastis, habete& congrcitus , & conuictum, curantes, consolantes, fulcientus, illudque dicentcs: Invalescite remisse manus. 9 soluta geuua. Coniolari enim oportet lugentes , & eis qui parui animi iunt alacritatem animi ad-dem , ne immoderato doloxe ad amcntiam tendant.J Vcru In
338쪽
Propria excomm . in quos ita. 293
Verum hic locus non repugnat iis quae diximus. Accipiendus enim est, te ea Episcopi communicatione cum CXcommunicato, quae fit ad opem ei ferendini, iuuandrinaque, ut qui dormit adiaciat Vt rciuigas, qua
Tatione communicatio cum excommunicato , at ul-
gente spe prosechus, non est illicita.
Io. Astringuntur praeterea cadem lege cauendi excommunicatum, alij qui item sunt CXComnumicati. Tenentur enim inuicem non communicare,quicquid dicat Gloss.c.. leuotam. 27.q. I. Andreas itcm Frusius carm. 228. increpans haereticos ob liberam cum CXcommunicatis communicationcm prodit se cilc uisententia Glo fiantic enim canit. Quos contumaces Pastor excommuuiciat, Fm est apud vos colloqui, onmnere, otiari libere cum cateris: P ,
si uamuisprohibeat Paulus haec,ut promptius 'Resipiscat ille.Facite sea vos,vi lubet. Hunc duco vobis eximendum simpulum, Pristis omnes visimul consue1cere, Cum sitis excommunicari,omnes simul. Argumentum Glossae in hanc em, ductum est ex eo quod non interdicatur excommMicatis communicatione cum infidelibus , sed eum solis fidelibus,
quos inter non numerantur excommunicati. Vertim nihil est necesse, qu cmcunque excommunicatum csse proprie infidelem, ut per se liquet. Et quanquam plerique ex iis in quos excommunicatio vibratur, dc stituantur vera fide, ut si a fide defecerint per haeresim vel apostasiam;tamen quia debito & obligatione fideles sunt, dc per defectione illam impiam non sunt subducti Eccletiasticae potestati,merito ad cos quoq, T 3 extenditus
339쪽
extenditur lex Ecclesiastica de vitandis excommunicatis,quae uniuersalis cst,&neminem Ecclesiae subie- excludit, ut habetur cap. Apostoli. I i. q. 3. aliisque iuribus.
tr. De solis illis infidelibus nihil hac in parte edixit Ecclesia, in quos ob defeetum initiationis & charael eris per Baptismum susceptum impressi, nullum ius habet,cuiusmodi simi Pagani atque Iudaei, quibus
Sayrus l. I .de censur. c. 8.num. 6. recte addit Catechumenos,quia nondum sunt baptizati. Ait quidem Na-Σianet enus , sanctissimam parentem suam Nonnam, Ethnicos non secus vitasse ac eXcommunicatos. Laudarenim eam orat. I9. Quod nullius unquam Gentilis neminae,quantuis alioqui honestissimae, ac propinquissimae, manibus manum iniecerit, aut labra labris imiscuerit. Immo, nec cum his qui a prophana,& impura mense veniebant, non modo sponte, 1ed ne coacta quidem,sal commune habuerit,nec impuram, S sacrilegam domum aduersus conscientiae legem, aut pertransire unquam, aut conspicere sustinuerit, nec aurem, de linguam res diuinas partim accipientem, partim proloquentem, Ethnicis narrationibus , ac Theatricis cantilenis contaminari passa sit.Nihil enim prophani,sacris conuenire statuebat. J Hoc S. Nonna fecit ex abundantia iustitiae.Absolute autem loquendo,non tenemur vitare eos qui sunt prorsus extra Ecclesiam,vi bene tradit S. Chrysostom. hom. 2 s. in adHebr. Hi enim sunt foris,de quibus non cst Ecclesiae
iudicare, sed de fidelibus tantum,iuxta illud Apostoli
340쪽
et. Cor. s. quod est in hanc rem peremptorium edietum. Scripsi vobis in epistola,ne commisceamininornicariis : non utique fornicarιis huius mundi, aut avaris, aut rapacibus,aut idolis seruientibus,alioquin debuerat is de hoc mundo exisse. Nunc auremorini vobis non commisceris is qui nominatur frater inter vos,sfornicator, aut avarus , aut idolis seruiens , aut maledicus, antiariosus,aut rapax,cum elusemodi nec cibum sumere. uidenim mihi de iis qui foris sunt iudicare: Nonne de iis qui intus sunt vos iudicatis. Nam eos qui foris sunt, Deus iudicabit. Auferte malum ex vobis sis. J id est , sollicititantium estote de domesticis fidei vitandis, cum deliquerint , non de externis, qui mea: ssententiae non1ubiacent. Itaque communio quae negatur Ethnicis a. constit. c. 42.& 43. est communio in sacris, non autem communio humana in qua versamur. Cum autem excommunicati dicuntur habendi sicut Ethnici, sensus est, habendos ess e prorsus impios, sicut sunt Ethnici,quamuis neque fideles teneantur vi huius te sis de qua agimus, vitare Ethnicos; neque ipsi Ethnici teneantur vitare excommunicatos. Potuisset quidem excommunicatis mandari , ut ne cum Ethnicis quidem ac similibus plane extra Ecclesiam positis communicarent, ita in raro aliquo euentu edixit Ecclesia, ut eorum communicatione abstineretur, C. postulasti de Iudaeis.Tamen generaliter loquendo,nihil tale mandatum est excommunicatis ; sed tantum decretum est, ut abstinerent communicatione fidelium , saltem qui iure & obligatione sunt fideles; quos item ὀmnes astrinxit lex de vitando excommu