장음표시 사용
171쪽
163 De Romanorum Veterum pro imaginibus cereis statuas cedrinas fin. xit aptius ad carminis dignitatem : a Muin etiam veterum emici ex ordine avo.
Antiqua e cedro; Italusque , paterque
Vitisator , curvam servans sub imagine JaLcem , . 'Saturnusque senex , Ianique bifrontis imago fibuli adflabant, aliique ab origine reges, - - Martia qui ob patriam pugnando vulnera
Multaque praeterea sacris in postibus arma, Captisi penaeni eurrus, curvaeque secures, Et eriflae capitum , oe portarum ingentia claustra, Spiculaque, clipeique , ereptaque rostra carinis Sed revertamur tandem . unde digressi m. mus . Armaria illa, ubi imagines e cera , non in gentilium tantum funeribus resera ta . Quamvis enim imagines non prosem rentur , recludebantur tamen armaria per solemnitates publicas , & imagines tunc conspiciebantur cum studio etiam exornatae . Testatur Polybius b . Quin laetis
172쪽
Notilitate distertatis. I 69 etiam rebus privatis in familiae gratulatione pariter apertas , clare indicat haec Tullii
ironia: a) domus erit , credo, exornata :aperientur maiorum imagines : ipse ornatum , ac vestitum recuperabit . Omnia, iudices , haec amissa sunt : omnia generis, nominis, honoris insignia, atque ornamenta unius judicii calamiatate occiderunt . Scimus etiam ex eodem
solitas per huiusmodi tempora imagines laurea coronari : D eam imaginem clari imitiiri parentis fui, quam laureatam in sua gratulatione conspexit . Hic imaginum usus . Nunquid vero apud omnes nobiles huius modi imagines ρ Probabile id quidem, donec saltem nobilitatis ratio habita fuit , quamquam id libere, siquidem Catoni Stoico paterni generis unam imaginem fuisse ', cum plures habere posset , Valerius inximus affirmat: e exiguum viri patrimon um, adstricti continentia mores, modicae clientelae, domus ambitioni clausa , paterni generis una imago, minime blanda frons, sed omnibus numeris perfecta virtus . Plinius d suo aevo sublatam hanc consuetudinem , queritur , quod proculdubio contigit, cum omnia ex
173쪽
iro De Romanorum Veterum unius nutu pendere caeperunt, & per imperatorum vim, ac superbiam nobiles, igno. biles uno ordine habebantur Qui vero imagines maiorum ad posteritatem prodebant , hos utriusque familiae, paternae scili. cet,. dc maternae prodidisse , omnes assi ramant , neque ulli licet dubitare. Suetonius de Galba : ca stemma in atrio proposuit , quo
paternam Originem ad Iovem , maternam ad Pisisbaen Minois uxorem referret . Praeterinea cum elato cadavere delatae sint utraeque,
clarum , & utrasque domi fuisse. Tacitus autem de Drusi funere : bὶ circumfusas lecto Claudiorum , Iuliorumque Lipsius ς
emendat Liviorumque imagines, defletum in foro , laudatum pro rostris. Sed cum deinde aviae imagines non frangeret nepos , matris autem adderet, factum puto , ut ad veritatem sint expressa illa: atrium plenum fumosis imaginibus d): imagines, quae implevere caesareum atrium e : Atriaque immodicis arctat imaginibus f . Sane in Iuniae funere viginti g clariβmarum familiarum imagines antelatae sunt, mu-
174쪽
Nobilitate dissertatio. IIIlii, cuinctii, aliaque ejusdem nobilitatis nota.
na - Hic quaerendum tandem est , quorum virorum imagines ponere liceret . Uno ore omnes , quos Ostendi , auctores , eorum aiunt, qui magistratum curulem caepissent, aedilitatem , praeturam , censuram, consulatum , tribunatum militum consulari potestate, decemviratum serendarum legum, dictaturam, magisterium equitum . m. rum omnium servatas imagines, certius est, quam ut firmari ullius auctoritate debeat. Liceat tamen ea asserre , quibus mihi vi. deor , bona magnorum virorum aliter optinantium venia, posse assirmare, non eorum tantummodo imagines positas fuisse . Pri. mum autem nihil me movent verba Cice.
ronis, a) qui ab aedilitate se consequutum, inquit, ius imaginis ad posteros prodendae. Ibi enim Cicero id refert, quod iuris illi suit, non id etiam , quod aliis esse potuit, ut aliis hi innui . Neque pariter contrarium eviniscunt illa alterius loci: ' qui beneficio uestra imagines familiae consequuti sunt. Cum enim non magistratus tantum curulis , sed quilibet magistratus , imo & sacerdotium post legem domitiam , de qua Tullio fit mentio
175쪽
x a De Romanorum Veterumtio a , beneficium populi fuerit, illinc conficeretur , cuiuscumque magistratus , & Q-cerdotis imagines esse positas . Sed praeter magistratus curules, Deorum imagines habuere primum, qui ab iis se credi volebant propagatos. Hinc Iupiter in Galbae stemmate , ut eX Suetonio b . Deinde H mum , & Indigetum, tertio regum . Clare Tacitus : c funus imaginum pompa maxime illustre fuit, cum origo Iuliae gentis 2Eneas, omnesque Albanorum reges , s conditor urbis Romulus , longo ordine spectarentur . Regum etiam imagines memorantur Lisivio: d) Ancum nobilcm una imagine Numae,
pariterque ubi Tullia Tarquinio : e) Dii
re penates , patriique , ct patris imago , oedomus regia , ct in domo regale solium . Converso vero reipublicae statu imperatorum imagines servatas quidem domi, arbitror', minime tamen prolatas in sunere posterom, discimus ex Dione f , qui in funere Augusti tradit, Iulii Caesaris non visam imaginem , quia inter semideos relatus. Sed onovum adulationis genus t Num superioris sub
176쪽
. Nobilitate disertatio. , 17 3 subsellii Deus Caesar . quam 2Eneas , aut Romulus ζ Ita quisque nova somniabat, ut dominis gratius blandiretur . Post regum imagines non dubito clarissimas fuisse eorum , qui magistratus curules caepissent . Post has quidni etiam imagines eorum, qui sacerdotio suncti , aut tribunatum plebis gessere , sive ne abrumperentur successi num gradus , sive quia re hi inter familiae decora λ Si enim imaginis titulis adiiciebatur etiam post alios honores auguratus, αPontificatus, ut ex Livio clarum a , ad magis hunestandam viri memoriam, nescio, quare, si pontifex tantum hic fuisset , ut
nonnulli fuere de honorum curriculo imma tura morte submoti, dignus videri non debuerit , cujus nomen imagine posita posteritati proderetur . Tantumne pugnassent plebeii , ut secum etiam sacerdotia communicarentur , nisi sacerdotum nomen, ut consulum familiae ornamentum suturum
fuisset ρ Eo magis dubito, quod Cicero imter nobilitatis decora sacerdotia etiam numerat in atque haec tanquam ad imagines
spectantia: b delectat amplissimus civitatis gradus , sella curulis , fasces , imperia, pro
177쪽
a De Romanorum Veterum vinciae, sacerdotia, triumpbi, denique imago ipsa ad posteritatis memoriam prodita . De tribunis vero plebis rem satis manifestam affero . L. Minucii illius, qui praesectus an. nonae Sp. Maelii ambitionem deprehendit , & ad senatum detulit , imago fuit apud Minucios tribuni plebis titulo inscripta, falso quidem ,. ut observat Livius a ,sed tamen hoc titulo inscripta. Non video autem, cur patricii Minucii id mentiri voluerint , nisi quod speciosior tribuni titularilis visus, quam tantum praefecti annonae , cumque tribunorum imagines poni solerent , illinc petitum a minoribus ius imaginis illius po. nendae , quae ob tanti viri virtutem, ejusque in rempublicam merita , in laudem familiae digna visa est, quae servaretur. Praeteris ea Sex. illum Titium damnatum scimus ,
b quod Saturnini imaginem domi habe
ret . Hic vero Saturninus tribunus plebis, itidem fuerat, & in eo magistratu ob motam seditionem occisus . Sed & cuiuslibet senatoris imaginem servatam dicam post Suetonium , apud quem habemus: cc muιris iπ familia senatoriis imaginibus. Quin cu
178쪽
Nobilitate dissertatis. I siuscumque , modo vir egregius suerit , dc patriam iuvarit, imaginem servatam , ambitror . Si enim cuius imaginis titulus a praetura poterat sumi, & a consulatu, huius imagini non alius apponitur, quam qui generatim virtutem indicet, mihi videor posse assirmare , futurum fuisse , ut eius imaginem ponerent posteri, etiam si semis . per privatus , praetor, aut conssui non suis. set, quando horum honorum nulla in titulo mentio . Fuit autem Cassii imago ita inscripta : a) C. suu dux partium, quamvis hic praetor fuisset , ct consul designa. tus . Praeterea quo spectant illa de Scaptio b clarum hae fore imagine Scaptium nomenpCerte hunc nullum gessisse magistratum , memorat Livius, cum consul assirmet, nihilominus posituros eius imaginem postmros , quod patriam prolatis finibus iuvarit. Cum autem hujusmodi optime de republica meritis civibus statuas publice positas aliquando , ignoret nemo , privatim ipso. rum imaginem ab eorum posteris non positam , nunquam credam . Quid vero di. cendum , si nebulonis alicuius imago ostenis datur λ Extabat apud Cornelios, ut tradit Plio
179쪽
Plinius : a smilis causa Me palae seni expres
sit volumina illa , quae de familiis condidit , cum Scipionis Pomponiani ita legendum, non Affricani viri docti viderunt transti et arritim , vidissetque adoptione testamentaria Sala. tiones boc enim ei fuerat cognomen rica.norum dedecore irrepentes Scipionum nomini .
Ad haec verba ita eruditissimus Plinii interpres b : id ei cognomen Pomponiani θ a Pomponio Salutione mimo Obtigisse Agni at bomine praedivite, cujus testamento factus haeres Scipio fuerat, at Pomponiani nomen assum rei, quod Romae solemne fuit: se enim Scipio assimilianus appellatus: sic alii permulti. Eisdem autem Scipioni Pomponiani, oe Saluti nis cognomen haesit, ob a nitatem eam , ct vultus quoque smilitudinem . Propositum Q. tis firmo, modo hic, cuius imago, stomachum Μessalae movit , fuerit Scipio cognomento Salutio , vel Salatio, ut Dio illum vocat o . Quantus enim hic vir , accipe ex Suetonio: d) ad eludendas uaticinatio. nes , quibus felix, ct invicium in ea provincia Scipionum nomen ferebatur, despecismum quendam ex Corneliorum gente , cui ac opprobrium
180쪽
Nobilitare dissertatio. 177 vitae Salutioni cognomen erat, in eastris secum habuit . Verum illa imago non Scipionis ,
qui Salutio diistus , sed ipsius Pomponii M. tutionis erat, qui propterea dicitur irrepsisse Scipionum nomini, in quod ille Scipio quantumvis despectissimus hominum iure
suo venerat , nec dici poterat irrepsisse . Scipio autem Pomponianus, qui alius esse poterat, quam Pomponius ipse testamento in nomen , ac familiam Scipionum adopta.
tus Neque mirum e Cornelia quidem gemte , sed tamen despectissimum hominem in filium sibi mimum illum Pomponiorum sorte libertum , libertini certe generis , assi scivisse , ob oris, unde & illi viventi Salutioni cognomen factum a , & fortasse
multo etiam magis ob morum similitud, nem sibi antea satis conciliatum. Hoc Romae solemne suit, ut quod nomen levi comis mutatione aliter flecteretur, hoc adoptati,
non adoptantis esset, ita AEmilius , ScipioAEmilianus, ita Pomponius, Scipio Pomponianus dictus est, uterque a Scipionibus adoptatus . Quod si verum est, ut Anto. nio Augustino visum b , hinc etiam fluxisse morem , ut adoptatus adoptivi patris
