Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

111쪽

γHungarici cum ejus indole, genesi ac virtute.

Quod vero etiam plantae solo rore & humido in aere contento crescere &diu durare possint, abunde testantur ea, quae solidis saxis , quae arenis & exsuccis terriS innascuntur.

Telephia, sedorum species, vermicularis illa, & quae majoribus sedis accenseri solet, aloe, facila ostendunt, se fluidi aerei esse progeniem.

Postremo etiam soli natura atque indoles ad nobilIO-ris vini proventum utique multum facit ; constantis enim Observationis est, nobilissima vina, ubi crescunt, solum habere non Valde pingue, lutosum, crassum, nigrum , sed potius saxeum , arenosum & ex scissili lapide composistum. Videtur quidem primo intuitu ejusmodi terra valde infoecunda & sterilis, & progignendis ac foecundandis plantis & fructibus minus idonea ; sed tamen res aliter se habet cum vitibus, quae si nobilissimum succum ferre debent, utique talis terrae indoles huic rei aptissima est, & quidem eas ob causas , quia arenos e , calcariae & saxosae ejusmodi terrae diutissime retinent solares radios , qui hic concentrati radices blando suo calore fovendo efficiunt, ut nutrimentum per Omnes ejus porOS facilius transeat. Deinde dum per hujus generis terras, quasi per cribrum , innumeris poris pervium , humiditates & pli

viales aquae transmittuntur, has ipsas non modo attenUant,

inque minimas partes dissolvunt, sed & crassiores & rudiores partes separant ac detinent, ut longe subtilior succus ni

tritius eVadat.

In diversiissima igitur soli natura, 8c quidem non sine ratione, diversi saporis, salubritatis & insalubritatis vinorum causas positas esse existimamus. Neque enim ignotum est, mirifice inter se ratione saporis & odoris differre vina Rhenana, Fran- conica, Hungarica, Mosellana, & alia etiam aliis esse salubriora ; quam differentiam solo natali si quis adscribere velit , is utique neutiquam errabit. Dici enim ViX potest, quam dissidens planeque diversa sit natura atque indolcs soli& terrae, quod vel ex colore, Odore, textura , consistentia,

112쪽

8 Lip. I. Ops. XXIV. Historia vini Achasiensis

mechanicis & chymicis satis superque cognoscimus. Mirum itaque est, quod vineae, quae habent eundem solis adspectum, quae etiam in ejusdem altitudinis montibus positae sunt, & ejusdem generis Vites alunt, Vina tamen ratione praestantiae, salubritatis, saporis ac penetrantiae admodum diversa proferant. In cujus rei illustrationem Ut saltem unicum adducamus eXemplum , notum est, Vina, quae circa pagos Hoch-helm, Κochheim & Casset, e regione urbis Moguntice, producuntur , nasci ex Unius generiS Vitibus, quae ctiam eodem modo tractantur, eodemque prorsus sole foventur ; nihilominus praestantia mire inter se disserunt, ut longe etiam cariori pretio Hochheimense proe ΚOchheimensi,& hoc prae Cas-

Quum vero nihil fiat sine ratione, valde credibile est, hujus differentiae causam referendam esse ad soli diversitatem' quae non adeo aperte in sensus incurrit. Et quum etiam vinurii Hungaricum ratione saporis & odoris aliquid habeat prae aliis vinis peculiare sibique proprium, & spiritus etiam exeod stillatus saporem & odorem exhibeat singularem, nullum sane dubium est, quin hoc soli natalis peculiari naturae sit adscribendum. Id vero hoc loco non intactum praetermittere possumus, quod salubris & praestantissima Vini Hungarici, praesertim superioris, indoles communiter, imo ab ipsis incolis etiam solo , ubi Vites crescunt, aurifero adscribi soleat, eo quod terra Toc aviensis roborans in se sulphur copiosum contineat. Quin imo Variae circumferuntur historiae & literis etiam mandatae sunt, de quibus legi possunt Iacobi T. At epi solae itinerar. in ipsiis botris S acinis compactas saepius

auri atomos, mire splendentes, fuisse repertas, ita ut etiam membranulae exteriores auro quasi obductae fuerint. Et a-junt, in Tochaviensii tractu, ubi generosissima nascuntur vina , videri non raro aurum instar funiculi rotundi simul e terra enasci ; quas tamen historiolas in medio relinquimus, ut

ut non de earum fide dubitandi praegnantes habeamus cau

113쪽

Hungaridi cum ejus indole, Deum ac virtute.sas. Id saltem dicimus, nec aurum, nec alia metalla ad foecunditatem terrae , multo minus ad succos Vegetabilium nobilitandos, & salubres reddendos, quicquam conferre posse. Nunc erit solvenda quaestio, quare vina generosa Hungarica tam diu dulcedinem suam retineant, cum Italiae & aliarum regionum calidarum potentia vina eam facile deperdant. Supra jam memoravimus, diversis modis tractari & praeparari vina Hungarica, ex qua peculiari tractatione erit etiam petenda ratio durantis illius dulcedinis. Nam ubi succus ex uvis nobilioribus & maturis semipassis & exsiccatis elicitur , qui essentia dicitur , diutissime manet dulcis.

Deinde quando musto subdito calore ferventi immittuntur uvae pas te vel aliae adhuc recentes, dulcia identidem vina emergunt, quorum dulcedo diutissime durat. Quae vero non ex siccatis uvis vel ex mus O fervefacto proveniunt vina, ea utique, non secus ac alia Vinorum genera efferVescentia. gratum ac dulcem suum saporem amittunt; idque etiam fit in nostris regionibus. Nam si quis musta recentia calori vel igni admoveat, ut ex parte ebulliant, quemadmodum additis herbis, vina v. g. cochleariae, enulae, absinthii, melista parantur , non amplius ita effervescunt, sed dulcedine diutius linguam assiciunt. Eadem encheiresi in insulis Cana riensibus vina , quae dicuntur Sect, item Hispanica , vina de Tint, de Alicante incolae parare solent. Causa igitur durabilis illius dulcedinis non est a natura, sed dependet ab artificio , ab igne nempe & calore , qui hunc peculiarem effectum producit, eo quod fermentationis actum praepediat, qua unio dulcium dissolvitur ac destruitur, ingenSque mutatio ipsi musto ratione qualitatis inducitur.

Fermentatio vero est nihil aliud, quam motus intestinus aeris & aetheris partiumque aquearum in musto contentarum, qui partes, quae mixturam dulcium corporum constituunt, dissolvit, particulasque acidas & sulphureas terreasque, quae inter se commixtae dulcedinem formant, a se

invicem separat, adeo, ut acidum incipiat in sulphureum ac

114쪽

85 Lip. I. ogg. XXIV. II oria vixi Tochauidus aeterreum principium agere, unde fit ebullitio, spumescentia& evaporatio partium sulphurearum , nec non aejectio partium crassiorum terrearum in fundum, qui motus ebullitionis dum diu durat, acidum cum subtiliori sulphure & phlegmate sese arctius conjungit rursus, & Vinum inde surgit, sive liquor acido spirituosus. odii vero per calorem mustum feruefit, & ex parte ebullit, particulae aer -aethereae & subtiliores aqueae, quae prima ac praecipua motionis illius intestinae fermentativae causa ossiciens sunt, ex intimis musti poris exturbantur atque a fugiunt ; unde necessario sequitur, ut partium liquoris dulcis salva & integra maneat textura ac dispositio, & inimica earum separatio impediatur. um vero non omne principium aereo - aethereum& subtile humidum per fervesectionem evaporet, sed quaedam

pars ejus remaneat, impeditur quidem vehemens fermentationis actus, sed tamen remissior & lenior species fermentationis adhuc manet, a qua etiam desecatio successiva & spirituas centia blandior horum Vinorum dulcium producitur. Ultimo loco , unde vinorum Hungaricorum tanta prae aliis vinis proficiscatur salubritas, explicandum erit ; cujus causam si a subtilitate & teneritudine nutrimenti, quo uvae aluntur, & copioso, quod earum succis immixtum est, subtili aereo &aethereo elemento deriVemus, non fallemur: est enim hoc illud ipsum, quod alimentis aeque ac medicamentis in gentem salubritatis vim conciliat.

Aquae quo subtiliores & leviores sunt, fontante &materia aereo-aetherea repletae, eo utique majorem salubritatem praestant prae aliis. Aeidulae & thermae, ad sanandos morbos essicacissimae , non nisi salibus & spirituoso aethereo elemento, quod copiosius fovent, suas vires atque dotes debent, quo si per calorem & aeris liberum accesse sum privantur , mox earum salubris virtus exspirat ac elansuescit. Simili ratione spiritus ille aereo- elasticus in vinis

impellit & promovet non modo solidorum, sed & fluidorum

motum,

115쪽

motum fibrasque motrices ad blandaS contractiones animat, ut sanguinis & humorum circuitus , neque minuS secretionis de cxcretionis negotium, quod vitae conserVandae admodum inservit, facilitetur atque promoveatur, in quo praecipua lalubritatis ratio & natura continetur. Et hanc ob causam, quia vina Hungarica ex partibus admodum subtilibus & spirituosis constant, vires deficientes erigunt atque reficiunt, & blandam movendo diaphorcsin, crudos & inutiles succos e corpore exterminant.

OBSERVATIO XXV.

Anatomia vinorum chymica.

Rincipia vinum constituentia sunt: i) spiritus instaminabilis, a) phlegma, 3 sal acidum tartareum ,

sulphurea quaedam oleos a substantia. Pro varia igitur & multiplici horum elementorum mi tura & proportione vina inter se, ratione saporis, odoris &virtutis mirifice disserunt. Quae copiosum spiritum inflammabilem possident, facile inebriant, & corpus fortiter cale- seciunt Ubi vero praedominantur partes phlegmaticae & ta tareae acidulae, haec virtutem laxantem & ditareticam habent, nec facile caput feriunt. Quae multum substantiae oleota sulphureae obtinent, ut sunt Vina antiqua , ea saturato colore aureo fortique odore & sapore imbuta sunt, neque tam facile per corpus transpirant, sed diutius manent in sanguine,

corpusque eXssiccant, . . . I

Est adhuc aliud insitum vinis elementum, quod essentiam eorum ingreditur, nimirum substantia quaedam dulcis oleosa, temperata, Viscida, quae in vinis sufficienter fermentatis vel leviter coctis sese prodit; ac tale quidem maxime observatur in vinis Sect, Frontiniac, & Hungaricis nobilioribus. Hoc vinis gratum conciliat saporem & vim nutritia vam demulcentem ipsis foenerat.

116쪽

LIR. I. Ops. XXV. Anotomia . . Utut OmniS generis vina in sua principia resolvi possint, spiritum nempe, oleum, phlegma, substantiam dulcem, &acidum tartareum ; tamen in eo adhuc discrimen est , quod aliud sulphur subtilius & suaVe, aliud vero paulo crassius nec adeo acceptum obtineat. 'Ita vina Rhenana & Hungarica prae Francicis, Thurin-gicis, Misnicis, longe gratiorem spiritum & subtilius suaveque sulphur habent , quod in hisce paulo peregrinum & naturae grave existit. Hinc etiam fit, ut solus odor vini Rhenani vetusti & optimi vires mirifice reficiat, quod ab aliis non expectandum est. Differt etiam in vinis principium tartareum:

quaedam enim copiosum ac rudem tartarum habent, ut Vina

provincialia qu-dam subtiliorem , ut Rhenana; quibusdam, veluti Mosellanis, sal tartareum nitrosum paululum amaricantis saporis inest, hinc etiam eorum virtus laxans & diuretica dependet. Ad analysin vinorum recte instituendam, qua detestipossunt eorum principia, utique rite & ordine facta destillatio plurimum confert.

Librae tres vini Rhenani optimi, in cucurbita vitrea destillat', exhibuerunt uncias XIII. spiritus, quibus tamen prope dimidia pars phlegmatis admixta fuit. , Franconici dederunt uncias octo spiritus similis cum superiori conditionis. Vinum Hunearicum satis potens migbruch ad libram unam cum tribus quadrantibus destillationi subjectum in cucurbita vitrea dedit spiritus uncias octo cum dimidia longe potentioris priori, ita ut vix tertia pars phlegmatis admixta fuerit. 'Fecimus etiam experimentum cum vino Burgundico sumtis ejus libra una & sex unciis, ac simili facta destillatione obtinuimus uncias octo spiritus, qui dimidiam adhuc phleematis partem continebat. Ex quibus patet, Hunearicum longe spirituositus esse Burgundico, hoc vero praevalere ratione spiritus vino Rhenano , id vero etiam generosius esse

117쪽

Abstracto a vino per destillationem spiritu, quod remanet in cucurbita, saturatiorem acquirit colorem, & sapore valde acidum est, hac tamen intercedente discrepantia, quod remanentia vini Hungarici saporis siit acidi, paulisper dulcis, Burgundici acido adstringentis, Rhenani vetusti acidioris,

sed Franconici acidissimi, A - . Hi

Quandocunque spiritus abstractias a Vino , V. g. Rhenano, riursus affunditur parti a destillatione ressiduae, silvephlegmati acido tartareo , hujus sapor quidem penetrans acidus per hanc mixtionem valde temperatur atque infringitur, sed tamen pristinius odor & sapor vini Rhenani non revertitur, &quidem ob hanc rationem, quia specificus cujusdam rei sapor dependet a speciali mixtione, unione & teXtura partium, quae

destillatione solvitur ac dissuitur, & quia per novam & mutuam confusionem liquorum non ita, ut antea, uniuntur pa ticulae, hinc etiam sapor inuexaxdr' i. A . ' Quum spiritus vinosus acidum temperandi & infringendi ellegia vi polleat, & vinum Hungaricum aeque ac Bu gundiciun cetera vinorum genera spiritus abundantia & plenitudine superet, recte argumentarilicet, haec Vina maxime esse idonea iis, qui copiosum in ventriculo generant acidum, ut fere sunt hypochondriaci, quartanarii, senes, & quod maxime eo tempore prosint, quando chylificatio peracta est, multaeque cruditates acidae ex alimentis digestis remanent. Quum restiduum vini Burgundici phlegma sit acido-a sterum adstringens, recte concluditur , hoc Vinum ad roborandum tonum ventriculi&intestinorum, & ubi alvus est supra modum facilis & fluida, magis conferre, quam ubi haec nimis dura atque adstricta est. . Color vini dependet a sulphureo oleoso principio, quod vinis inest, per intestinum fermentationis motum intime resoluto & cum partibus vini mixto; quo saturatiori itaque colore vina sunt imbuta, eo copiosius oleum contianent Quando igitur spiritus a vino abstrahitur, tum pars mirituosa a ea & acida secedit & relinquitur in vase massa

r L , spissa,

118쪽

Lig. L Ogs. XXV. uotomiaspis a, coloris fusci & valde saturati, cui si affunditur insignis aquae portio, haec statim tingitur colore eodem , quo vinum antea praeditum fuit, manifesto documento, a masia illa sui phurea & oleos a crasia, quae remanet in destillatione, vinum

colorem suum mili lari.

Vina rubicunda accipiunt suum colorem ab ipsis rubicundis uvarum pelliculis, dum nempe diutius istis stant superfusa. Acidum ergo, quod in mustis est , extrahit & exaltat etiam colorem illum, qui in istis pelliculis continetur; atque ideo ille color est mere adventilius. Omnia vina rubicunda & sapore & virtute adstringente praedita sunt, obh c rationem, quia non modo ipsiS uvarum tunicis rubicundis. sed etiam acinis earum, qui manifesti adstringentis saporis sunt, diu superfusa stant ; hinc ex his principium adstringens etiam extrahunt & in se recipiunt. vina rubicunda, praesertim Burgundicum, destillata& postea leni evaporatione in vitro, ut vocant, conserVali ad spissam consistentiam redacta, colorem eXhibent saturate rubicundum & saporem fortiter constringentem , cujus portio infusa insigni aquae copiae, eam non modo rubicundo colore sed etiam adstrictivo sapore imbuit. 'Quando vel vino rubicundo vel ejus extracto, quod remanet ab evaporatione, affunditur debita quantitas olei tartari per deliquium, tunc perit gratus ille rubicundus color,& in brunum mutatur, mixtura turbida fit & sedimentum quoddam ad fundum dimittit, claro testimonio, colorem istum elegantem rubicundum ab acido, colorem rubicundum exaltante , maximam partem proficisci. Color aureus , quo Vina Rhenana fulgent, etiam soboles est principii sulphurei oleosi, & sicuti sulphura, quae matrices sunt colorum, a salibus alcatinis admixtis exaltantur, ita etiam id accidit in vinis v. g. Rhenano, Francico, in quibus ab oleo tartari per deliquium, vel spiritu salis ammoniaci urinoso, sussicienti in quantitate affuso, flavus color 1n brunum degenerat.

Quando

119쪽

siuorum cli muc. Quando liquor alcat intis miscetur clam Vinis, quae eminentis saporis acidi stant, non modo color mutatur , sed etiam lenis cietur efferVescentia, & acidum vini, congrediens cum sale alcati, transit in sal neutrum tartareum , cujus naturae est taliarias tartarisatus, vel etiam terra foliata tartari , quae ex aceto vini & sale tartari parari solet. duum salia neutra, ex subtili acido de sale alcati conflata, ut sunt terra foliata tartari sic dicta sicca, vel arcanum tartari, quod non nisi haec terra tartari soluta est, eximiam vim habeant abstergentem, aperientem, resolventem, & eXcretiones alvinas atque urinarias stimulantcm, ad tollendas chronicas passiones mirifice prosunt. Et cum ex optimo vino

Rhenano, cum oleo tartari per deliquium mixto, idem sal ex tempore & per compendium parare liceat, facile patet, Vinum hac ratione simplicissima valde reddi posse medicamen

Quod remanet ab abstractione & eVaporatione Vmi Rhenani acidum, si miscetur cum oleo tartari per deliquium, insignis exurgit ebullitio cum maxima spuma , oras Vitri etiam altioris transsiliente , mixtura fit saturate bruni coloris& aliquot horis post spuma illa concidit & evanescit, ac liquor, arcano tartari tam sapore salso , quam colore & virtute simillimus, in fundo vitri subsiadet. Ratio, quare etiam tam copiosa spuma subesservescentiae actu eleVetur, haec nobis probatur : Extractum vini praeter acidum copiosum sulphur &principium viscidum habet, hinc affusum alcati magnam conciet effervescentiam, a qua exurgunt copiosae particulae Vaporosta, aereo aethereae, quae sub contextu & involucro principii viscosi irretitae libere in auras avolare nequeunt, sed particulas viscosas in bullas convertunt.

120쪽

OBSERVA Tt O. XXVI.

De cylindro statico, quo spiritus vini bonitas exploranda.

PRaeparandus est cylinder staticus ex succino, ebore vel

etiam vitro, ita, ut aequilibrium habeat cum spiritu vini recctificatissimo, eo nimirum, a quo Omne phlegma abstractum est. Postea ad duodecim v. g. partes hujus spirituS a fundatur una pars aquae communis, quae cylindrum ex superficie aquae adducet ad certum spatium, quod linea distinguendum est. Deinde adhuc una pars aquae adjiciatur, & sic altius ascendet instrumentum ad definitum spatium,quod iterum lineola est designandum. Et hunc in modum successiVe plures aquae partes adjiciendae sunt, ita ut ad duodecim partes spiritus vini rectificatissimi octodecim partes aquae affundantur , semperposita nota spatii, quod cylinder occupat. Praeparato ejusmodi cylindro , qui ad explorandam quantitatem spiritus in aqua maximae utilitatis est , facile inveniri potest proportio spirituosi inflammabilis principii respectu phlegmatis, Dive aquae, in omnibus liquoribus spirituosis , inprimis vero in spiritu frumenti, qui emitur, Vulgari. Ita enim statim cognoscitur, quot librae spiritus vulgaris requirantur in destiligio ne ad libram unam rectificatissimi obtinendam : ubi ille spiritus frumenti vulgaris satis eximius & bonus habendus est cujus tres partes vel librae largiuntur unam spiritus, ab omniphlegmate liberati.

OBSERVATIO XXVIL

Qua docetur separatio omnis phlegmatis aspiritu sine igne.

Planditur certa quantitas spiritus inflammabilis vitro angustioris orificii, ut digito claudi possit, & dimidium

SEARCH

MENU NAVIGATION