장음표시 사용
181쪽
118 De Romanorum Veterum nomen ita inflexum sumeret, hoc non nisi a Salutionis temporibus perquam longe in usu esse caepit . Iustinianus enim, si ita appellatus fuit a Iustini, qui eum adoptavit, nomine, scimus quot saeculis distet a Iulio Caesare , sub quo Salutio vixit, a quo etiam , licet propius , multum abest tamen& Paulus iurisconsultus Alexandri Severi temporibus clarus, qui, si locus eius sanus
est, ut Augustino, non autem mendosus, ut aliis videturi Titianum quendam meminrat Titii filium legitimum, hoc est adoptivum , ut iurisconsulti interpretantur. Car. terum, ut optime docet ex Dione Sigonius, u illud certum est , qui adoptarentur ab aliquo , eos.nomina illorum omnia , a quibus adoptarentur , ferre . consuevise , suum vero gentilitium nomen retinuisse uiuae quidem , sed aliquo modo commutase . Non erit abs re aliis qua hic de adoptatorum nominibus addere, ut planius fiat Pomponium a Scipione, non Scipionem a Pomponio adoptatum . No.men gentilitium ita commutabant, qui adoptabantur , ut tanquam aliud ab illo deri. vatum adiectivorum more in Anus desine. ret, cognomen vero familiar, in qua nati
182쪽
Nobilitate di Fertatio. 179 erant, post illud nulla mutatione usurpa. bant. Ideo Cicero , alterius enim Pompo. nii subit recordatio, T. Pomponio Attico, postquam a Caecilio avunculo adopta. tus fuerat, ita litteras inscribit: ca) Cice.
νo S. D. Caecilio F. Pomponiano At.tico . Hoc autem omnibus solemne fuit , qui adoptarentur , neque de nominis gentilitii mutatione dubitare Sigonium bin, quum est, quamvis Aurelium Orestem a Cn. Aufidio adoptatum , Cn. Aufidium O. restem, Calpurnium Pisonem a Μ. Pupio, Μ Pupium Pisonem nominatos invenerit. Tam enim illi erant Aufidius Aurelianus Orestes , Pupius Calpurnianus Piso, ac pruriter alii Metellus Pius Cornelianus Scipio , Q aepio Iunianus Brutus; quam T. olim Pomponius , Caecilius Pomponia.
nus Atticus , licet Attico tantummodo in. feribat alias epistolas Cicero, idemque Caecilius Atticus vocetur solum a Suetonio ς : Agrippinam M. Agrippa genitam , nep. tem Caecilii Attici , ad quem sunt Ciceronise μω , duxit uxorem , ut certissimum sit, quoties gentis nullum nomen invenitur, id omitti, quia ex familiae cognomine gentis
183쪽
18o ine Romanorum Veterum nomen facile intelligitur . Etenim ne toti nominum tam longa serie uterentur , non dubito aliqua aliquando praeteriisse. Aliquos autem usitatius fuit gentis nomine vocari, ut Scipionem damilianum potius , quam Paullum , aliquos similiae cognomine , ut Caepionem Brutum potius , quam Iunianum , ut omnibus constaret , ex qua Iuniorum familia esset . Familiae tamen C , gnomen aliquo modo commutatum aliquando , sensit citatus Augustinus in suis emendationibus, fa cum ait; a Iuliis Iulian , a Marcellis Marcellini, a Domitiis D mitiani , quod apertius etiam asserit alibi , O ubi ait, Marcellum , qui per adoptio nem in similiam transit Lentulorum, sui si se appellatum P. Lentulum Marcellinum , & ab eo originem Μarcellinos duxisse .
Lentulos Marcellinos a Marcellorum ali. quo, qui a Lentulo adoptatus fuerat, prOPagatos , certissimum puto vel eo solum , quod eiusdem generis Marcelli, ac Μarcellini dicuntur a Cicerone: e omnium mmcellorum , Marcellinorum etiam mirificus enim generis, ac nominis vestri fuit erga me semper
184쪽
Nobilitate ἀβertatio. 1 Ianimus . Verum qui Marcellorum primus in Lentulorum familiam adscitus, eum aliter ac Lentulum Marcellum , sive Lentu. Ium Clodianum Marcellum vocatum esse , ut assirmem , non ita facile adducar . Falso enim huius rei citatur testis Cicero, qui
nihil ait aliud ca , quam P. Lentulum fuisse Μ. Μarcelli filium . Sed ipse Augustinus parum sibi constans, cum meminit Cn. Lentuli Cn. F. Clodiani qui consul mitanno DCLXXXI. cum L. Gellio, haechmbet : bj bis Lentulus ex cognomine videtur a Clodia in corneliam familiam tranfise , cujus rei incerta historia es , nisi forte primus Mamcellinorum si . Primus autem Marcellino. rum hic puto idem esse ac auctor ipse Mari cellinorum. Attamen ne hoc quidem verum
esse potest , cum anno urbis DCXCVII consul fuerit Cn. Cornelius Lentulus Μa cellinus, qui P. F. dicitur , unde apparet Marcellinos a Cn. Lentulo Clodiano mini. me esse profectos . Quare potius assentior
Sigonio, qui ait, scin P. Lentulum , qui Cn. huius Μarcellini pater fuit , P. illius Lentuli filium suisse, qui Μ. Marcello naistus erat . Puto itaque P. Lentulum P.Len.
185쪽
i8 L De Romanorum Veterum tuli Μarcelli filium statim appellatum Mamcellinum , quo nomine deinde Cn. filius , totaque eius posteritas Μarcellini sint appellati . Est autem hic Cn. consul Μarcellinus appellatus non Clodianus, non ut omnes inremgerent ex qua Claudiorum fa-lia ortus esset, quemadmodum ait Sigonius a , sed ut omnes intelligerent ortum ab eo , qui a Claudiis Marcellis ad Cornelios Lentulos transierat , neque ut ab altero Lentia Clodiam tum vipente internosceretur , sed quia inter Lentulos natus, non in eorum nomen per adoptionem adscitus , Clodianus vocari non poterat, quo tamen nomine Publius avus eius vocatus fuerat . Sed id dum con. tendo, cognomina familiae nulla unquam ratione commutata suisse , ne putes , aliquando hoe etiam accidisse gentilitio nomini , ut non aliter secteretur . Scio, Μ. Τροrentium Varronem Lucullum , qui consul fuit eum C. Cassio Varo anno DCLXXX non Licinianum Lucullum , sed Licinium Lucullum appellatum inveniri , ita enim plumbeus tubulus Romae , ut Sigonius re fert b , inventus' C. Cassio Varo M. Licinio Lucullo Os. Novum tamen hoc minime es
186쪽
Nobilisate distertatis. I 83 se animadverte , ut etiam post adoptionem
eo , quod ante adoptionem eorum fuerat , vetere nomine adoptati vocarentur , seu
quia ita libebat , seu quia eo notiores sortasse erant . Ita Cicero , qui Pomponiano Attico literas dederat IIII non. Octob. σὰ, idem recentissima adhuc adoptione VI Kal.& prid. Kal. Decemb. Pomponium appellat: bὶ Mi Pomponi, pugna : cὶ Tertium caput, mi Pomponi. Varro etiam innuit: d) Anticus , qui nunc T. Pomponius, nunc acinis citius cognomine eodem . Quare cum Licinium Lucullum, eam Pomponium Atticum legis, eos scito , naturat, &quo nati sunt , non legum , aut consuetudinis, & adoptionis noemine appellari , simulque id certum sit , utro libuisset, eos scitum, & usitatum nomine appellare . Neque illud credas , qu ties cognomina aliquorum in Anus desinentia invenis , per ea adoptionem semper significari . Neque enim a Vespasiis Vespa. sanus , neque a Domitiis Domitianus ad Flavios transierant'. Verum cum liberum esset, cognomina maiorum relinquere , ac nova sibi sumere quod Cn. Pompeii eXem-
187쪽
184 De Romanorum Veteramplo satis probatur , qui Pompeii Strabonis filius, Strabo nunquam dici voluit alteri non Flavio Sabino patris cognomine , sed Flavio Uelpa no a matre Vespasia Polla , alteri a matre Domitilla Domitiano cogno. men est inditum . Sic etiam , teste Plinio a Catonum alii Liciniani ex Licinia priore Catonis Censerit uxore , alii Saloniani ex Salonia altera uxore dicti sunt. Sed iterum ad Scipionem illum Salutionem , cuius imago inter Asticanos , postquam ex Pomponio mimo Scipio Pomponianus Affricanorum dedecore sectus fuerat , satis ostendit, nullius vetitum nobilibus saltem fuisse imagi.nem servare praeterquam eorum, qui iudicio damnati fuerant, cuius rei causam colligere possumus ex Cicerone , ubi Titium damnatum ob servatam Saturnini imaginem refert I ' flaruerunt equites Romani siti judicis , improbum civem ese , ct non retinendum in civitate, qui hominis hostilem in modum seditios imagine, aut mortem ejus honestarer , aut des deria imperiurum misericoris dia commoveret, aut suam Agni aret imitando improbitatis voluntatem . Damnatorum autem imagines vetitas, & abolitas tacite
188쪽
- Nobilitate dissertatio. ipsa hominis damnatione , verissimum pu. to , aliquando tamen & in ipsas imagines
sententiam dictas, reperimus . Tum Cotta Messalinus , ca ne imago Libonis exessuras posterorum comitaretur , cen uis. Attamen &has servabant, nisi animadverteret accus tor aliquis , unde Titio vetere republica
crimini fuit Saturnini imago b , deinde& Silio imago patris c , & Cassio Longino Cassii percussoris Caesaris imago d) .
Quin postquam deflagraverat civium odium, iudieiique memoria facta erat obsturior , horum etiam imagines proserebant, quemadmodum legimus, e C. Caesarem ausum omnium primum imagines Μarii in Iuliae funere proferre . Sed praeter imagines maiorum, quod obiter dictum sit, aliorum editam in atrio servatas, invenio, non has s ne ad nobilitatis ostentationem , sed alicu. ius , quem valde admirabantur, religiosum veluti cultum , & amoris significationem .
Has vero non m cera , sed ex aere, aliave
materiai. Ita Brutus ob Demosthenis amo. rem eius imaginem in atrio habuit. Cicero:
189쪽
1 8 6 De Romanorum Veterum a Dein0benes quidem , cujus nuper laterimagineν tuas , ac tuorum quod eum , credo, amares cum ad te in Tusculanum venissem , imaginem ex aere vidi . Plinius alter etiam de Titinio Capitone : b mirum est qua religione , quo studio imagines Brutorum , CHForum , Catonum domi, ubi potui, babear.
calceis lunatis Romanorum. Nobiles omnes gestabant . Nec praetexta, nec bulla aurea, nec pialerae , annuli aurei erant nobilitatis insignia . Alia apud alias nationes in- Rota nobilitatis. D
SIcut imagines domi habere, ita lunu.
lam gerere calceis adsutam signumerat nobilitatis apud Romanos. Hac promiscue nobiles omnes & patricios , replebeios usos fuisse , aio Erat autem haec lunula Fbula eburnea ad innar Iunc corniculantis . Calcei, quibus haec fibula adsuta , lunati dicebantur . Hanc patriciam lunam vocat Statius: c
190쪽
Nobilitate dissertatis. 187- genitum Ui Curia sensit Primaque patricia clausit vestigia luna
Patriciorum etiam suisse tantummodo noeta videtur innuere vetus Iuvenalis Scholia. stes : ca lunula adputa ealceis discemebantur patricii a novitiis. Plane hoc affirmat Isido. rus, qui etiam ait eam notam fuisse cente. narii numeri , quia quos patres adscivit Rinmulus , hi centum numero fuere : patricios calceos Romulus reperit quatuor corrigiarum ,
assutaque luna . Is soli patricii utebantur . Luna autem in iis non sideris formam , sed notam centenarii numeri signiscabat, quod initio patricii senatores centum fuerint . Melius dixisset, quod initio patricii a centum senat ribus fuerint propagati . Sed tamen fallitur dubio procul Isidorus . Quicquid enim tu. na illa significaret, initio patriciorum Q. Ium suit, verum sequentibus temporibus ,
cum plebeis parta sibi nobilitate isdem μ.
eris initiati fiunt , ea usi promiscue nobiles omnes . Hinc ortum proverbium : nobiliatatem gestare in pedum malleolis , ἐν πιγατραγαλοις , in eos, qui nobilitatem iactant, quo proverbio Bradeam quendam vellicavit.
