De monitorijs ecclesiasticis, ad extorquendam restitutionem, aut reuelationem; quid sint; quando ligent; qumodo soluantur; ... Tractatio bipartita authore R.P. Thophilo Raynaudo, societatis Iesu theologo

발행: 1636년

분량: 802페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

711쪽

cluentis. Haec autem,nemo non videt recte cohaerere cum eo quod constituimus, materiam pro qua excommunicatio instigitur,debere e sic grauem, & idoneam ad fundandum mortale peccatum. Nam in euentu quoque de quo agunt praedicti DD. materia prout excommunicationem adhu emissam terminans, grauis erit,quia ob praemissam monitionem, interueniet rebellio, & obfirmatio subditi, quae materiae ex se leuitatem supplebit, & essiciet materiam grauem, ac suffcientem in culpam mortalem, supposita aliunde praecepti rationabilitate & aequitate , qua de xealibi. Ratum igitur esto, excommunicationem non posse infligi niti ob materiam grauem,qualis non est,quς. non est idonea fundare mortalem culpam. Et haec est indubitata omnium autorum sententia, quam nonnulli Theologi his verbis expresserunt, non posse quenquam ab Ecclesia excommunicati,nisi prius ipieseipsum excommunicasset minori excommunicatio- ne. Ita Maior in A.d. I 8.q.2.in illationibus ex conclus. 3. & Gabriel ibid. q. a. post Glossam ad can quidem, de sent. excom. Quod pronunciatum iam aiscussi cap. i.&monstraui non rei te habere quoad aliqua. , 'non quodcunque mortale. O . Neque tamen existimandum est,quodcunque

peccatum mortale esse conuenientem excommunicationis materiam.Id enim merito dissilentur Soto in A. d. a 2. q. I. artic. 2. &Gabr. in A. d. I 8.q.2.art. I. cOroll. i.sed necesse est,culpam esse omnino grauem, Meno rmem.Licet enim verum sit,quamcunque mortλ

712쪽

Alia caus. neglectus excom. 66s,

lem culpam cui adiungatur inobedientia dc contumacia , sufficere posse ut excomunicatio valide instigatur : tamen perperam &imprudenter, ac dissent nec ad subditorum fragilitatem, inihetur ea ratio vibrandi excommunicationem. Quare non nisi pro mortali peccato gratii infligenda est, si accommod ta & conueniens eius materia quaeratur. Quidam apud S. Augustinum l.de fide & oper.c. 39. tria tantum agnouerunt crimina,in quae conuenienter stringeretur excommunicatio, impudicitiam,idololatria,

& homicidium,de qua sententia D. Augustinus nihil statuit: estque haud dubie falsa,cum sint praeterea ali

graues cu ae,' valde acc5modatae,ut puniatur inflicta excommunicatione, si homo in eis obfirmetur. Fue runt qui sola peccata contra legem diuinam , cense rent esse idoneam excommunicationis materiam: quos merito reiicit Ayala in opere de traditionibus p. 3.tit.de excommvn.*.caus prolato exemplo S. Clementis,qui epist. a. excommunicat Clericos nimium frequentes in visitatione mulierum ; quamuis ea crebra visitatio, sola lege humana vetetur. Nonnulli peccata circa materiam tempora- .lem, v. g. iniuriam furto admissam, negarunt posse esse materiam excommunicationis. Qua ex causa, plerique sectarii concitantur aduersus Romanam Ecclesiam, decernentem excommunicationes pro resti . - .

tutione ablatorum. Sed eam esse indignissimam expostulationem, ipsi S. Augustino expresse aduersantem, monstratum est p. I. huius opusculi,agendo dei monitorii materia. Nec sane dubitare licet, quin possit in eo genere grauis & enormis culpa admitti, quae digne & conuenienter arceatur per excommunica

713쪽

666 Pars IL Caput XIX.

tionem S.Gregorius i. 2.regist.indict. I Ο.epist. 34. VL ,sus est tradere lanuario Caralitano Episcopo, illam iniuriam qua ille ipse qui excommunicationem vibrare potest,violatus sit,non esse conuenientem ma retiam excommunicationis.Sed mens S.Gregorii du- taxat fuit, seaenare animum ad ultione sui valde 'procliuem ; ut segnius & parcius exurgat ad ultionem . propriae iniuriae,quam eius quae sit alteri illata.Caeteroqui iuste ac rege posse Antistites,sibi & suis Ecclesiis irrogatas iniurias excommunicatione pleistere, non est dubium:& ita redi e SuareZ t. s. .p.d. 2.s4.Π.8. & late ac plene Ricciullus lib. . de iure person.extra gremium Ecclesiae existentium cap. 1 I. 7. Concludo igitur, quodcunque mortale peccatum graue,posse esse conuenientem materiam pro qua seratur excommunicatio, quantum est ex parte grauitatis materiae, quam nunc consideramus. Alia enim insuper requiri ex aliis capitibus ,' postea attingam. Qui vero neglecta hac conditione notabilis grauitatis materiae, ferunt excommunicationem pro rebus exigui momenti ; & ipsi grauiter peccant, ut praemisi, & excommunicationem vilem faciunt m gno Ecclesiae incommodo ; quae erat prima causa negle stus excommunicationis, tenens se ex parte Antistitum eam vibrantium.

IL Frequentia excommunicandi.

8. Huic causae , in hac item serie continens est alia,quam notauit Conc. Senonense in decretis morum cap. 3I. & bene exagitat Thomas Illyricus tract. de potest.Papae pag. hi Io 3.nimirum quod excommunicationes

714쪽

Alia cauis neglectus excom.

municationes nimis crebro ac frequenter Vibrentur. . Quam causam neglectus excommunicationum, aio

esse continentem priori,quia si excommunicatione ferrentur tantum pro rebus plane grauibus, manis tam est quod perraro & infrequenter ferrentur. Optimum ergo fraenum hac in parte esse debet,quod materia accommodata excommunicationis, non sit nisi peccatum plane graue & enorme,quod certe non est adeo frequens. Deinde quod ultra notabilem peccati grauitatem, & ut Sotus supra adductus, ait, enormitatem, necessariae sint aliae quaedam conditiones cum ex parte peccati, tum ex parte peccatoris. Nam peccatum debet esse aliquo modo pendens Mmedicabile. Item debet habere adiunctam rebellionem & contumaciam. Peccator autem debet agnosci ita affectus, ut merito sperari possit fructus aliquis extam graui coercitione, nisi si quando bonum commune in eam necessitatem coniiciat, quaecunque si sebiecti dispositio. Ordinarie tamen res se habet ut idixi. Haec igitur si a Praelatis attendantur,non est dobium quin minuenda sit excommunicationum fie-quentia, & auertendus hinc progerminans earum conremptus. Sed stabiliamus breuiter tres praedictas conditiones,ne gratis eas assumpsisse,ad recidendam excommunicationum ubertatem & isequentiam vi

deamur. '

Nemo ob culpium pinses praeteritam excommu

nicandus. 9. Peccatrum ob quod excommunicatio infer- inridebere esse aliquo modo pendens in fu um,via

detur

715쪽

668 Pars II. Caput XIX.

detur perspicuum.Nam peccatum quod prorsus pra terierit,& nulla ratione perstet,saltem quoad obligationem satisfaciendi, non est idonea excommunic tionis materia: alioqui facile contingeret,ut iam eme- datus,& paratus Ecclesiam audire,mucrone Ecclesiastici gladii transfoderetur, quod constat abhorrere amente Ecclesiae. Vnde cap. Roma lac sent. excommvn. in 6. vetatur excommunicatio pro praeteritis culpis. Et idem habetur ex cap.Si Episcopus. I I. q. 3.& ex infinitis iuribus , quibus mandatur Praemittendam esse excommunicationi monitionem:quae certe non adhibetur pro peccato praeterito, sed pro futurotantism,eiusve reparatione.Quare ob peccatum prorsus praeteritum, & deinceps nullo modo pendens, non potest serri excommunicatior quae est communissima, cum Theologorum,tum Iurisperitorum doctrina.Ita ex Theologis Sot0 in .d. 22. q. I. artic. 2. conclus. .Michael Salon. 2.2. q. a'. artic. 2. controu. 7.SuareZ t. s. .p.d.4. s. s.Sayrus l. I .de celar.cap. s. n. as .Ex Iurisperitis vero Nauarrus cap.inter verba.conclus6.num. 3o6. Hugol. tab. I. de cens.c. 9. num. s. Couar. in c. alma mater. p. I. g. 9.qui alios proferunt. Refragati tamen sunt Caietanus a. a. q. G9. artic. I.

Corduba l. a.quaestionarii,q. et . & Pialiarcus I. p. de ossic. Sacerd.l. 3. c. b. admittentes, saltem summum Pontificem, posse excommunicare pro culpa prorsus praeterita, & nullo modo ultra pendente, ac ne qui' dem ratione satisfactionis pro ea debitae. Sed non sunt audiendi: quia Ecclesia non vult ad hoc exit . mum remedium deueniri, nisi aduersus plane obdu-xatOS , S peruersos: eaque etiam fuit mens Christi concedentis potestatem excommunicandi. At tales

716쪽

Aliacos neglectus excom. 669

non sunt, quorum culpa est prorsus praeterita, ita ut ne satisfactio quidem supersit exigenda. Mirum vero est,aduersarios opponere Apostolii, qui incestuosum Corinthium excommunicauit pro culpa praeterita. Aio mirum esse id obiici, cum Apostoli verba aperte ferant, miserum illum quando decreta est in eum excommunicatio, adhuc haesisse in volutabro foedissinio,ita mi inquit Paulus uxorem patris sui aliquis habeat. Adhuc igitur perseuerabat infame commercium. Et quamuis iam cessasse admitteremus;restabat tamen exhibenda satisfactio pro tam enormi turpitudine. Videsis late versantem hoc Apostoli factum,Suaremi. F. .p.d. . s. II. num. λ. Necessarium

itaque est, culpam pro qua excommunicatio fertur, vel este futuram, vel aliquo modo in futurum pendere.

μι s ab t contumacia.

. . IO. - Sed neque qualiscunque culpa notabiliter 'grinuis, ac pendens in futurum , & cui medela possit ultiberi, est idonea materia excommunicationis:debet enim insuper adiunctam habere contumaciam, siue rebellionem aduersus Ecclesiasticum edictum. Ita Scotus in A. d. 1 f. quem citat S sequitur Gersolech. 4. de vita spirit.coroll. I . propos. I.Multis iuribus prolatis id confirmat Chassanaeus consit. I. praesuppositione F. num. Io. Ratio autem militat

hic plane eadem, quae superius est adducta. Nimirum quod Christi mens non fuerit, ut hoc supremum remedium adhiberetur , nisi erga peruersos & obduratos : quales non sunt, qui dociles

717쪽

c o Pars I I. Caput XIX.

se praebet, nec rebellant aduersus Ecclesiasticum edictum. Vnde inferunt graues DD. quantumcunque quis violet legem diuinam vel humanam, non ignorans se in ea violatione pessimὰ agere ; tamen non ibgati excommunicatione ob eam violationem statuta, nisi sciat suum illud peccatum cuius est optime conscius, vetati ab Ecclesia, interposita excommunicatione.Quod si inuincibiliter ignoret, peccatum illud

interposita excommunicatione vetari, sicut non erit Ecclesiae rebellis & aduersus eam contumax, ita non incurret in foro interno excommunicationem adiunctam. Ita Molina trach. s.de iustit.disp.7I .n.9. Nauar. in manu. . 27. num. Io. & in Miscellaneo subiuncto illi capiti num. 174. SancheZ l.9.de Matrim .d. 3 2.n.9.α I3.Auila 2.p.cap. F.disp. s.dub.7.Philiarcus i .p. de ossic.sacerd.l. 3 c.4.sayrus i. t.decensur.c. I 8. an. I 4. α Soto in A.d.21.q. i. art. 2.Circa A. a sum, citas Scotum,& nonnullos alios in contrarium,sed multo plures pro sententia cui subscripsimus. Et ex hoc fundamento , laicos raro incurrere excommunicationem iuris,quippe fere eis ignotas,notat Valent. I .2.d.6. q. 6.p. I. corollario 9.& Sayrus lib. 2.clauis regiae c. 9.

Fereques defityes profectus.

r. Postremὁ, attenta excommunicationis malignitate, & considerata eius natura quae est me*cinalem esse,monuerunt iampridem graues DD. abstinendum esse excommunicatione, cum ob noxij ob- .fi .mationem non putatur profutura.Ita S.Thomas inq.d. I 8.q.Vlt.art. 2.Couarr.inc. alma mater, in princi- pio

718쪽

Alia cauis neglectus excoma 671

pio num. Io. & plurimi Iurisperiti apud Sayrum l. 1. de censur. c. I 2.num. 3. qui addit, interdum deliciti qualitatem aliud postulare, ut caeteri terreantur, reprohibeantur simili inquinatione. Id quod etiam uniuerse circa poenas reis inflictas , tradit Aristote

tic. 7. Nisi ergo necessitas communis boni aliud extorqueat, abstinendum erit hac poena,quae simul est medicina, si agnoscatur reum esse plane obduratum. Excommunicatio enim obfirmatione noxij supposita,vix aliquid conferet ad resipiscentiam eius. Itaque cum praecluserimus periculum contagii caeterorum. nihil est quod urgeat ad inferendam excommunica tionem ; quin potius charitas urget ad benigne condescendedum reo obfirmato, & sustinendu in multa patientia vas irae,si forte procedente tempore, det ei Deu3 poenitentiam, dc reisipiscat a Diaboli laqueis. Audiendus creditus Prosper t. a. de Vita contempl.c. s. f Quia nec obiurgari omnes expedit, nec omnes blande tractari,sciunt sancti Sacerdotes atque discernunt, quos debeant temperata seueritate corripere,& quos Sacerdotali magnanimitate portare : Et ideo omnium quos per Dei gratiam curant,non volt ratati, sed utilitati prospiciunt. Denique alios honorari deformiter ambientes, quibus non expedire nouerunt, non vitio alicuius inuidiae, sed altae prudentiae contilio pretiermittunt:& alios latere cupientes honorant, ut eis aditum ad maiores profectus aperiat.Eos quos probant increpationem posse pati, castigant:& impartientes 'biurgationis, ut languidos palpant ; non eis

adulando quod tales sunt, sed infirmitatibus talium compatiendo, si forte aliter sanari non possunt. Cae

terum

719쪽

letum si Ecclesiae comunione priuentur infimai, qui curari adhibita increpatione non possunt, aut intolerabilis mole tristitiae supra modii grauati silccumbut,& sanetorum omnium vultus,per quos possent restitui Deo,refugiunt,aut certὸ ad omnem peccandi impudentiam, u fuerint exacerbati prosiliunt; & quidquid mali occulte faciebant, publice perpetrabunt;in tantam vesaniam reparandae salutis desperatione prolapsi , ut seria verba corripientium in iocos exitiabiles impudenti urbanitate conuertant; ac male dicaces in se ex ipsa laetatione turpitudinis su ae, turpiter viventium malevolas laetitias pascant. Propter hoc ergo , blanda pietate portandi sunt, qui increpari prorua infirmitate non possunt. Joncluditur, merito recidendam excommunicandi frequentiam. ia. Haec nisi seruent Antistites, iisque seruandis

multitudinem & frequentiam nimiam excommunicationum recidant , neque enim adeo stequenter concurrunt omnia quae hactenus praemisimus; facile continget, ut excommunicationes crebro intortae vilescant .Quae enim abundant,contemptui habentur,quae vero rara & infrequentia sunt, habentur in pretio,vi recte tradit Aristoteles I .Rhetor. c. 7. dc

optime Theophrastus in calce suς Metaphysice.Similiterque S .Hicron.epist.8.num. 34. docet pretia facilitate decrescere, & in raritate mercium esse maiora. Videndus insuper epist. 8s. 8c in traditionibus ad li-bsum I. Reg.c. 3.circa illud,ct sermo Domini erat pretiosus. Festiuum est quod Iosephus a Costa in historia

720쪽

caus neglectus exc. 6, 3

Indica recitat l. . c. I 3.gemmarium ad pretium paucarum gemmarum explorandum adhibitum,professum esse magni eas pretii este , magnoque & a Iide correriptum iri. Eundem, mox exhibita capsella gemmis illis referta,respondisse, merces tam copiose abluadantes, perexigui cile valoris, nec magni aestimandas. Nimirum ut ait Tertuli.l. de habitu mulieb.cap. 7. Semperabundantia,contumeliosa in temetipiam est.JQui igitur excommunicationem, nimium vulgarem, hoc est nimium frequentem reddunt,efiiciunt ut in contemptum veniat, nec eum sui horrorem in generet, quem par esset per eam ingenerari.Conclamat in hanc abusionem Scotus in A. I. unica,num. I p. bseruan S, Apostolos perraro usos excommunicatione,nec a S. Paulo nisi ter adhibitam. Frequenter etiam de hac abusione expostulat Gerso, ac nominatim lech. q. de vita spirit.coroll. I 1. ac ibid.coroll. 14. propos. 2. quo loco resert Vrbanum V. eo maxime nomine sibi cile gra-

tulatum insulas Summi Pontificatus, quod per c as a tot excommunicationum pedicis factus cinctim munis. Quibus verbis,ut Gerso notauit, itemque Maior in .d.i8.q 4.in sine, tacite sugillabat,iam numerosas,

tamque frequentes eXcommunication S. - 2. .

III. Proesiuitas ad excommunicandum. 13. Affinis duabus proxime propositis causis

contemptus excommunicationis, est alia, ex parte item praelatorum se tenens: Nimirum animus prςceps ac veluti lubens in exserendo gladio Eccletiastic', quem ellis genium quorundamsuliorum,ait Scotus joco proxime adducto. Sapientem enim coque nomine

v v dignum

SEARCH

MENU NAVIGATION