Philippi Trenta IC. nobilis asculani Limon sive Urbanarum quaestionum libri tres

발행: 1782년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 로마

51쪽

s6 URBANARUM QUAESTIONUM.

laeta ergo itidem illa, qua juventutem exuerent, atque in viros prima barbae abrasione transirent . Xenia igitur, coenae, convb

via (IJ , atque , ut ait Iuvenalis (a , Plena domus tibis ,

mosque hic adeo fuit constans , ut usque ad sequiora imperii tempora perduraverit; nec vilia dona , sed eo preciosa in mores imducta , ut , qui modica darent , aut levia, Ammiano (3 tradente, conviciis appeterentur .i . At quaeret fortasse quispiam, quin sim in radendi ministerio essent 2 Servos , servasque fuisse primum no huic muneri destinatas , in publicis degentes tonstrinis , de quibus passim Plautus noster ( . Servas etiam dixi , quarum quaedam, fortasse se mae praestantiores, crumenis potius sedulam , quam barbis radem dis , navabant operam, ut proinde festivissimus ille Martialis ad rem optime scripserit (s . Sed ista tonstrix , Ammiane, non tondet: Non tondet, inquis . Quid ergo facit 3 radit. Is . Enim vero nobiliores Quiritium pueris egregia venustate tonsoribus utebratur : hinc poeta idem noster magnis extollit

Tonsorem puerum , sed arte talem ,

Qualis nee Thalamus fuit Neronis ,

Drtisorum cui contio ere barbae. Unde vero tantam in pueros artem advenisse putemus 3 A novaculis primum rudibus, ac retusis , quibus artem auspicarentur pueri, quo audaciores fierent , neque ad strictum peracuti serramenti genus expavescerent, ut ex iis colligo Petronii ( verbis: rudis enim nodacula, et in hoc retusa , ut pueris discentibus audaciam tonsoris daret. 6. At quousque viguit novaculae ministerium 3 Ad Aelium usque Hadrianum , qui prominentem barbam restituit, ut Dio (8 , et melius exhibent nummi (s) quot extant. Ab I adriano pogon ti omnes ad Maximinum (Io Ciclopem , quem rasum (II) numismata ostendunt: rasos item inspicimus Gordianos ambos, quos A

fricanos dicunt, Caeliumque Balbinum (Ia et prolixam Pupienus retinuit (13 barbam ; at Philippus coercuit, et quodammodo (i

52쪽

LIBER I. DISSERTATIO III. 3 et

ornavit. Decius (I novaculis est usus . A Treboniano ad Gallienum barba ad cutem tonsa, et pene (a) rasa, si quosdam eX tyram

nis excipias , qui barbam (3) exhibent longam . A Claudio Gothigo

ad magnum usque Constantinum nummi, quotquot extant, ita diminutas ostendunt barbas, ut videantur hae suscipiendae denuo novaculae procliviores A . Constantinus itaque novaculam revocavit,

eique reliqui (s Caesares usque ad Phocam , si unum (6) philos phum Julianum excipias, morem gessere. Eadem pene proximis praeteritis hisce saeculis (obiter noto barbae sors obtigit. Iulius

secundus barbam restituit, quae ad Clementem usque octavum o Ionga , donec varie tonsa, et castigata, variasque perpessa vici Psitudines , sub Clemente undecimo omnino fuit abras a. Ad antiquos redeo. Phocas, cum imperium ad Graecos vere transisset, aulae barbam reddidit (T et Constantinus quartus ex prolixa barba poF- natus est dictus. Glioti, quippe qui Romanis obsequentes, rad hantur (8 : contra vero Longobardi, quasi Longobarbi, a prinlixa barba sic nuncupati (y ; quin etiam foeminae fluxam ita caesariem genis aptabant, ut nedum barbatae, sed horridae viderentur . Brittanni vero , ut ait Caesar (Io superiore labro excepto, reliquam radebant barbam : itemque Franci, ut ex Caroli Magni imagine colligi facile potest (ii) . Contra vero Spartani, Plutarco (ia tradente , barbam nutriebant , quia ornatum putabant pulcherrimum , ac minime sumptuosum . Philosophi etiam omnes, ac vilioris, tristiorisque vitae homines, barbam alere, melius dicam non curare , ad sequiora usque Apollinaris Sidonii tempora consuevere (i3 .iet. Quid vero de Christianis dicam, ac praecipue Romanis, de quibus hanc septimus ille Gregorius , et quidem Maximus , sententiam pronunciavit, Romanae Ecclesiae clerum ab ipsis Fidei Christianae primordiis barbae radendae morem (IU tenuisse Z Gr

gorium veneramur , doctrina , sanctitate , robore , animi firmit dine , potestate praecipuum et verum in his , quae facti sunt, hominem novimus . in historia porro errare, decipi, labi humanum est. Itaque audacter censeo primos Christicolas barbam lituisse

universos; idque ex plurimis colligo . Primo , quia Christianorum

53쪽

38 URBANARUM QUAESTIONUM.

religio nova quaedam philosophorum secta reputabatur; ideoque palliis potius, ac penulis utebantur, quam togis; suamque Paulus penulam Troade rogat afferendam (I . Secundo quia Clementis Alexandrini tempestate in Christiano homine barbam mittere inter crimina quodammodo censebatur; ait enim ipse in Pedagogo nefas esse barbam , capillumve radere (a quae est pulchritudo congenita, et ingenita . Tertio , quia contra Gregorii sententiam a coucilio quarto Carthaginensi barbam radere clero praecipue interdictum:

sic enim canone mi arto habetur: clericus nec comam nutriat , nec

barbam radat (3). arto tandem Gregorii opinionem labefactant pretiosa illa intimae antiquitatis monumenta , vitris depicta, a Bonarotio, ac Boidetis exhibita in quibus iterum , atque it rum . Petrus. Paulus, caeterique nascentis Ecclesiae patres, fluxa . ac prominenti barba graves apparent . ut proinde Gregoiii sententia Latinis non vera, Graecis non grata . I S. Indicanda supersunt, quae religiosum quodammodo tomdendi . ac radendi morem fecere . Quaedam jam degustavimus , dum harbam , comamque alicui deo dicatas scripsimus . Hinc I ratam (s barbam hoc est numini consecratam apud Statium invenimus . et diis (ε) libatas florentes genas apud Martialem. Taceo vetustissimum illum Narareorum ritum Deo comae pascendae, dican daeque . Illum unice attingam tondendae, aut radendae comae in summo rei , vel publicae, vel privatae discrimine ; illumque ab terum in mysteriorum initiatione celebratum .is. Ad primum quod attinet, patres familias filiorum capita devovisse Tertullianus ( admonuit: qtiis enim ( ait ille non exinde totum sta caput reatui vovet, aut aliquem excipit crinem , aut tota novacula prosecat pro publica aut prietata dractione 3 Idem factum pro obtinenda , vel recuperanda corporis valetudine tradit Censorbnus (8 . Tenaces autem hujus moris usque ad sequiora tempora fuisse Romanos vel illud ostendit, quod in vita Benedicti (y tradit Anastasius de Romano Imperatore filiorum . capillos Vaticanis aris offerente et maximus enim ille Pontifex lina cum clero, et exercitu, suscepit malimes capillorum domini Iustiniani, et Herachi stiorum clemeniissimi principis.ao. Idem omnino erat cum pelago ventus irasceretur (Io , fa

54쪽

LIBER I. DISSERTATIO III. 3s

tumque nautis immineret extremum et Capillos enim ponere nausea gorum erat ultimum votum, quibus irascentia maris numina se pla care arbitrabantur . Si ergo voti compotes fierent: Tunc stagnante sinu gavdent ibi vertice rassio. Garrula securi narrare pericula nautae (I) . Capillos vero nocte intempesta in n1vi praecidere scelus erat; nec licebat id, nisi cum mare inhorruisset. Itaque in navi Lycae Tarentini (a) tintis forte ex vectoribus notavit sibi ad lunam tonsorem intempestivo inhaerentem ministerio , execraturque omen, quod imitaretur navifratrum ti Irimum votum , in cubile rejectus est. Geor ius Iler ardus, ac ranciscus Ilotio manus, duo certe lumina prima Senatus, de hoc ritu locutum fuisse putant gentium Apostolum , cum fluctus irati, nubesque undique adductae diem tenebris obruissent: cum enim Paulus naut1s exterritos, atque ad ossicia trepidantes inspiceret, sic eos est affatus: nullius vestrum ( capulus de eapite peribit: quasi dixisset eo non esse vectoribus aequor iratum , ut naufragorum imi tari ultima vota debuissent. Contra ego, et absque errandi formidine , Apostolum, a gentium ritibus abhorrentem , ad haec sane censeo non respexisse, sed ad ea nostri potius verba Servatoris dicentis numeratos esse rapitis nostri capillos, ut sic in divini Numianis custodia securi nautae conquiescerent.

ar. Satis de his: ad initiationes veniamus. Initiationis cujus que mysterium hoc erat (s) tondendae scilicet comae : viderint erogo immane quantum aberraverint, qui clericorum tonsuram a se vili schemate putant acceptam , quasi clerici, ut divino mancipati servitio , ita ad servorum instar detonderentur . Qtii ista credunti et maximi sane scriptores credunt mirum errant in modum: ista

porro non comae tonsurae, sed coronae calvitio sunt unice tribuemda . Si contumeliosam ergo hanc, servilemque decalvationis figuram in clericos manasse dicamus , ut tamquam Deo mancipati haberentur, et contumelias pro ejus nomine facilius sustinerent ,

non abnuo; si hac de causa detonsos, et abnuo , et contra Sehientiam dico , aa. Apud plerasque gentes , ipsosque item Romanos , ill tam capitis abrasione contumeliam plures tradunt (o . Itaque primis illis nostrae Religionis propagatoribus, contumeliosa haec inter alias poena a Romanis (T inflicta: Novacula acuta caput ejus rad,

55쪽

M URBANARUM QUAESTIONUM.

te ut veI sic eri bescat. Abraso capite decalvetur (i : ita loquebantur immanes illi Caesares, proconsules, propraetores. Ignominiosa ea igitur capitis deformatio , qua martyres multi, ac primus inter E clesiae Pontifices summos Petrus affecti sunt, clericalem coronam phyerisse censetur, quae, ut ait stiter (a ex Patribus, infamiam in onorem, illusionem in gloriam converteret. Quam ob rem tanta fuit corona haec veneratione donata , ut per eam adjurare nec (33Ηieronymus erubuerit, neque Augustinus. 23. At non idem dixerim de Tonsura . Ilaec erat s sine inbtiationis cujusque mysterium , quasi ita detonsus novam vitam ingrederetur , atque in tondentis quamdam veniret adoptionem.

Hinc nova nupta, tamquam novam sentiens vitam , ac potestatem,

detondebatur (s , ideoque virgines dicebretur intonsae, a quo vincabulo nomen apud Insubres defluxit di tosa , e tosetta , ut Muram

torius (o observat. Sequioribus usque seculis Romani patricii (et

non aliter adoptabant quam adoptandos detondendo. Dum igitur laicus in sortem Domini esset advocandus , dum coelestis vitae admitteretur initiis, dum in Pontificis sacra, potestatemque veniret , aequum erat profecto, ut eam capitis experiretur tonsuram , quae initiationis cujusque mysteria comitabatur. I . Haec de radendi, ac tondendi more dixisse satis puto.Quaedam sorte superessent analectae servorum nempe, libertorumque rasura et crinium in morientibus fatalis ablatio , Mercurio aut Proserpinae adscripta et varia comae, aut barbae tondendae ratio subjectis gentibus a victoribus imperata . Sed ne vestra abuti benignitate (melius dicam ne noctuas videar Athenas mittere, contibcesco , plura me dixisse sortasse ratus, quae magis silentii decebat

obsequio praeterire. Pridie kalendas Quinctiles Iet s. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor. DIA

ni ter. e. i. P. Iuvenal. rat. c. 26.

56쪽

LIBER I. DISSERTATIO IT

DISSERTATIO IV.

De varia comae , aut Barbae tondendae ratione victis populua victoribus impetrata. Etsi vobis. Collegae optimi, omnia suppetant, quae consequi imgenio , aut usu homines , aut diligentia possunt, alienum tamen non arbitror analecta illa colligere, quae, imperio vestro, a me coliligenda duxistis. Cum enim de vario veterum tondendi, aut radem di more, superiori . Gellium redarguens, oratione tractaverim, de illa me comae , aut barbae tondendae ratione acturum dixi , quam subjectis populis victrices imperant nationes, aut in mores inducunt. De his igitur dum paucis disseram, patrio more ramum oleae protendam ; vobisque, nunc in tuendae, nunc in evertenda Gellii memoria . utraque acie pugnantibus, eas , caduceatoris j

re , faciam inducias, quibus hodie sestem , Gellio sit terra levis,

manesque placide conquiescant. a. Ea quidem impotentium hominum saepe in hac vivendi consuetudine animos incessit superbia, ut subjectis gentibus eam ingerant formidinem , qua animam , et corpus ad servilem quam dam nedum virtutum,sed et vitiorum imitationem forte componant De Antiocho, post oculum telo ammissum, est traditum eum exim Iio multasse , qui caecum pinxisset; praemiis vero, qui oculi viatium converso vultu pingens celasset, affecisse; favore demum eos fuisse aulicos prosecutum , qui lumine, vel lippiente, vel obducto, suum studiose regem imitati fuissent. De Aethiopum autem gente id nos edocet Diodorus ci), eos adeo suum esse regem imitatos, ut, si quando aliqua ille corporis parte debilitaretur, omnes sua spodite dolerent ; turpe existimantes, rege claudo , aut monoculo, Claudos omnes non esse, aut monoculos. Plura de Romanis (quae instituti potius nostri ratio est exempla narrantur: unum ego Neronis afferam , cujus histrioniae artis, et mimicae mirus ardor, cujus luxuria in omnia pene vitia dissiuens, in causa fuere cur aediles , praetores , consules, histrioniam facere cogerentur, cur illustribus matronis prostibula ipsa prostarent, cur demum tete rima vitia, virtutum imitamenta viderentur (M .

57쪽

a URBANARUM QUAESTIONUM.

3. At in vestium usu , ac barbae comaeque ton ura, mos hic profecto ad nos usque constantius manavit . Quorum enim arma praevaluere , eorum et vestis , et lingua , et tonsura caeteris quoque gentibus vivendi fuit canon; ut qui victorum veste, et lingua , et tonsura uterentur, se beatissimos reputarent. Duo vix e fluxere secula, vigetque adhuc ejus temporis memoria , quo Carolus Romanorum imperator, filiusque rex Philippus varios imperio populos rexerunt. Italia, olim gentium fere omnium domina.deinde serva ad quarti aevum usque Philippi, et barba, et coma, et veste , et eloquio Hispanicum avide morem secuta est(I . Ad Gallos hinc ab Hispanis fortuna deflexit; statimque rasa penitus barba, caesaries corymbio commutata , vestes Gallorum receptae, dictum non elegans, nisi Arari advectum: majori ne cum Italoerum injuria, an ignominia , non satis facile constat. . De hac igitur re pauca disserens, illud demonstrare conabor, acceptum vestium , linguae , ac tonsurae morem, singu- .lare ergae illos obsequii pignus ostendere, a quibus accipiebantur, ac non levius praebuisse illorum dominii , aut principatus indi- .cium . Ilinc coloniis quibusdam , tradente (a Livio, concessum, ut Romana et veste, et lingua uterentur . quare non injuria tamquam imminutae majestatis reum , Metellus Siciliae praetor Marcum Tullium arguens dixit, indignum facinus esse , quod ipse in Sira,cusarum senatu Graeca verba fecisset: quod quidem apud Graecos graece Iocritus esset; id feri nullo modo posse (3 . Optimo item jure Germanicum Tiberius increpuit, quod Alexandriae Graecum habitum (Musurpasset. Hinc Antoninum Septimii Caesaris filium, a Germans ca veste Caracallam nuncupatum , senatui legimus invisum, quod ita Germanos amaverit, ut, quo eorum usque comam rectius imitaretur , flavicomum capiti corymbion aptasset (S . Hinc e comtrario Claudius Pamphiliae virum Latinae linguae ignarum civit te (d) privavit; ac Tiberius centurionem graece in senatu loquentem tacere (y)jussit. Ηaec autem, Collegae optimi, ea duci ratione non ignoratis , qua , ut ait Valerius (8 Maximus, Romano rum honos per omnes gentes diffunderetur venerabilior; quippe qui nulla in re pallio togam subjici debere arbitrarentur . s. Romanorum imperio a barbaris afflicto, atque ad exitium co

M. Tulli Cie. in v uti I. d. c. cc Malom in Tib. c. cra Dio et M. I. ra. at in exceptia vale

58쪽

LIBER I. DISSERTATIO IV. 3

tium pene vergente , rempublicam a Zenone Caesare Theodoricus beneficiario quodam, ut ita dicam, jure regendam suscepit. Non igitur mirum , si Romana et veste , et tonsura usus fuerit, ut in ejus nummis intuemur; si eadem dignitatum Romanarum nomina retinuerit , si leges, si edicta suis usque Gothis Romana lingua dictaverit, ut Cassiodorus (i indigitat. Contra vero Longoba

dis, quia nullo alio , quam belli jure, rerum in Itali 1 potiti

sunt, Romanam placuit evertere vestem , atque tonsuram : cervicem quippe ipsi , tradente Paulo (a) Diacono , usque ad occipitium radentes nudabant , capillos a facie usque ad os dimissos, fluxosque habentes , quos in utramque partem in frontis discrimina dividebant : vestimenta vero eis erant laxa, et linea, ornata institis latioribus vario colore contextis. Bellum hinc perpetuum, una et mortiferum , inter Romanos , ac Longobarctos exarsit :qui ex his quandoque fidelitatem sancto Petro juravere ( verba r fero (3 Anastasti more Romanorum fiere tonsurati: qui ex illis ad Longobardos transierunt, et in adversum ire morem debuere :Liuiprandus enim ( sunt verba vitae Gregorii tertii) mulios nobiles de Romanis more Longobardortim totondit, et vestivit is . En igitur, ut puto, perspicuum in subeunda vestis, ac tonsurae varietate, varii principatus indicium , atque argumentum . 6. Tandem a Longobardis ad Francos devenit imperium; sed audax omnia perpeti potius, quam Caroli jugum, Beneventanorum princeps Grimo dus , cum Francis varia belli fortuna congressus est . donec majori potentiae cessit, nonnulla tamen dignitate retenta, ac beneficiario imperio super Beneventanos com servato , ea tamen lege, ut ab Anonimo Salernitano (s habemus, qua Longobardorum mentum tonderi faceret, ut Francos imitarentur, utque ex hoc tonsurae imperatae more quae victrix, quae domina gens esset, quam commode agnosci posset. q. Exemplum aliud hujusce rei praeclarissimum in Carolino codice I adrianus exhibet primus in sua (C ad Magnum Carolum epistola de Arrigisio duce , Graecorum partibus favente : libesit hic ipsam et verba tanti referre Pontificis: Arretius a Graeco imperatore petiit avxilivm , et honorem patriciatus una cum durato Neapolitano sub integritate: pro qtia re pollicitus est, tam in tonsura , quam investibus Iuli Graecorum perfrui sub ejusdem Imperatoris ditione. Haec av-

59쪽

URBANARUM QUAESTIONUM.

dies autem Imperator, emisit illi suos legatos ferentes secum vestes auro textas , et pectinem , et forcipes sicuti illi praedictus Arrichisus indui, et tonderi pollicitus est. Quanti ergo veteres solemnem hanc fecerint tonsurae caeremoniam ad praebendum principatus indicium satis

liquere jam puto.8. A Carolo Magno Pontificis maximi res amplificatae. Cum

ergo Francorum Romae praevaleret imperium, Graecorum in tonsura proinde mores Pontificum a Romaenis absimiles . Hinc sibi notat Agnellus , Ravennates, quippe qui Graecum , non Romanum sequerentur morem , incessisse barbatos (I et Goldastus ipse in Caroli Magni vita (a cunctas fere vetustissimas monachorum immmagines testatur se inspexisse barbatas ; quin immo Sidonius ipse Guliae clericos ( Galliis nondum Francorim vi, ac virtute surivigatis ) Guliae clericos assimat barbatos (33 p. Enim vero Gregorius ille septimus, quem non modo mMgnum , sed maximum aequo sane jure appellamus , ut ad debitam erga Latinae , atque ideo universae Ecclesiae supremum Pomtificem obedientiam omnes gentes excitaret, in Graecis barbam sacerdotibus improbavit h); hincque dissidium Graecos inter Latinosque excitatum, licet Gregorius Romanae Ecclesiae clerum (ut superiori oratione adnotavimus ab ipsis Fidei Christianae primordiis barbae radendae morem tenuisse pronunciaverit. Quamobrem etsi rebus addicti secularibus barbam omnes enutrirent , eam tamen statim ponebant, cum sacris initiarentur: hinc Petrus Dami nus haec (s) 1it: Ecclesiarum rectores tanto vertiginis jactantur impulsu, ut eos a secularibus barbirasium quidem dividat, sed actio non discernat: et de Dominico adhuc laico, quem Veneti episcopum postulam runt , ait Dandulus (C invitum , abscissa sibi barba, episcopatum cepisse . Tandem de Gregorio ipsomet septimo ejus (n vita clarissimum exhibet testimonium . Ipsum nempe pontificem sexaginta beati Petri mansionarios exilio multasse: Erant enim ( refero ipsa verba cives Romoni uxorati, seu concubinarii barba rasi, et mitrati,

a serentes se cardinales presbyteros esse . Io. Gregorium sequuti , qui post ipsum Roman cath dram tenuere , nedum barbae rasuram , sed etiam linguam , qua Latina Ecclesia usa semper fuerat, aeternum retinuendam esse cem auerunt . Cum enim sub Iulio secundo Iaxiores Romanorum m

60쪽

LIBER L DISSERTATIO IV. s

res in luxuriam vergerent, cum nemo ex clericis sibi placeret, nemo sibi bellus videretur , cui non prominens, ac fluxa barba ; hinc sinodus Lateranensis, hinc septimus Clemens, hinc Paulus tertius (licet Pierius Valerianus eruditam pro sacerdotum barbis orationem scripserit 3 perpetua clericalem barbam abrasione damn Mrunt . Quo vero ad linguam pertinet, quot rixas , quot dissidia, quot pene dixerim praelia nostrates inter , et novaetores, ista non peperit, quam hi a sacrificiis, a precibus expungendam expost Iabani3 Verum Tridentini patres, ut aeternum Romanae Ecclesiae

super caeteras principatum ostenderent, conservarentque, Latinam linguam in sacrificiis, ac precibus, eousque duxere servandam. Dum pater Aeneas Capitolii immobile saxum Accolet (i II. Ilaec sunt, Collegae optimi, analecta illa , quae impinrio vestro colligenda suscepi . Recte ne collegerim , senserimve, doctiorum , immo vestrum judicium esto , quibus me libentissime, meaque haec universa subjicio . Idibus Maii Iet 6. Philippus Trenta pro S. R. Ecclesia Bononiae praetor.

DISSERTATIO V.

De Flagris, et Fustibus. Duo legenti mihi Amphitruonis tabulam Plauti nostri carmina

occurrunt, Sodales , quae vobis hodierna die proferre injucundum non arbitror: ait enim Sosiae Mercurius (a) : Faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis iso nam modo pinquit Sosia : reponit vero Mercurius r ferare , non abibis , si ego fustem sumpsero. Cur superbum facturus fuisset Sosiam Mercurius, si fustem sumpstarit, a nemine dictum inveni. Tacent enim hic Taubmannus in adve sariis, Parens in Electis, Gruterus in Acidaliis; caeterique, quos viderim , haerent. Itaque non abs re , Sodales, me facturum puto, si qualiscumque ea sit, meam in hunc locum sententiam proferam. a. Qui Plautinis numeris delectantur, et salibus, optime caeli lent plurimos Marcum Accium in verbis jocos fecisse ; ut proinde

SEARCH

MENU NAVIGATION