De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

ue 3 4 Pars II. Caput Ix

audire linguam nequam. Et iterum,corrumpunt ingenia bona,confabulationes pessimae. Docet Dominus,& atalibus admonet recedendum. Caeciseunt, inquit, duces caecorum. Cacus autem caecum ducens simul infoueam cadent. Auersandus est talis, atque fugiendus qui sanus . fuerat ab Ecclesia separatus. Perversus est huiusmodi,& peccat, & est a semetipso damnatus. J Mox verosii biungit. Nec dignatur scire, quoniam qui contraordinationem Dei nititur, ob temeritatis audaciam diuina animaduersione punitur. Sic Chore,& Dathan& Abybon,qui sibi contra Nysem,'Aaron Sace dotem, sacrificandi licentiam vindicare conati sunt, poenas statim pro suis conatibus pependerunt. Terra compagibus ruptis in profundum sinum patuit, stantes atque viventes, recedentis soli hiatus absorbuit. Nec tantum eos qui authores fuerant, Dei indignantis ira percussit,sed & caeteros ducentos quinquaginta participes eiusdem furoris, & comites, qui coagulati cum iisdem simul, ad audaciam fuerant, exiens a Domino ignis,properata ultione consumpsit, admoneris scilicet & ostendens, contra Deum fieri quid- H improbi fuerint ad destruendam ordinationem

Dei humana voluntate conati.J ro. PseudoConcilium Bagaitanum excommunieans Maximinianum,apud S.Augustinum l.4.conti a Crescon. c. .eandem de proposito excommunicationis typo,mentem praesert his verbis. fMaximiniamini fidei aemulum,ueritatis adulterum,Ecclesiae ma-t mimicum,Dathan,Chore, & Abyron ministrum gremio sententiae fidimen excussit: & quodiadhuc eundem dehiscens terra non absorbuit,ad maius supplicium superis reseruauit. Raptus enim p*

582쪽

nam suam compendio tricrauerat funeris usuras, nunc grauiores colligit foenoris , cum mortuus interest vivis. In Concilio denique Lemovicensi ach. i. haec formula excommunicandi rebelles ponitur. f Malladicti ipsi, & adiutores corum in malum, maledicta armae eorum,& caballi eorum. Erunt cum Cain fratricida. dc cum luda traditore, & cum Dathan , & Abyton. qui vivi introierunt in infernum. Et sicut hae lucer nae extingulitur oculis vestris;ita gaudium eorum extinguatur in conspectu sanctorum Angelorum , nisi ante mortem ad satisfactionem ,& emendationem, siue poenitentiam dignam venerint,in iudicium Episcopi sui. Omnes Episcopi,& Presbyteri candelas ardentes in manibus tenentes,mox eas in terram proii cientes extinxerunt. Ad quod verbum cor populi Valde expauit,& omnes clamauerunt,dicentes: sic ex

linguat Deus laetitia eorum, qui pacem,& iustitiam suscipere nolunt. J

11. Achanem suisse Christianorum excommu nicatorum imaginem , eiusque horribili supplicio discendum esse transgressoribus recte sapere,illud oste' dici quod Achane post scelus superstite, denunciaute Deus polluendos fore ex eius consortio Hebraeos

omnes,quousque ipse, utpote anathematizatus, con tereretur. Analogiam anathematis Achanis,cum anathemate Christiano,agnoscit aperte Origenes homil. . in Iosue, necnon Catholici Orientales epist. ad Agapetum Papam,quam recitat Baron. anno Christi

583쪽

s 36.qui etiam Epistola ad Imperatores, ibidem addu-

sta, eodem exemplo utuntur ad demonstrandam excommunicationis virulentiam.

Phinees Sacerdos,vltore gladio vindicans diuinam iniuriam in scortatoribus,adfimbrauit Ecclesiasticum Antistitem, plectentem excommunicatione spiritti, les adulteros.Ita docet S. August. l. de fide & operibus cap. I r. verbis illis. Phinees Sacerdos adulteros, simul inuentos ferro vitore confixit. Quod utique degradationibus,& excommunicationibus significatu est esse faciendum in hoc tempore , cum in Ecclesiae disciplina, visibilis fuerat gladius cessaturus. Nec quia beatus Apostolus, inter falsos fratres tolerantissime congemiscit, quosdam etiam Diabolicis inuidentiae stimulis agitatos, Christum tamen praedicare permittit sideis parcendum censet illi qui uxorem p tris sui habuit ; quem praecepit congregata Ecclesia tradere Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat in die Domini nostri Iesu Christi. Aut ideo ipse non alios tradidit Satanae , ut discerent non blasphemare.J

Reges O das er Nabuch odonosor.

. I 2. Ozias Rex, ob temeritatem in Sacerdotem& profanam audaciam, successor Core, Dathani, & . Abironis,lepra a Deo percussiis, & e templo eiectus, adumbrauit Christianum excommunicatum , cui ob contumaciam in Dei.Sacerdotem,contingit expelli edomo Dei, & arceri communione cum caeteris. De

Ogia sic correpto,ita scribit S. Chrysost. homil. 4. de - erbis Esaiae, Vidi post descriptum scelus

584쪽

2 si Christiana excommvn. 1 T

eius. fContinuo effloruit lepra in fronte illius. Vbi cunque est impudentia,illic & vitio. Vidisti humans

talem ultionis diuinae Non fulmen emisit, non terram concussit, non commouit coelum, sed emoruit te pra , non in alio loco quam in fronte, ut facies prae se ferret vindictam;ut laquam in columna litterς essent

impressae. Non enim propter illum factum est , sed propter eos qui sequuntur Dathan. Quum enim pol- set pro meritis poenam infligere, non inflixit, sed stillex posita cst, velut in loco sublimi dicens:Nolite facere talia, ne patiamini similia: Extat lex viva,& frons vocem edidit tuba clariorem : Literae erant insculptae fronti, literae quae deleri non poterant. Non enim erant atramento inscriptae , ut aliquis posset delere, sed naturalis erat lepra, eumque reddidit immuduin, ut alios faceret mudos. Et quemadmodum iure damnatos,posteaquam funem acceperint,educunt funemore gestantes; sic & hic adducebatur pro fune lepram ingestans , eo quod sacerdotium affecisset contumelia.JHanc porro ultionem,exhibuisse excommunica tionem Christianam,distinctius ad hunc modum tradit ibid. homil. s. f Quod Christus adhortatus est ut

facerent homines, quoties inuicem peccauerint, hoc Deus fecit erga hominem. oti s inquit, uertit in te frater tuus,abi, argue eum inter te ct ipsum

solum.Sic & Regem hunc redarguit Deus .Et Christus quidem dicit ; Si te non audierit, it tibi velut Ethnicvi, publicanus. At Deus humanitate proprias supergre diens leges, ne sic quidem illum resecuit, nec audire nolentem,indignantemque deiecit,sed iterum aggreditur , castigisque, modo correctionem habente potius quam vitionem. Neque enim fulmen vibravit e

585쪽

sublimi, neque exussit impudens caput, sed tantiim lepra castigauit.J I3. Nabuchodonosorem , quisquis expressam Christiani excommunicati imaginem dixerit, mea lententia non aberrabit.Homo impius,in scelere ob- .firmatus, & contumax , excepit a vigili sententiam Daniel. 4. qua eiectus est ex hominibus, & eius habitatio cum bestiis & feris est decreta, donec sciret dominari excelsum in regno hominu,id est,in terra.Vigilem , nemo non videt, vel ipsa nominis notatione suffragante, Episcopum adumbrare. Iusto eius decreto,obduratus in scelere, ac iniquitatis typho turgens peccator,eiicitur ex coetu hominum,hoc est ex Christiana Ecclesia quam incolunt veri homines,& hominum id est Tertulliano interpretie) Apostolorum filii. E rationali illo coetu, abigitur infelix inter feras;quo nomine aptissime veniunt infideles, quibuscum duntaxat commercium esse potest excommunicato : cui

status ille ferinus, & destitutio a statu societatis humanae belle conuenit, donec resipiscat, & Dcum in clasiae persona loquentem audiat, mollita obduratione,& peruicta contumacia. Ionas, er Samaritani. 14. Ionas pertinax & rebellis,ac idcirco deiectus in mare, & a ceto deuoratus, Videtur genuina imago fuisse hominis ex Ecclesiae nauicula exturbati, & a

Diabolo hausti,qui proinde possit illis Ionae verbis ex

cap. a. ad se aptatis, Deum affui. Proiecisti me in pro-- fundum in tarde maris flumen circumdedit me: omnes

gurgit; tithoesu tus tui super me transiorant. Et ego dia

586쪽

xi abiniussum a conspestu oculorum tuorum. Verunta- . nien rursus videbo templum sanctum tuum. Circunded runt me aqua, iue ad animam,aby1sus vallavit mel ' lagus operuit caput meum. Ad extrema montium descem diriterra vectes concluserunt me in aeternum,st sublevabis de corruptione vitam meam, Tomine Deus meus. Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, ut veniat ad te oratio mea , ad templum sanctum tuum.

cui custodiunt vanitates stora , misericordiam suam

Α derelinqvmit. Ego autem in voce laudis immolabo tibi:, quacumrue vovi,reddam pro salute Domino. Samaritani Iudaeis non colitentes, adumbrarunt nostros excommunicatos , iuxta D. Augustinum l. Contra Donatist. post collat. c. 2o. verbis illis. Quciniustus est quidam Propheta nec panem manducare, nec aquam bibere in Samaria, quo missus fuerat, ut corriperet eos qui vacc*s constituerant, adorandas more idolorum AEgyptiorum hoc omnino facere debuit quod praeceperat Dominus, cui tunc eo modo illos corripere placuit, ut nihil ibi alimentorum tangeret Propheta, quem miserat.Nuquid eis in Ecclesia 3 non fit quotidie, quando eos vos acrius corripiunt, etiamsi in eorum possessione fumiis , nihil ibi apud eos contingimus,ut sentiant quantum eorum peccata

doleamusq

Dialea excommunicatio 'pus nostra.

I Hae sunt praecipuae adumbrationes Christianae excommunicationis, quas Vetus instrumentum suppeditat. Quia vero sub lege Mosaica,vsus erat nO- ios extra Synagogam faciendi ut vidimus,dicem usi ' quo

587쪽

ue o Pars II. Caput Ix

que rursus infra,tra stantes horrorem quo olim Iudaei concutiebatur, cum sic plectebantur;quaeri hoc loco potest,an ea quoque extra Synagogam eiectio, fuerit adumbratio nostrς excommunicationis,an vero eiust dem cum ea speciei fuerit. Sensit hoc secundum, qui scripsit,Christianam excommunicationem,ira manat- sc ex usu illo Iudaeorum, ut non fuerit nisi eius continuatio,quod habetur ex Polydoro Virgilio L .de inuenior. rerum,cap. Ιχ. ad finem. Et sane cum esset in

antiqua Ecclesia potestas gubernandi populum Dei, eaque vis rectrix absque facultate coaetrice inutilis& manca futura esset,non videtur dubium,quin prς- sules antiquae leos potuerint multare peccatores pro desinorum grauitare; pon modo eos extra Synagogam iacien umtiost tum est, sed etiam arcendo it .los a sacrificiis & Sactamentis antiquae legis. Quidni veris potuerint quoquh eos priuare fructu suffragiorum & orationum communium Hoc autem est,feriare reum maiori pxcommunicatione. Respondent Soto in .d. 22. q. I. artic. I. g. Adhac. Henriq.l. I 3.c. 2.in sine.Mart.Ledesima a 4.q. 2 I. art. . Satyr.l. I.de censur.c. . Sacerdotes veteris legis, non

potuisse inducere priuationem suffragiorum comunium , quia in ea lege nulla erat spiritualis virtus clauium .Sed hoc non latisfacit. Quia quamuis Synagoga claues non habuerit per ordinem ad remissionem Peccatorum & coeli reserationem; has enim claues Christus primum concessit:) tamen spectando clauesina quate,siue prout duntaxat spectabant gubern tionem adcommodatam illi statui, & coercitionem necessariam ad veram gubernationem, fatendum est,

synagogam habuisse claues: quod haud dubie volue-

588쪽

TMi Christiana excommvn. S I

tunt aliqui adducti in supplemcnto D.Thomae 3.p.q.

I9. artic. I. diserte idem concedit SilareZ t. q. .p. d. 7.qui ctiam l. I. de voto c. 0. num. 2 I. probabile iudicat, claues in ea lege, comprehendiste quoque facilutates varias ad dispensanda & relaxanda iuramenta S vota, sine quibus facultatibus, vix ac ne vix quidem recte posset procedere gubernatio fidelium. Idem ergo est de spirituali facultate coercendi, quae quandoquidem agnoscitur concessa Antistibus veteris legis quoad submotionem a Sacramentis & sacrificiis,

quidni' agnosci quoque possit quoad priuationems vffra orum communium 3 Atque ita nihil videbitur deesse excommunicationi veteris legis,quominus dicatur eiusdem speciei & rationis fuisse cum nostra; proindeque non fuisse adumbrationem & typum

eius,sed germanam atque co generem. I 6. Fateor non constare liquido, an reipsa in veteri Testamento fuerit usus inducendi priuationem orationum communium. Potuisse tamen induci eam

priuationem,nullus dubitat.hi nihilominus recte dici potest, etiam laeta suppositione illius vius, excommunicationem Christianam spectatam adaequate, quoad omnia quae includit, noΛ fuisse in veteri Te-1tamento, sed nostram excommunicationem succes sise potitis morti corporali, quam lex vetust in delictorum poenam infligebat,ut dixit S.Cyprianus epist. Nam latrem priuatio satisfactionum repositatum

in communi thesauro , non poterat in veteri lege infligi,quia nullus tunc erat thesaurus communis,cuius clauem accepissent Sacerdotes, ut bene cum Innocentio monuit Nauarrus comment de Indulgent.no

fectum

589쪽

3 2 Pars II. Caput IX.

kistum antiquae excommunicationis, tantam verbeius cum nostra germanitatem quoad caetera, dicendum sit, antiquam excommunicationem fuisse typum & adumbrationem nostrae excommunicationis,lis est de vocabulo,circa quam non placet diutius tricari.

εamma excommunicationis calamitas per analo- .

giam ad extremam impiorum a bonis segregarianem cuim es typm , iuxta supremae illius δε-- gregationis expressionem in utriusve Mesamem.

ti Scripturis. i. C T v M est de typis & adumbrationibus excommunicationis Christianae, in veteri Scriptura propositis; eriue ratione, quantus esse debeat excommunicationis horror,est patefactum.Nunc ad- dendum est, qua ratione excommΗnicatio, sit typus summae & omnium aerumnosissimae calamitatis, quae damnatos inuoluet in altera vita. Quid enim uspiam est tam tetrum & horridum, ut statui damnatorum de calamitatis atrocitate & horrore non concedat Quare si Christianam excomunicationem teterrim. illi statui valde affinem esse, eique tanquam scite expressam imaginem respondere demonstrauerimus, eadem opera demonstratum manebit , hominis excommunicati statum in hac vita deteriimum plano

590쪽

ac luctuosissimum habendum esse. Hoe ut assequamur,& hac noua probatione stabiliamus,expendendi sunt modi loquendi Scripturarum de summa damnatorum calamitate, & quam belle cxcommunicatis aptari queant,considerandum: Adiuueta item utriuique status componenda ; atque ita in quo typus istς cum re expressa consentiat,& in quo etiam dissentiat, explicatum dabimus.

Patrum sensim de analogia ultima in mundi meia

scretionis'excommunicationis.

Nec vero nos primi in eam cogitationem venimus, quod excommunicatio nostia sit typus & adumbratio aeternae damnationis. Tradiderat hoc iampridem Tertullianus cap. 39. Apolog. describens exercitationes Christianorum coetuum suo tempore. fCerte inquit) fidem sanctis vocibus pascimus,spem erigimus, si duciam figimus ; disciplinam, praeceptorum nihilominus inculcationibus densamus. Ibidem etiam cxhortationes,castigationes,& censura diuina. Nam &iudicatur magno cum tondere , ut apud certos de Dei conspectu: summumque futuri iudicii praeiudicium est, si quis ita deliquerit, ut a communicatione orationis, & conuentus, & omnis sancti commercij, relegetur Ja. S. Basilius subscribere visus est, tractans illud capitis primi Esaiae, auferam omnes iniquos abs te. Proposito enim insigni ben ficio quo Deus asscit subditos, cum iniquum prae iidem remouet,subclit Iob hoc& signa quaedam circum Ecclesiam statuuntur, quae deprchensos in interdictis peccatis, abarcent ingrcia. sub&

SEARCH

MENU NAVIGATION