장음표시 사용
551쪽
dare potest ad monstrandum,quomodo habeat quoque Ecclesia clauem scientiae,quam alioqui fatendum esset altera binarum duntaxat clauium expressam ese se; cum certum sit,clauem scientiae sui Scriptura ita loquitur) Ecclesiae a Christo esse attributam, seorsima claue iuriaictionis. Per hanc ipsam tamen, absque alia claue distincta, recte intelligitur fieri noxiorum extramissionem & proiectionem extra Ecesesiam. Est enim ea dimissio & proiectio,inus iurisdictionis luculentus ac nobilis. 2o. Caeterum, citiusmodi sit haec excomminicati dimissio & proiectio extra Ecclesiam,nonnihil ambiguum est apud Dόctores. Nonnulli existimant,excommunicatum mitti extra corpus mysticum Christire Catholicam Ecclesiam. Ita Catechismus Romanus in Symboli explicatione, Valdensi.2.doctr.C. 0.Τur- cr.in summa de Ecesecl.8.c. 3 .Bellarm.l. 3 .de Ecclesic s. BVus l. I .instit.Christ.resig.c. m. Ricciullus I. . de iure person.extra Eccles c. i. aliique ex iurisperitis permulti, quos adducit Sanctaretius tract. de haeresicap.43. dub. 2. num. l9. Favent plane multa iura. Sic enim .cap. Canonica. II. q. 3. ubi Ecclesiae violatores excommunicantur, & a gremio S.Matris Ecclesia, cta consenio totius Christianitatis eliminantur. Similia habentur cap. Omnis Christianus, & cap. cum aliquis, itesnque cap.quicunque.& cap.videas. II. q. 3. Rursus
gi itur varis Patres, praeter eos e quibus Gratianuaria dicta capita collegit. Non obscurὸ Clem. Rom.l. 8-constit.c. 3.Item Hieron. in c. 3.ad Titum, ubi ai
idcirco haereticum hominem diei ab Apostolo, iudi-
552쪽
cio proprio damnatum:quia quo peccator fidelis abit Episcoporum iudicio per excommunicationem , eo haereticus sponte sua abit, id quod S. Maximus hom. a.de Christi accusat. & iudicio,in ine,pulchre confirmat. Sicut ergo haereticus ultro exit ex Ecclesia, ita peccator fidelis foras extra Ecclesiam mittitur , trudente Antistite ac expellente. Apud S. Augustinum c. 6s. Enchir. excommunicatus, pronunciatur separ tus a Christi corpore. Ex eiusdem S.Augustini autoritate S.Gregorius in Psalm. . poenit.ad versi.cita dixissiet,Christum esse Ecclesiae caput,animam vero esse Spiritu sanctum additi funde dicit B. Augustinus: . Si vis vivere de spiritu Christi, esto in corpore Chri- .sti. De hoc spiritu non vivit hqreticus,non vivit schis. maticus,non Vivit excommunicatus: non enim sunt de corpore. Denique Marciqnem priusquam haereti- . cus fieset, a patre sito ob turpitudines, eiectum fuisse ab Ecclesia cui praeerat pater,affirmat s .Epiphan.haer. 42.Agnoscit ergo eum qui excommunicatu fieri extra Ecclesiam. ar. E contrario tamen graues DD. negant, excommunicatum praecise vi excommunicationis desinere esse de Ecclesia.Ita AZort. 2.l. s.c. 2O.q.6. SuareZ
disp. 9. de fide s i a num. I . Turrianus ibid. disp. I .dun.1 difficult. Videtur fauere D. Augustinus l.contra Donatistas, post collationem cap. 2o. cum ait neque enim a populo Dei separamus qui excommunicatur,& ad humiliorem gradum rediguntur.J Verum hic locus merito suspectus est. Videtur enim librarii flagitio excidisse ex eo particula negans, cuius adli. 'bitione existet sensus plane contrarius quem textum
capitis plane exigit.Plane siquidem D.Augustinus ibi Vult
553쪽
vult asserere criminosos cum per tempora & circumstantias licet, elici ex Ecclesia. Itaque legendum est. Neque enim a populo Dei non separamus, dcc.Quare iule locus male allegatur pro hac sententia. Firmat vero
eam optima ratio ; nimirum quod excommunicatas
possit Christo coniungi per fidem & charitatem. At hoc ipsum est, este membrum Ecclesiae, & coniungi eum caeteris membris Christo capiti subiacentibus. Imo si agatur de essentiali & veluti constitutiva ma membri Ecclesiae, sufficit fides, quam certum est posse in plerisque excomunicatis superstitem manere. Sunt quidem aliqui excommunicati qui fide destiatdunturi illi nimirum qui propter haeresim vel apo-tasiam excommunicantur: de quibus DD. huius secundae sententiet exponunt Patres,cum interdum dicunt, excomunicatos non esse membra Ecclesiae,sed ab ea eiectos vel seclusos esse. Sed hos excinnmunicatio non tam praescindit ab Ecclesia,quam reipsa iam praecisos, fecit manifeste agnosci quod erant, Vt monuit D.Augustinus l.de unit.Ecclescap.vltimo. 22. Momenta rationum huius posterioris sententiae, videntur potiora. Potest tamen adhiberi utriusque sententiae conciliatio, dicendo, excommunic
tum ut sic, manere quidem membrum Ecclesiae quae est mysticum Christi corpus, ut posterior sententia contendit: dici tamen eiectum ab Ecclesia,quia relegatur ab omni cum caeteris fidelibus commercio,& a templo sere excluditur. Ecclesia autem,ut Isidor. P illi 'otauit l. a. epistol. 1 6. quandoque coetum fidelium , quandoque templum designat. Ad hunc modum non incommode exponitur, quomodo excom
554쪽
tiale membrum Ecclesiae quae est comus Christi mysticum, dicatur tamen elici ab Ecclesia, & extra eam mitti. Et ita notauit Couar. in cap. alma mater. p. I. in .mtio,num 6. Driedo L .de dogmat.Eccles.c. 2.p. 2.ac 'fere Valentia in Analysi lib. s.cap. 3 subsin .Facilitis . etiam exponitur, quomodo excommunicatus dic tur remoueri, aut repelli, vel separari a corpore Christi, ietiamsi in Ecclena pergat esse tanquam membrum. Ea enim remotio,& repulsa, vel separatio, accipienda
est de prohibitione accipiendi Eucharistiam, quae est reale corpus Christi, non autem de praecisione a corpore Christi mystico , siue de plena excisione ab Ec-' clesia & congregatione fidelium. Laborarunt ergo homonymia vocis,quotquot pretcisionem a reali cω pore Christi, id est ab Eucharistia, transtulerunt ad praecisionem simpliciter dictam a mystico Christi corpore,quod est Ecclesia. Sane S. Cyprianus lib.de
Lisat. Dom. excommunicationem Vocat,separationem
abstenti a corpore Christi.Manifeste autem & citra omne dubium agit de separatione a participatione Eucharistiae,non autem de abscissime a mystico Christi corpore, sue ab Ecclesia. - Qualiscunque autem statuatur esse separario excommunicati a Christi corpore, iuxta utramuis sentcntiam proxime tractatam 3 hoc est,sive sit separatio ab Eucharistia S caeteris Ecclesiae opibus tantum, iuxta posteriorem sentutiam; siue sit excluso ab ips met Ecclesia viva, ut volebat prior sententia, fatendum est, talem separationem & proiectionem, esse plane horrendam, quod belle aperit luculenta disputatione Cruysolog.ierm. I 3a .Attexo partem. Homo
quid aliud te docuit io tuo corpore,aut sic diuisa con- iupctio
555쪽
iunctio , aut tam coniuncta diuisio, nisi ut extis unus,& unus in multis viveres Est membrorum commercio salutaris,pretiosus oculus, sed si perseuerat in corpore: alioqui ubi corpori defuerit, sibi non aderit:denent illi mebra omnia suae lucis obsequium: sed & ipse oculus sentit corpori se debere quod lux
est, qui utique cum omnibus membris ministratum membrorum prouideat,euulsus a corpore nec sibi vi-det. Quisquis ille est qui se putat esse aliquid, tali institutus exemplo, maneat in Ecclesia, ut sit aliquid: alioqui ubi defuerit illi, sibi esse mox desinit. Quod 'qui paenius nosse desiderat,Apostoli de corpore Christi loquentis perlegat instituta:quia nos illa percurrere sermonis breuitas amica non patitur. Lex est data non via,sed omnibus ε Christus non pro uno,nec ad unum,sed ad omnes dc pro omnibus venit: ut redi tegraret omnes in unum solum bonum, solum iucu-dum. Propheta futuri praescius, sic proclamat, ecce boni7 ct quam iucundum habitare fratres in unum Quia Deo non singularitas est accepta , sed unitas. Spiritus sanctus,Apostolis in unum cogregatis ubertate tota sui fontis illabitur : cuius ut simul discipuli operirentur aduentum, Dominica sunt praeceptione commoniti. Fratres, amittit diuina munera, perdit gratiae largitatem,charitatis fraudatur bonis, unitatis
illum benedictio non manebit,qui in se malefidus de ex defectu suo stulte sibi sussiciens, sic praeter Ecclesiam vitam quaerit,quam in ipsa tantum esse Propheta testatur,dicendo; Ecce quam bonum ct quam iucundum habitarestatres in unum quia illic mandauit Dominas Aenedictionem,ct vitam usque insculum Ja . VI. Ess E sinu τ EτHNICvM ET
556쪽
v O C A N v M. Perfrictae frontis Christianum qui Ecclesiam non audierit,eique autoritati quam in Ecclesiae capitibus Deus ad sui populi regimen inesse voluit , fuerit pertinaciter aduersatus , iubet Christus Matth. I 8. haberi sicut Ethnicum & Publicanum, id
est ut omnes aeqvh ibi agnoscunt , excommunicari. Cur autem excomunicatus, dicatur fieri sicut Ethnicus,ridicule exponunt nonnulli Iurisperiti, affirmantes perinde id esse, ac si diceretur, eum deuoueri &addici ignibus infernalibus Montis AElnae in Sicilia, quod passim creditur unu est e ex inferni suffumibulis Ita Ioan . Andr.& Abbas ad cap nouit.de Iudic.Haec insulsitas, condiendis fatuis hisce betis quas hic iampridem esitamus, opportuna visa est. Nam genuinus illorum Christi verborum sensus, non est obscurus. Nimirum sancire voluit christus, ut fideles non plus commerci j haberent cum excommunicatis,quam h bcreor olim Iudaei cum Ethnicis & Publicanis.Constat enim Iudaeos studiosissime auersatos esse consoctium Ethnicorum, & quoscunque alterius religionis, ctiamsi non idololatras,sed cultores veri Dei, eo ipso tamen quod Gentiles Ethnici erant, sutile Iudaeis horrori. Nam illud Ioan . .non coistuntur Iudai Samaritanis, hic non ur'eo, quia potest referri ad stbisma, quo a Iudaeis diuellebantur Samaritani Hoc flagranti Isimum Iudaeorum studium in vitandis quibuscunque ςxterni e eorum veluti contagio polluerentur, conceperant Iiudaei ex diuino decreto Deuter.7.1 . Publicanos vero Iudaei, cane peius & angue auersabantur : tum quia odiosi erant populo, qui se tributorum pensitatione liberum obtendens, a publicanis tamςn austerissimis exactoribus exugebatur:
557쪽
Tum etiam quia publicani, genus hominum serδerat
flagitiosissimum probris omnibus coopertum,Vnde apud Iudaeos erant infames,ut pluribus pro equi . tur Angelus Caninius in locis Hebr. noui Testam. cap. de publicanis. Locum eximium Chrysostomi d hac Publicanorum nequitia, & exaggerata improbi
tare,protuli in tractatione de S. Latrone cap s. num. I I. ex eius serm.de Chananaeat .6.Graecol. HAeet verὁ
plane affinia idem Chrysostomus t.serm.Graecol. ser. . 16, ubi Publicanum definit, limitem ultimum impro- bitatis .liberam violentiam rapinam absque reprehen- .sione.Legesis praeterea ibid.ser. 68. & Asterium hom. de Zachaeo inter photri breviculos c. 27 I.& in Catena Corderit Lucae 19. ubi sic habet. Omnis quidem iniuria: mala est, odioque digna: sed Publicanus omnes excedit. Non enim ullum legitimum peccandi praetextum habet.In aliis quidem' iri uenitur mali quς-dani necessitas,& origo,unde iniquitas procedit. Publicanus sera est,& pestis,quae praetextum non habet, viis Regiis incumbens. Violenta est,& publica auro- ritate ac vi armata.Publicani enim munus, furti quo dam genus est, quod punitioni non subiacet, inuerecundus auaritiae modus, negotiatio ratione ac titulo carens,impudens mercatura, terminus denique ac sinis iniquitatis. Quod Christus declarare volens,ubia que meretrices & publicanos, tanquam maximorum exempla malorum inducit. J Exempla scelerum de radipinarum, huic hominum colluuiei familiarium, non accumulo. Instar omnium esse poterit splendidissi-
mum exempluit atrocitatum malignissimarum unius APublicani. descriptum a Philone l. de specialaegibus, quod qui considerauerit , perspicue deprehendet, . quanto
558쪽
quanto Iudaeorum odio flagraret non abs re, genus publicanorum; nec aliud requiret simulachrum illius feralissimae expressionis Publicani quae habetur apud Basilium Seleuciae orat. s. Ut ergo significaretur perfecta alienatio fidelium
ab excommunicatis,Christus inter Iudaeos agens, ex eorum viii locutus, summam illam qua ab Ethnicis& Publicanis auertebantur ostensionem animorum,& a quocunque commercio elongationem , proposuit in exemplum ; significans non sectis fidelibus esse coiitcndu cxcommunicato , quam Iudaei Ethnucis ac publicanis coiiterentur, quae crat summa tunc& perfecta comercij inter aliquos interclusio. Quid vero visum est Caietano Matth. I 8. ut diceret,rigore Christi edictum transcend&e,excommunicatos nunc
esse nobis plusquam Ethnicos & publicanos ; cum etiam qui illis communicant, fiant abominabiles, quod olim non contingebat iis Iudaeis, qui cu Ethnia cis & publicanis essent versati Non puto sugillationem aliquam iustissimi Ecclesiae edicti de contagio
communicantium excommunicatis, latere in ea Caietani obseruatione. Itaque molliter repono, locum 'merito apud nos esse illi rigori, quia de maiore dis. pendio periclitamur communicantes cum excommunicatis , quam olim Iudaei cum Ethnicis & publi- Canis versantes, quos tamen ex eo commercio habi- tos pollutos,neminem later. 2s. VII. LIGARI IN TERRA , ET IN COELO. Eodem cap. I 8. Matthaei,Christus Dominus,postqua madauit contemptorem Ecclesiae, haberi sicut Ethntia cum & Publicanum,id est excommunicari,cauens ne
559쪽
Apostolis & eorum successoribus ligata essent,itidem in coelo ligata fore: quod S.Chrysostomus ibi, retulit 'ad poenam alterius Vitae, supra poenam excommunicationis iam expressae comparatione excommunicaticum Ethnicis ac publicanis. Sed melitis Urbanus &Gelasius Pontifices, adducti a Castro l. a.de iusta hy-ret .punit. c. I 0.& ad eum locum S .Hieronymus,ac S. Hilarius ibidem,passimque caeteri, cum ad alia Ecclesiastica vincula, tum nominatim ad excommunic tionem , tam comparationem cum Ethnico & publicano, quam ligamina ista retulerunt, ut textura capitis plane exigit. Inde vero terrorem maximum iniici,quq omnes in praesenti continerentur, statuit S .Hila
xius. Quia dixerat inquit S .Hier. si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus ct Publicanus , M
poterat contoptoris fratris haec occulta esse resposio, vel tacita cogitatio: Si me despicis,& ego te despicio: sutu me condenas, & mea sententia condemnaberis: potestatem tribuit Apostolis, ut sciant qui a talibus condemnantur,humanam sententiam diuina sententia roborari, & quodcunque ligatum fuerit in terra,
ligari pariter & in coelo.JQuae porro vincula isti sunt comparabilia, quibus
non exterius membra corporis , sed interius anima praepeditur Z Quem vincula materialia nexuerint, eum libera hominum consuetudine constat prohiberi. At haec vincula non modo omnem libςram cum fidelibus versandi facultatem eripiunt,sed etiam internam suffragationum communium participationem adimunt, aliasque obligationes & nexus inducunt, quibus anima arche illigatur & praepeditur, Ut monet D. Augustinus epist. 7s . qui trae .lo .in ioann. addit,
560쪽
haec vincula ita per Ecclesiam iniici, ut simul homo iis innectatur in coelo , ne quis ea facile dirumpenda
arbitretur. De hoc nemini esse ambigendum, inde que magnum excommunicationis horrorem corGipiendum merito esse , praeclare tradit Gregor. Nyss. Orat. in aegre ferentes reprchens. sub medium , addi cendus infra cap. I . Diuus Vcro Chrysosto imis, ex
codem fundamento eruit insignem plane culti Christiani sacerdotii dignitatem , & quacunque rerrena potestate inlinities sublimiore. Sic enim habet praeter caetera lib. 3. de sacerd. c. s. Etenim qui terram incolunt atque in ea versantur, iis commillhun est ut ea
quae in coelis sunt, dispensent: iis datum et , ut potesta, tem habeant, quam Deus optimus neque Angelis, ne-k que Archangelis datam esse voluit meque enim ad illos die uni eis,quacmnque attigati crιs in Ieria, er-t cl- ligata 2 in caeso: 9 quacunque jobieris in terra,ermus-llita ct in coelo.Habent quidem S: terrestres principes, vinculi potestatem; vertim corporum solii m. id autem quod dico Sacerdotum vinculum, ipsam etiam animam contingit , atque ad coelos usque pervadit: usque adeo ut quaecunque inferne Sacerdotes confecerint, illa eadem Deus superne rata habeat,ac scruorum sententiam Dominus confirmet. J Non dissimilem sensum suum prodidit his verbis S.Gregor. ho m. 16. in Evang. Ecce qui districtum Dei iudicuim metuunt, animarum iudices fiunt: Sc alios damnant, yel
liberant,qui semetipsos damnari metuebant. Horum profecto nunc in Ecclesia Episcopi locum tenent. Ligandi atquc soluendi authoritatem suscipiunt , qui gradum regiminis sortiuntur.JLigationem & solutionem quam Episcoporum propriam facit,aperte refoti