De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

ue1 6 Pars II. Caput VIII.

ad censuras,praesertimque excommunicationem. In-

signem D. Augustini in hanc rem locum ex l. I. contra aduers. leg. & prophet. cap. 17. appendam infra

cap. I A.

a G. VIII. VIR GAE: s v BI CI. Apostoli verba sunt, I . Corinth. . Quid viatis,in virga veniam ad vos Hoc ad potestatem coercitiua, praesertim per excommunicationem pertinere,agnoscunt passim DD. Pulchre S.Ambros.l. i .de poenit.c. i . Venit Apostolus, in virga, quia a communione sacra conuictum remouit. Et bene dicitur tradi Satanae , qui seParatur a Christi corpore. Venit etiam in charitate, spirituque mansuetudinis: vel quia sic tradidit, ut spiritum eius

saluum faceret:vel quia eum quem ante sequestrauerat, postea Sacramentis reddidit. Nam & sequestrari oportet grauiter lapsum,ne modicum fermentum totam massam corrumpat: expurgandum est vetus se mentum,vel in singulis vetus homo, hoc est, exterior homo cu actibus suis, vel in populo inmeteratus peccatis , vitiisque concretus. Bene dixit, expurgandum, non proiiciendum. Quoὁ enim expurgatur,non totum iudicatur inutile. Ideo enim purgatur, ut Vtile ab inutili separetur. J En virgam pro excommunicatione. Nihil vulgatius, quam virgam, cum in sacris literis, eum etiam apud Ethnicos, symbolum esse facultatis coerccndi improbos, & male mulctandi criminosos. Id enim praelati Consulibus Romae fasces virgarum denotabant. Vnde quia tametsi bini erant Consules, tamen per vices summa pqtestate potiebantur, quilibet ad unum mensem , ut habetur ex Suetonio in Caesare cap. 2o. & ex Liuio decad. I. lib.2. idcirco per eum mensem, fasces virgarum ei soli praeserebantur,

penes ,

562쪽

Excom. ex nouo me m. si

penes quem erat summa potestas. Ex quo ut id obiter attingam) intelligi potest qua ratione I. Machab. d. s. ἡ ei ui de Romanis, eos obedisse Uni,qRQd ς00 stat scriptum esse de tempore quo Respublica Romana per Cosules administrabatur. Quare virga signum est potestatis coercitiuae; ac proinde Apostolus vir

gam intentans, comminatus est correptionem Eccle- uasticam, quae praesertim exercetur inflicta excommunicatione.

27. Hanc esse dixerim virgam , siue flagellum,qua simul cum altera cui nomen decor,pro bi pastores Ecclesiam regunt, ut praenunciatum est Zachar. II. Haec item est virga illa vigilans per quam qui non resipiscunt,incidunt in ollam ignis aeterni, ut praeclare circa Ieremiae visum dis erit Clemens Ale-Xand.l. I. paedag.c. 7. Esse quoque hanc virgam, illam ipsam ferream , cuius mentio est Psalmo 2. tradit S. Hieron .epist. s3. verbis illis. Miror sanctum Episcopu in cuius parochia essepresbyter dicitur,acquiescet re furori eius, A non virga Apostolica, virginue ferrea , confringere vas inutile, & tra4ere in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat. J Fateor hunc sensum verborum Psaltis non esse apud omnes ratum,longeque aliter plero ite Patres quos adduco uens de Christo pacis principe , interpretari virgam serream,& vasorum figuli confractionem per eam. Non caret tamen haec quoque expositio probabilitate sita, vel si aliud proferre pro ea non liceret, quam quod sit a

28. IX. IN C RE PAR 1 DuRE. Apostolus ad Titum I .arguens quosdam vaniloquos & seductores, docentes quae non oportet turpis lucri gratia , ait

563쪽

318 Pars I I. Caput VII

TIto '. quam ob caissem, increpa illos dure,ut sani sint in fide. Graece iam τόμως : qua locutione indic ri excommunicationem, inde colligit Turrianus l. r. pro epist. Ponti f. c. s. quod Clem .Rom.l. 2. constit. c. a. his ipsis Apostoli verbis adhibitis, atque adeo ad hunc locum alludes, describat excommunicationem. Ait enim Clemens. Κήινε κωπυρὸς παροδύσεις. id est, iudιca abscindendo , ct trades gladio ignis. Et paulo post ακοψον, διασα πυ μέρο',id est, amputa membrum putrescens. Clarum est, S. Clementem , his loquendi modis excommunicationem signasse. Pat igitur est arbitrari , iisdem verbis apud Apostolum eandem subiici notionem, & apud eum, increpare dure, vel ut cortex Graecae vocis potius fert, abscindere 3ue ad viuum,perinde sonare,ac infligere excommunicationemr Et sane esse excommunicationem, increpationem duram,fiemo non videt. Recte Stephanus Bruleser in A. d. I 8. quaesito 6. ait, eXcommunicationem esse increpationem duram & asperam, quia se habet veluti medicamentum acerbum, quod ab Ecclesia ei adhibetur,cui emplastra lenientia . Sc suauia malagmata non profuerunt. Et hunc ipsum csse exco inmunicationis usum ac scopum , ex ipso Apostolo alibi discimus. Idem Apostolus 2. Cor. 1 3. agere auraisI, Gmτομιως, usurpauit pro eo quod est plectere excommunication iuxtaTurrianum l. .de do .charael. '29. X. N o T A RI. a. Thessalon. 3. sic loquit Apostolus.Si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hvuc notate , ct non commisceamini cum illo, ut confundatur Ea notulo aliud esse non potest,quamiscommunicatio. Ncque enim senius Apostoli is est quem

564쪽

ibi affert D. Thomas, & quem ibid. Theophylactus . Ditio Chrysostomo assingit , cum apud eum non compareat ; nimirum si quis est inobediens, Linc ad uos deserte per literas,ut a nobis puniatur,2 interim dei itate illum. N5 est,inquam,hic sensus Apostoli, nec illud per epistolam,rungendum est cum Verbo notate, ut sensus sit,deferte eum ad me per litera , sed illud per solam, referendum est ad verbum Apostoli per epistolam tradituna, cui qui inobedientes forent, eos ab Ecclesiasticis Thessalonicensium praesectis, excommunicatione percelli mandat Apostolus.Nam si Aposto lo denuia clandi fuissent per epistolam ut ab eo plecterentur, & interim iam vitari debuissent, ut habet expositio adducta,poena antecessisset sententiam. Scnius ergo Apostoli communiter a Patribus & Doctoribus receptus, est huiusmodi. Si quis sidetis est θρο- lus, ct inobediens verbo quod per epistolam ad vos trans misimus,vos Antistites hunc notate ; id est, excommunicate,inutrite illi notam qua vitandus ab omnibus agno catur. Verbum enim Graecum σημιεue , quod ibi Apo stolus adhibet significat apposixionem notae qualis bobus cossinupetis apponitur,ut declinentur. Qui igitur inter fideles petulci sunt, & digni qui evitentur

ne noceant, notantur per excommunicationem. Anallusum ad notam, Caino , excommunicatorum illum 'strissimo exemplari impressam diuinitiisὶ An etiam al- lusum ad stigmatias seruos, quos in facie ubi grauius deliquissent,notare moris erat, ut est apud Plinium LI 8. cap. 3. pleniusque explicant Connanus l. 2. Com

nus Hugo in opere de scriptura 3 Non absimilis sane videri potest malorum Dei seruorum notatio pς K 4 τὸ cum

565쪽

ue 2 o Pars I I. Caput I x

excommunicationem: eamque in loco Apostoli cui insistimus,diserte agnoseunt Tertuli.l. de pudic. c. I 3.& S.August. l.contra Donatistas post collat. c. & in Psalm.s .ac l.de fide & operibus c. s. necnon Cassianus l. IO.de ipstit. c. I

dumbrationes Christianae excommunicationia in antiquo Testamento,ad cladis peream illatae intelligentiam clariorem.

V V E ex nouo Testamento ad ingenerandum excommunicationis horrorem sup-- petebant, hactenus proposuimus. Nunc antiquos eiusdem typos in veteri scriptura abditos, scrutari aggredimur. Inde enim non parum lucis accedet , ad eam quam persuadere nitimur excommunicationis atrocitatem , omnibus merito extimescendamo

Num Satanae e caeso deumo, typus excom, municationis. Potuisset porro primus locus inter huiusmodi adumbrationes, dari emigrationi Satanae de tabernaculo suo,& radic1s eius de terra viventium,ut ex Psal. isi .loquitur Cassianus lib. I 2 de instit. c. . ei tuquam cxturbationi deorsum,& religationi per rudentes inferni, negata prorsus communione Sanctorum , quo nullum

566쪽

nullum este illustrius diuinae seueritatis facinus, in

confesso est. Proponit hanc nostrae excommunicationis imaginem Robertus Arboricensis Tomo a. de utroque gladio theorem. 7. insinuatque eandem Synesius epist. s8. in deuotione Andronici. Concinnavero Petrus Blesensis serm. 29. Satanam ex hac excommunicatione dictum esse anathema, Christianos vero cum per Baptismum a Satana abiunguntur, serianathema anathematis, his verbis exponit. f Hermon

interpretatur,anathemaram.Cuius evu,nisi ipsius an thematis Primur 3 ergo quaerendum est, quid sit anathema: deinde, quid sit anathema anathematis,adiun- gedum.Anathema,hoc est,separatio. Anathema anathematis, separatio separationis. Et fortasse, si separatum esse, malum sit tamen separatum esse a separato, bonum erit. Quis autem melius potest dici anath ma , quam apostata Angelus, qui se primum per superbiam a societate illius supernae ciuitatis separauit,& ex merito praeuaricationis suae , dum capitis membrum esse noluit, ab unitate corporis illius praecisus, caput iniquorum omnium factus estὶConstat autem, quod omnis homo,secudum primam generationem, qua in peccato concipitur, dc cum peccato nascitur, huius corporis membrum est, & ad illius societatem pertinet. Sed quisquis per Sacramenta fidei regeneratus , membrum Christi essicitur, ab unitate huius corporis separatur. Quis est ergo anathema, nisi Di bolus, & membra eius,& qui sunt anathema anathematis,nisi hi qui separati a corpore Diaboli,facti sunt membrum Christi Z J Denique Honorius in Gemma animae lib. 3. cap. 78. Diabolum superbientem &rei bellem, de coelesti Ecclesia eiectum dc excommuni-

567쪽

322 Pars II. Caput Ix

catum a Deo asserit; Domino ut ait θ formam praebente Christianae excommunicationis, quae in 1oIos rebelles ac contumaces est exserenda. Nihilominus, consulto abstineo recensere inter ex- Communicationis nostrae typos, hanc Satanae excommunicatione, omnium licet asperrima & calamitosissisimam. Et ratio eam dimittendi est, quia clades Satanae irrogata, ex certo Dei consilio & voluntate fuit immedicabilis atque perpetua,ita ut in Satanae pote state non sit aut fuerit, statu illo miserrimo & atrumnosissimo liberari,cotra delirium Origenis, existimatis abyssum velut senescentem, ut S. Gregorius con- tra eum disserit 3 .morat.c. I I.&S. August. I 2. ciuit. c. 2O. & l. 2 I. a c. I . At contra rationem Christianae excommunicationis est,ut ex se vel ex inserentis me

te sit perpetua, nec possit dissolui ad nutum ex communicati resipiscentis. Id quod de omni aeque censura valere, significatur cap. ex literis. de constitui. Vbi Felinus num. 3 . &Panorm . num. IO. ali OS in eam rem textus adducunt. Ad alios ergo accommodatiores excommunicationis nostrae typos, acceda

septior Adami e paradise.

a. Antiquissimam in primis ac appositissimam excommunicationis nostrae adumbrationem, suppeditat Adami e paradiso voluptatis eiectio in terram sentes ac tribulos germinaturam Idque Adamiani hxreticorum spurcissimi ac coenosissimi, apud S.Epiph nium haer. s 3.agnouerunt,adiuncto pro more,in quin/mento .Sic enim ait de eis s.Epiphanius. Isi Visus

568쪽

T si Christiana excommvn. 32

sus fuerit quis snam hoc dicunt in delicto esse, eunon amplius in Congregationem admittunt. Dicunt enim ipsum esse Adam,qui comedit de ligno, & incidit ut expellatur e paradiso, hoc est, ex ipsorum Ecclesia. Putant enim,suam Ecclesiam esse paradisum,&scipsos esse Adam & Euam J Dubitari potest, an histurciloqui censuerint expulsionem Adami e paradiso,nunquam accidisse ad literam,sed quod de ea scriptum extat, dictum aenigmatice fuisse de abiectionee suis spelaeis. Vt ut sit,expulsio Adami, ex erronum illorum mente, fuit adumbratio excommunicationis inter Christianos receptat:quod dimissa lutulenta hae scrobe, placet aliundo haurire. Ita habet Franc. Arrias

Geminiano L8. de similitud. c. χχ. Reuclinus i. t. de alte Cabalistica,ubi iussiim Dei ad Adamum,ait fuisse monitorium, & passim iuniores. Sed Patros potius audiamus. S.Hieronymus in cap. s. Oseae,ad illud, ipsi autem sicut Adam,transgressi sunt paritum,hoc dictum inter pretatur de peccantibus in paradiso Ecclesiae, unde postea eiiciuntur per excommunicationem. Sic enim eum locum edisserit. Ipsi autem imitati sunt Adam, ut quod ille in paradiso fecerat, pactum meu legemque praeteriens,isti in terra facerent. Et ibi,hoc est in Paradiso, omnes praeuaricati sunt in me, in similitudinem praeuaricationis Adam. Non enim mira, si quod in parente prςcessit, etiam in filiis codemnetur. Uotidie Deus & eos qui extra Ecclesiam sunt,& qui pereunt in Ecclesia commorantes,prouocat ad poenitentiam,& dicit eis:misericordiam volo, ct nonsacrisicium, scientiam I ri,plusquam vero offerunt

569쪽

panem sacrilegum,& dant eleemosynas,& sectari vicientur humilitatem. Quae ego si vero fiant, holocausta interpreton cum autem scientiam Dei reliquerint, frustra truncato capite fidei, caetera membra habere se iactant. Praevaricati sunt enim pactum Dei in Ecclesia,sicut Adam praeuaricatus est in paradiso:& imitatores se antiqui parentis ostendunt,ut quomodo ille de paradiso, sic isti eiiciantur de Ecclesia.JS. Augustinus l. 11 .de Genesi ad lit.c. o. adduceris Varias causas abducti a ligno vitae, & pulsi e paradiso Adami,hanc profert praeter caeteras,squod in eo esset Sacramentum visibile inuisibilis sapientiae : alienandus inde utique fuerat, vel iam moriturus, vel etiam tanqiIam excommunicatus sicut etiam in hoc paradiso,iὸ est,Ecclesia, lent a Sacramentis altaris vissibilibus, homines disciplina ecclesiastica remoueri.J Uide..tiirque etia D. Augustinus huc respexisse paulo post, tractas illud, ct ordinarait Cherubim,st flammeam romphaam qua vertitur,custodire viam ligni vita. Ait enim. Hoc per coelestes utique potestates etiam in paradiso visibili factum esse credendum est, ut per Angelicum ministerium esset illic ignea quaedam custodia. Non

tamen frustra factum esse, nisi quia significat aliquid etiam de paradiso spiritali, non est utique dubitandum.JEodem aevo,Bracharius epist.ad IanuM . fere initi, s Ecce in ipsius introitu scholae, occurrunt illic duoauthores seminis carnalis, Adam' & Eua, qui venenato serpentis dente percussi, non statim poenae mortis

addicti sunt,sed deiecti de paradisi deliciis, id est, de Ecclesiet libertate,& sacri communione mysterij.Ideo λις orarie, sub typo moeroris tribulationisque dam- enati

570쪽

Hati sunt,ut malagmate poenitentiae sanarentur;& eo

vique de ligno vitae, id est Christi participio exules

ferent,donec ad eum per romphaeam flammeam, id est ignitam martyrii passionem , aut per Cherubim Domini, qui interpretatur scientia, relnea-i Teiat. J

. Paschasus Rathbertus l.de corp.& sang. dom. C.' sub initium. Sicut fuit arbor vitae in paradiso, ita sanista Dei Ecclesia quae paradisus deliciarum in canticis appellatur, habet in se mysterium vitae , quod in eodem ligno figurabatur; ex quo qui edunt seruantes

mandata vitae,ncquaquam possunt mori in aeternum.

Quod si veluti Adam inobedientes, a Diabolo rursus Peccato mortis perempti fuerint, sicut ille de paradias O , remouentur a sanctis altaribus , & a ligno vitae, scilicet a corpore & a Sanguine Christi, qui est verum paradisi lignu cuius folium non defluet , dc omnia quaecunque faciet,prosperabuntur. Remouentur autem , ne sumant de ligno vitae,& male vivant, Vt moriantur: imo,ut resipiscant a malis suis, S per poenitentiam reconciliati, Christi per hunc cibum rursus reinserantur visceribus, & fceliciter deinceps vivant

in aeternum. Hoc quippe agunt Sacerdotes Christi in Ecclesia, & monstrant quod futurum est in illo vitimo CXamine , quando separabuntur iusti ab iniustis. Sed hic sicuti Adam expulso,spes mansit redeundi ad Vitam per poenitentiam, ita praecisis a ligno vitae, patet facultas, si velint redire ad vcniam. Honorius in Gemma animae lib. 3. cap. 8. Quod Ecclesia inquit peccantes de Ecclesia eiicit, poenitentes recipit, superbos gutem & rebelles excommunicat,& non p*ni cntes, indignor sepultura iudicat; a Domino for-

SEARCH

MENU NAVIGATION