De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

su, dc segregant a reliquo corpore Ecclesiae, ut ne vel tantillum fermenti totam conspersionem dolo circunucniat ac vitiet. Itaque ad Dei bonitatem spe stat, e medio populi tollere iniquos. Neque enim iniqui, una cum sanctis ingredientur sancta, quia ventit brum est in manu Domini. Sed enim qui nunc ut iniqui segregantur a populo , quae geruntur cunista susque deque ferunt,non intelligentes,quia is ς delineationes separationis, ea subindicant quae in tremendo

fient Dei iudicio. JPetrus Blesensis epist. I 3 i. in fine, idem aperte tradidit, cum dixit. raliter tibi erit, cum ab Ecclesia

Sanci orum perpetua excommunicatione praecisus,

videbis filium Dei suis militibus donatiua gloriae largientem,tibi cedere ad miseriae cumulum alienae plenitudinem voluptatis o quam lugubre erit videre perdere Deum, atque ante sui saluatoris perire conspectum.J Verba haec postrema,deprompsit Blcsensis, ex calce homiliae quartae ad Monachos apud Eusebium Gallicanum. Priora ver5,redolent illa eiusdem autoris homil. r .num. 3. Quid post haec cum se miseranda conditione viderit omni consolatione nudatam, in Exteriores tenebras excuti,& ab illa beatorum Ecclesia, perpetua excommunicatione seclusam, ab

ipsa vitae radice praecidi 3ὶ In hanc rem , luculentum iocum Paschasj Co beiensis ex lib.de corp. lang. Dom. iam tradidi superiori capite. Hand obscure idipsum insinuauit Petrus Damian. Opus c. I a. c. I l. cum agens de vitando Consortio excommunicatorum , eo quod sint a Deo

diuisi, & membra Satanae, addit, quibus idem Tartareus ignis est paratus, iuxta Clitisti in iudici' oracu-.

592쪽

lum, eandem deberi iam nunc abominationem. Haec quippe verba germanitatem damnatorum & cxcommunicatorum, satis aperte praeferunt,magnamque esse inter utrosque proportionem , perspicue signifi

cant.

Sufugia Scripturarum ad idem.

3. Habet ea proportio fundamentum in Scripturis sacris,quae excommunicationem vel explicant,vel adumbrant, per segregationem scabiosarum ouiuna a bsanis, per ligationcm-vincula animarum,per tradi tionem hominis Satanae factam , & huiusmodi alia, quae aeque in damnatos & eorum statum cadunt, ut vel tenuiter confideranti poterit esse manifestum

Nam praeterquam quod in die iudicij, segregabuntur

oves abiicedis , in iudicio item particulari fit omnimoda diremptio ac separatio damnati a fidelibus, iuxta illud Iobi 2 8. Lapidem caliginis 2 umbram mortis,dividit torrens a populo peregrinante: quod D.Grc-gOr. I 8.morat. c. II. & I 8 egregie aptat ad reproborum diuisionem a fidelibus per interpositum diuini iudicij torrentem igneum. Quod item de temerario conuiua, absqtie nuptiali Veste auso in conuiuium irrepere , & ligatis manibus ac pedibus misso in tenebras exteriores, hoc est extra coenae locum multo lucernarum lumine splendentem, de excommunicato accipitur a D.Augustino L collat. contra Donatist. cap. 2O. Eo quod excommunicatusdigatus & innodatus Ecclesiasticis vinculis,proiiciatimqxtra Ecclesiam, in qua sola illucci sol animarum; hoc isqvana totum, ad clectiovem impiorum in tenebras in sq*iu, pro MM mari,

593쪽

mario spectat. Iidem damnati,manifestissime traduntur Satanae,cuius deinceps veluti peculi m ac possesesio habentur.Id quod aeque de excommunicatis dici, superius ostendimus. Tandem ut alia pleraque proportionis de correspondentiae, damnatos inter aC exeommunicatos capita dimittam,S.Gregorius 2 I. morat. cap. q. agnoscit improborum a iustis secretionem aeternam, in actu signato appellari anathema a Iobo. Sic enim scribit. Dieat ergo vir sanctus, nunquid non perditio orimquo, ct alienatio operantibus iniquitatem Quod videlicet & alienationis verbum durius sona ret , si hoc interpres in suae linguae voce tenuisset. Quod enim apud nos alienatio, hoc apud Hebraeos anathema dicitur. Tunc ergo alienatio erit reprobis, cum ab haereditate districti iudicis , se anathema est e conspicient,quia hic eum peruersis moribus contempserunt.J

Explicatio proportionis praedicia, quoad causam formalem utriusque segregationis.

. Iam si excommunicationis caulas, cum causis damnationis conferre placeat,perspicuum erit,quanta sit utriusque illius status consensio. Excommunicationem , ob solum mortale peccatum intorqueri in quempiam posse, in confesso est. Haec item est unica es sola damnationis aeternae causa formalis extrinse- Ca, siue motivum. Nam Oamuis pςccata venialia arceant hominem ad tempus a visione Dei , , coelesium sacramensorum fruitione, quae est analogicae qHaedam exu municatio minor: tamen perpetuam

exclusioneά a gloria, nemo subit nisi oeotami dis. ' lethali

594쪽

lethali labe. Ac ne pro quouis quidem mortali peccato incurritur aeterna damnatio, sicut neque excommunicatio; sed quemadmodum ad excommunicationem incurrendam exigitur obfirmatio in crimine, de contumacia aduersus Ecclesiam, ita, ut quis in aeternae damnationis barathrum detrudatur, exigitur impcu nitentia finalis, cui nulla est par contumacia. Nam si contumax is dicitur , qui aduersus aliquantas monitiones obsurdescit, nemo ad plures externas & internas admonitiones contumax & praefract i animi est, quam is quem usque ad mortem obfirmat impcenitentia. Neque enim trina duntaxat adhibetur monitio, ut reuocetur ad bonam frugem, sed quod in scripturis perpetuo traditur , stat Deus ad peccatoris

ostium, & opportune, importune, urget, arguit,obsecrat, increpat admonet ad poemitentiam & animi emollitionem; nihil ad eum est istum consequenduna praetermittens per se ac, suos etiam de nocte consurgens,ut Propheta significantissime dixit. Causa item, interna formalis; quae est ipsa rei simplicis essentia ac quidditas,eadem proportionaliter est in statu damna ti & excommunicati. Nam sicut statuitur separatio

omnimoda excommunicati a quocunque caeterorum

fidelium commercio, ita inter damnatos S gaeteros, chaos magnum firmatur. Et sicut excommunicatus priuatur tactu orationum communium, ita damnati arcentur participatione quarumcunque inationum. Quis enim pro damnato oret , non modo communiter, sed ne priuatim quidem3s. Nec verum est,sed figmenti plenum,quod deo atione a S. Gregorio sula pro Traiano in in inum pridem detruso, circusertur ex Damasceno adscripta . M M a oraton

595쪽

oratione de defunctis. Ea siquidem narratio,quicquid

pro ea annitantur Ciaconus iusto opusculo,& Salas 1 2.tract. I .d. I s .rium. 4.omni prorsus Verisimilitudi- . ne caret, ut aperte euincunt Bellarm.l. 2. de Purgat. c. 8. &Baron. anno Christi 6O .ac SuareZ t.2.3.p. d.43. sect. 3. Et ut ita res habuisset in eo exemplo , negandum omnino esset, Traianum cum pro eo oravit S. Gregorius, fuisse detrusum ad sedem aeternae damna-

tionis, sed dicendum esset, suisse in separato loco detentum, in quo iuuari posset sancti viri suffragiis. Id quod aeque ad narrationes de Falconilla, & similibus 'extendit Duranius i. a.deritibus c. 4 .num. I 2. Adde etiam ad narrationem de Dinocrate,S. Perpetuς sororis suae precibus erepto ex inferis,ut refertur apud D. Augustinum l. 3.de anima & eius orig.c. 9.qui tamen nutare narrationis illius fidem, subobscure insinuat. Non modo autem viatorum preces nihil possint iu- .uare damnatos ut eripiantur e Tartaro, sed ne sancti quidem coelo iam illati orationibus suis quicquam ad id conserre poterunt,ut egregie prosequitur Origen. hom. .in Ezech. & satis fuse contra nouum crrorem Barthij Sectarij, confirmaui in opere de martyrio,p. q. .6.a num. 2s .Fuerunt,qui saltem leuamen aliquod cruciatuum per orationes nostras posse damnatis c5- tingere , existimarent. Refert non paucos Sixtus S non sis l. 6.Bibl. annot. 7. Sed haec quoque damnatorum nobiscum communicatio,cst penitus rescindenda, ut Suareet fusius prosequitur l. 4. 3. p. d. 48. s. q. anum. 34.& Medina C.de orat.q.de supra quibus orandum,&. q.de valore orationis pro alio. mare ratum esto,nullain suffragiorum & orationum qu rumcunque participationem, concedi a no

596쪽

bis posse damnatis r ac proinde esse eos CXcommunicatorum germanos , tametsi hi duntaxat a suffragiis communibus remouentur. Nulla item excommunicatis, aeque ac damnatis, Indulgentiarum Ecclesiasticarum usura. Neutri interesse possunt diuinis laudibus, quae in coetu sanctorum celebrantur. Nec mensam communem cum sanetis habebunt damnati, sicut excommunicatis negatur mensis cum fidelibus communio. Nemo excommunicato vitando aue dixerit, vetante Apostolo. Et nemo item potest aue dicere damnato,quem norit addici aeterno vae ac immedica-

. bili exitio,& prorsus a salute extorrem factum. terque Dei protectione speciali destituitur, damnatus Vero etiam generali ; cum plane exciderit e statu in quo diuina benignitas protectionem ab hostibus ad tutelam impendit. Excommunicatos Deus ipse tradit Satanae, ex praeiudicio Ecclesiasticae sententiae. Qui vero plenitis deduntur Satanae,quam damnati Z E sique ea traditio & donatio,firmissima,& omni prorsus excluso remedio irrevocabilis.

Item quoad causam esse Iiuam.

6. Iam causa effectiva excommunicationis, ςadem proportionaliter est cum causa damnationis.Nimirum ut illius causa est Episcopus, ita hanc efficie Pastor & Episcopus animarum nostrarum. Quod si sunt aliquae excommunicationes a iure Piae non sunt ab homine, fuerunt quoque multorum damnationes a iure , ex vi scilicet diuinae solius legis, latae prius .. quam Verbum homo fieret. Post Christum vero, ut plenius di*o cum de Christo iudice,Patςr omne iudi-- . γ MM 3 cium

597쪽

Pars II. Caput x

cium dedit filio : qui proinde etiam particulare iudicium exequitur,& in eo seri sententiam; atque ita ex tunc,quaevis damnatio recte dicitur excommunicatio ab homine. Quod vero solemnem CXcommunicationem siue anathema Episcopus immediate fert astantibus 11. Sacerdotibus, imago plane esse videtur solemnis sententiae, a Christo assitentibus Ιχ. Apostolis proferendae in die iudicii , ubi faculam ardentem deiiciet, verba inquam illa horribilia, ite maledicti in em aeternum. Nec deerit horrificus sonitus, om- .nium campanarum lugubri & ineondito boatu funestior, siue id accommodare placeat ad ipsius Christi . iudicis vocem,cum Sayro l. I.de censur.c. I S. num . . sue potius ad tubam mirum spargentem sonum , Mad vocem Archangeli,cuius diserte meminit Apostolus. Interueniet denique conculcatio proiectorum foras , & ad nihil ultra valentium nisi ut conculcentur & proterantur ab omnibus. Apparet,in formali &effectrice damnationis aeternae & excommunicationis causa,magnam cerni analogiam atque correspondentiam. Materialem vero causam seu subiectivam, esse utrobique simillimam, damnatum scilicet ac ex communicatiun , est quoque ex antedictis perspi

Disserentia quoadfinalem. - ν In sola finali eausa est dissimilitudo, i propter

quam thitio dixi,statum damnati & excommunicati, discrimine aliquo seiungi. Nimirum excommunicatio , pinna quidem est grauissima, sed medicinalis; quantum cst ex mente inserentis. Propterea enim

598쪽

Apostolus,tradens Satan ς Corinthium incestuosum, contestatur se id facere ut spiritus saluus fieret in die

Domini. Idem excommunicationis scopus proponitur ex Vrbano Papa c.notalium. 24 q. . Sc ab innocentio confirmatur c.I.de excepi. in 6. 5c ibid. c. i.de sciat. excom. Ait enim excomunicationem este remedium medelam,& lauiusmodi poenam esse medicinalem. non mortalem;disciplinantem,non eradicantem. At poena amnati, non est medicina: nec enim infertur ut damnatus sanetur , sed ut iustam retributionem contumaciae in scelere, nec unquam mollitae obdura

tionis accipiat. Verum quia hic finis est plane extra passum , nec aliquid in eo mutat, sed mere sistit in agentis intentione, merito concludere licet, & damnati & excommunicati statum, quoad ea quae VeriquCinferuntur & insunt,magnam omnino affinitatem dc proportionem habere. Ac proinde sicut status damnationis est extremitas miseriarum-vertex infelicitatis,ita excommunicatio,quae tam belle damnationi externae respondet, teterrima omnino &calamitosii sima apud prudentes aestimatores baberi debet.

599쪽

Diuinum pro extimesienda excommunicationes .

fragium factis exhibitum ; siue exempla diuinae vindictae in quosdam excomunicatione perculsos,

I. VAE ex noui veteri tie Testamenti Scripturis, ad ingenerandum excommunic tionis sanctum horiorem peti poterant, tanquam foeta diuinae autoritatis oraculo , persecuti hactenus sumus.Nunc quando diuina autoritas, non minus factis quam verbis proditur, nec minus luculenter Deus veritati cuipiam operibus quam vocibus attestatur,profercnda sunt illa diuinae iustitiae ultricis specimina, quibus patefactum est , excommunicationem Deo ipso iudice pauendam esse, ac euitandam. Et quia iuxta S. Cyprianum l. de lapsis num. 8 s. exempla sunt omnium , tormenta paucorum , 'non probabo anxie diligentiam hac in parte,appendendo minute , quaecunque in hoc genere corrogari poterant : sed contentus ero selectis quibusdam huiuscemodi poenarum sanctisicationibus, ut in simili locutum Mosem, obseruat S. Aug.q. 3 o. in Numer.monens dici sanctificatam eorum poenam, qua datum est exem- lpium caeteris,ut timerent & cauerent. ia. Zoeimus Neapolitanae cathedrae inuaser; a ;Maximo legitimo Episcopo, anathemate percussus sc/m ob causam insigne exemplum pCebuit efficaci-

ratis Hadii Ecclesiastici, ut intelligi potcst ex his ver- iibi Μareeitai presbyteri l. de schisin. Vrsic. M Da- i

600쪽

Ira Dei in excommunic. Is

massi. Inter ipsa verba Sacerdotalia , eius lingua protenditur , nec valuit eam amplius reuocare intra oris meatum, eo quod contra modum naturae extra os

penderet, ut boui anhelo. Qui ut vidit se linguae officium perdidisse egreditur basilicam : & res mira, foris suum in officium lingua reuocata est. Ac primum quidem intelligit, compleri in eum sententiam martyris & confessoris. Sed hoc ipsum toties passus est,quoties in basilicam diuersis diebus intrare tentauit. Denique ob eam causam tandem cessit Episcopatui,ut pristinum sibi officium linguae, integre redde

Ietur.JIdque etiam consecutum esse ZoZimum repudiato plene Episcopatu male inito, docet ibidem Marcellinus affirmans superstitem adhuc fuisse Zozimum, cum ista ipse scriberet. Episcopum nomine Florentinum , refert idem

Marcellinus, tametsi nequaquam Arrianum, tamen Arrianorum fautorem & excommunicatum, cum in

consessu plenissimo k insideret throno suo , vi diuina subito elisum in terram fuisse , forasque eductum semel & iterum. In tertio regrediendi & thronum occupandi connisu ora foede distorquentem, infelicem spiritum expuisse. 3. Stiliconis Comitis seruus, in multorum perniciem falsas tribunatus literas confeccrat. Interrogatum & flagitii compertum, S. Ambrosius excommunicauit, cum eodem momento, inquit Paulinus sub finem vitae S. Antistitis, adhuc semo esset in ore sacerdotis, spiritus immundus, arreptum discerpere coepit. Quo vilb, non minimo timore repleti sumus, re admiratione. JArcadius Imperator & eius coniux Eudoxia, a S.

SEARCH

MENU NAVIGATION