Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

141쪽

imum, gratum hispidum pulverem laxantem. rordestillabant; ita spiritus rubicundus prodibat & fortiori igne administrato relinquebatur caput Nortuum, coloris candidissimi, insipidum, leve, quod magnesiam nitri vocabant. De ejus vero viribus, quod facultatem purgantem contineret, nihil tunc temporis notum fuit.

Facile jam exinde quivis intelligere poterit, natales hujus pulveris, quem dicunt magnesiam. illi, qui ex lixivio nitri, vulgo 2 iuge, paratur, non esse dissimiles, sed unius ejusdemque naturae. Nam haec fide digna historia luculenter demonstrat, & praeparationem & nominen hujus pulveris dudum in Germania, antequam ad alias

regiones notitia pervenerit, fuisse cognitum, verique Videtur

simile, ab Helwigio illo , qui Indias & Italiae provincias postea peragravit, forsan hanc medicinam cum aliis fuisse

communicatam.

Ut autem de hujus medicamenti natura & viribus rectum judicium feramus, sciendum est, hunc pulverem pro sus insipidum candidique coloris, naturae Valde alcatin' csse, dum quovis cum acido vehementer non modo effervescit, sed acidum quoque eam terram solvit. Solutio inde emergens s pore valde amaricante,acri salsoque imbuitur, manifesto documento, esse hunc pulverem naturae alcatinae terrete solubilis&ssimul sulphureae, quia solutio valde amaricans est. Contra alia alcatina, ut cancrorum lapides, OVOrum testae, conchae praepar

tete, affuso spiritu vitrioli etiam fortiter ebulliunt, sed solutionem minime amaricantem, vel manifesto salsam, sed leviter sale imbutam, imo prorsus insipidam relinquunt. Calx viva autem pulveris ata, utut ps emodum ab omnibus pro terra alcatina habeatur, tamen affuso spiritu vitrioli, nec efferv scentia excitatur, ut cum jam dictis aliis fit, neque sapor salinus manifesto producitur , sed adjecta etiam magna pulveris quantitate, liquor vitrioli acidus remanet, paulisper sabiem ejus corrosivitate mitigata.

Deinde constat, pulverem magnesiae, ad unam vel duas drachmas cum quovis vehiculo sumtum, potenter satis ex-o x ercem

142쪽

io 8 Lip. II Ops. II. Antina . Semper. circa moene albam, ercere alVum, in quibusdam quinque Vel sex sedes movendo, quum in aliis eadem dosii exhibitus , nihil praeter conatum egerendi essiciat. Cujus diversi effectus ratio ex iis, quae mo- do dici a sunt, haud obscure apparet: Luculenter nimirum hinc perspicitur, hunc pulverem terreum minime in se recondere principium quoddam catharticum, quale, praeter sa- linum pTetrans acre, ego quidem non aliud agnosco, sed Idemum in Pso corpore , pro dispositione humorum ibi ho-sIntantium, Virtutem ejus resultare purgantem, quia nempe, si offendit acidos humores in cavitate ventriculi & intestino- rum, in sal neutrum demigrat, acris salini saporis & stimulan- tis effectus, quemadmodum videmus manifesto , sal valde acre exsurgere, si haec medicina cum spiritu acido v. g. v trioli misceatur. Salia vero inedia, quae saporis amaricantis sunt, liberalius data, alvum ad aliquot sedes sollicitare

experientia confirmatum habemus, idque etiam a nobis latius deductum est in Dissert. de salium ni torum excecente Opurgante virtute. Non itaque mirum est, interdum hunc pubverem carere effectu cathartico, si1 Videlicet prima regio non

acidi copia, sed pituita viscida scatet, quae impedit, quominus solvi & in sal stimulans converti possit.

At vero in contrarium quoddam dubium contra hanc sententiam moveri posse intelligo, quum nempe alia terrea quae promte solvunt & absorbent inhaerescens primis viis aci- dum, neutiquam effectum laxantem exserant. Sed his re-

gerere licet, quod interdum a pulveribus absorbentibus vel hegoardicis utique alvus fluidior fiat, sit multum acidi pri-

mam regionem incolit: Vis tamen eorum purgandi non tanta

est, quanta an magnesilae, quia solutiones illorum cum acidis li- quoribus factae, non tam eminente salino acri, sed moderate salso sapore imbutae sunt, quam quidem ea, quae ex magnesita & acidis liquoribus conficitur. Atque adeo ex eo iapparet, praeter alcati terreum aliud adhuc esse in magne-

sia principium, quod ad mixturam acidi in materiam stimulantem & purgantem transtat.

143쪽

iuium S gratum in pidum pulverem laxantem. ios Ut autem veras causas & rationes purgantis principii in hac terra evolVamus , opus esse videtur , ut in illam materiam, e qua conficitur , diligentius inquiramus. Est vero haec ipsa nihil aliud, quam lixivium, a crystallisatione nitri residuum, quod in officinis nitrariis Vocatur odex quia sine additione ejus nulla fit nitri in crystasilos coagulatio , utut ex hoc solo nulla ratione nitrum

crystalliforme parari possit. Hoc lixivium, investigata ejus

natura,

i) est valde grave ac ponderosum s nam libra una medica ejus, respectu aquae , ad quinque unciaS plus ponderat. Proportio vero hujus lixivit ad oleum vitrioli est ut X. ad XIIX: nam libra una medica olei vitrioli est octodecim unciis dimidiis aqua gravior. Continet igitur libra una in dica lixivit quinque uncias materiae solidae. ab Lixivium hoc est saporis valde amari & salsi, ac facta evaporatione plane non siccari potest, ct mox etiam in aere deliquescit. s) Non effervescit cum quovis acido leniori, ut spiritu vitrioli, cum oleo vitrioli autem fortiter ebullit, & praecipitatur cum utroque in fundum pulvis candidi coloris,& quod bene notandum , oleum vitrioli affusum non modo excitat strepitum, sed & fumum rubicundum emittat, qui testatur de spiritu nitri intus adhuc recondito. Odor Vero testatur etiam de spiritu salis, nullumque est dubium, quin ex hoc lixivio cum oleo vitrioli aqua regia praestantissima parari possit, qualis ex acido salis & nitro componi solet.Quin ibio ex eo patet, particulas & nitri & salis communis in

lixivio hoc sub schemate & habitu partium sulphurearum pii

guium contineri.

Utut oleum vitrioli, ceu acidum insigniter forte, mixtum cum hoc lixivio, vehementer effervescat, tamen mirum

est, spiritum nostrum fumantem nitrosum, perinde acidum fortiminum, mixtura facta ne minimum effervescentiae signum

144쪽

r i o LIB. d. ops. II. Ammasi. ct exper. circa magnefass. edere, quod phaenomenon inter alia mirifice differentem acidorum naturam & virtutem adstruit.

Hoc lixivium mixtum cum liquore alcatino v latili vel fixo, v. g. spiritu salis ammoniaci urinoso, cum aqua parato, vel oleo tartari per deliquium, nullam ebullitionem ciet, insignis tamen pulveris terret albicantis sequitur praecipitatio.

63 Id lixivium, cum aequali portione spiritus vini rectificatissimi mixtum, sese intime conjungit cum eo, nisi quod

terrea quaedam materia in fundo maneat.

) Lixivium hoc ignis ope coagulatum, & crucibulo ignito immissum , valde ebullit & spumescit ; deinde igne aucto, spiritum instar aquae fortis, quem etiam nonnulli

excipiunt, emittit, sub fumo rubro, odoris foetidi, postea sub majori igne remanet ille pulvis magnesiae. Et hic eli vulgaris modus parandi magnesiam. M8 Compendiositor modus , & quidem via humida, parandi hunc pulverem est, per praecipitationem lixivit, sive

haec cum acido vitrioli, silve lixivio cinerum clavellatorum, vel oleo tartari per deliquium adornetur ; postea cum aquasluviatili thaec terra elutrianda & siccanda est. Ut autem clariuS innotescat, cujus indolis ingredientia hoc lixivium custodiat, id merito repetendum hoc loco putamus, quomodo & ex qua materia vulgare illud inflammabile nitrum conficiatur. Iam vero supra mentio facta est quod ad elaborationem nitri terrae putrefactae ex stercoribus animantium , ut & terrae antiquae ex muris & aedificiis exustis , quae diu ventis solique expositice fuerunt, & valde tenues redditae, neque minus cinereS lignoriam una cum calce viva

ex quibus omnibus cum aqua nitri lixivium paratur, quod in sal crystallinum abit, & cujus residuum nostrum lixivium est recipi debeant. 2His suppositis jam clarius poterit intelligi, cum nec sulphureum, nec terreum principium ad crystallisationem concurrat , haec ipsa principia in lixivio nitri ex dictis ingredientibus

145쪽

iuium in gratum in mi dum pulverem laesantem. ritibus praecipue contineri, & ressidua manere in det so genan. ten Constat hoc lixivium ex sale quodam, ad acidi & salis communis naturam accedente , quod cum partibus subtilioribus terreis alcatinis & sulphureis pinguibus mixtum, constituit ejusmodi lixivium saporis salsi amaricantis, ex quo etiam memorati essedius ac phaenomena promanant. Et videtur mihi hoc lixivium valde simile illi, quod parari

solet ex calce viva & sale ammoniaco, dum nempe caput mortuum spiritus salis ammoniaci, cum calce viva parati, solvitur in aqua ; lixivium inde emergit amaricans acre, quod in- spissatum cum spiritu salis ammoniaci, vel etiam oleo tartari per deliquium, sine effervescentia sub specie pulveris terrei instandum fertur, atque etiam cum oleo Vitrioli, non Vero cum acido alio, silve leniori sive fortiori, ut est spiritus noster fumans , strepitum vel ebullitionem concitat ; utut ab omni ucido affuso ad ima dejiciatur' - . - , - Atque adeo jam natales magnesiae an solem & lucem protulimus, ita ut amplius Obscurum esse nequeat, ortum ipsi dare terram subtiliorem calcis vivae & aliorum nitri ingredientium, variis modis ex lixivio, per separationem partium salinarum, eductam. Nihilominus haec subtilior terra differt a calce viva cruda & rudiori. ' Nam calx viva, quamvis alcati terreum siti valde acris saporis , tamen cum acido liquore neque confligit, neque in sal salsum amaricans coalescit, quale quidem ex commixtrone pulveris magnesiae & spiritus acidi, ut Vitrioli, fieri animadvertitur. Est itaque alcati longe tenerius & subtilius ipsa adusta calce, neque remedium contemnendum, modo quis recte eo pro corporum & circumstantiarum ratione uti sciat. Neque enim tantum absorbentem & catharticam , sit acidum prima in regione stabulatur, virtutem exserit ; verum etiamsi in remissiori dosi ad grana XV. vel XX. usurpatur, diaphoreticum & diureticum effectum sequi, non semel observa

Neque

146쪽

LIB. II. Osis. III. Spiritus nitri Neque tamen praeterire possumus,id incommodi nos quai doque ab hoc magnesiae pulvere deprehendisse, quod flatulentias & morsicationes in imo ventre reliquerit, ii videlicet frequentius in usum trahatur , primaque regio progignendis corrosivis succis, ut in hypochondriacis fieri solet, exposita sit. Commodissimum , quo cum sumitur, vehiculum lac est amygdalinum , quod deliniendae humorum in ventriculo stagnantium acrimoniae simul inservit.

OBSERVATIO IV

Spiritus nitri sumans & inflammans.

S Epius in lectione librorum chymicorum occurrit de flamma, ex commixtione liquorum prodeunte, experimentum. Deccherus iu fh sica sua subterraneo meminit, oleum vitrioli, cum oleo terebinthinae mixtum, intensissimum cum flamma calorem excitare , sed effectum non respondere

promissis , quisque facile, etiamsi acerrimum oleum vitrioli assumserit, experietur. Simile experimentum, ubi duo liquores, tactu frigidi, invicem confusi flammam ediderunt, descriptum reliquit Olaus Borrichius in Actis Hamniensibus. annoo i. & hoc sequentem in modum se habet : Recipe spiritus terebinthin' Venetae recens prolecti, ad frigus tamen nativum redeuntis, uncias quatuor, quibus in ampliori vitro affunde aquae fortis generota itidem recentis, sed & frigidae uncias sex, & agitando quassandoque vas sub dio relinque& intra horae mediae spatium inter crassa fumi volumina flammam conspicuam emittet massa, & supra oras vitri strenue rumpens conflagrabit. Tentavi olim aliquoties id experimentum, commiscendo aquam fortem satis eximiam cum spiritu vel oleo terebinthinae, & ebullitionem quidem inde intensissime calidam cum

copia fumorum eructantium, nunquam Vero flammam observavi. Nihilominus de fide clarissimi Aorrichii, cujus au

147쪽

fumans S lasgammctus. toritas apud me multum Valet, nunquam, neque hoctos dubitandum esse, facile ex iis, quae jam sequuntur, quisque suspicari poterit. Nos ante viginti& aliquot annos, cum in collegio experimentali chymico varia tentassemus, facta olei vitrioli optimi commixtione &destillatione cum sale communi, secundum modum Glauberianum, tandem etiam loco hujus sumsi-mUS nitrum purum probeque exsiccatum, & destillando miti ignis regimine ex retorta vitrea per arenam, spiritum ex flavo rufescentem fortiterque fumantem obtinuimus, qui ob subtilitatem vix poterat intra vitri limites coerceri. Varia cum eo instituimus experimenta, miscendo elim cum spiritu vini rectificatissimo & oleis, quae in promtu a que ad manum erant, destillatis, & suborta fuit intensissima cum summo calore & copia fumorum rubrorum ex vase erumpentium & male olentium ebullitio. Postea casu exiliquantitati olei caryophyllorum, ut venale est, in vitro relicti cum affudimus, ita post enervescentiam e vestigio conspiciebatur exsurgere flamma, qUce tamen exigua & saltem momento apparuit. Aliquot elapsis diebus idem experimentum tentare & ostendere rei chymicae addictis volui, sed noluit e fectus eX voto succedere , procul omni dubio, quia vitrum non satis tectum, sed cera saltem erat munitum, quam spiritus ex toto fere consumserat. Itaque denuo spiritum hunc destillari & includi curavimus vitro, quod epistonito vitreo bene polito obturavimus, ut Volatilitas fumans inque auras facile penetrans eo melius custodiretur. Postea felicissime cessit experimentum, flamma nimirum luculentissisna, vix ullo vapore stipata assurgebat, quandocunque hic spiritus oleo caryophyllorum infundebatur. Hujus rei fama Lipsiam ac Berotinum perlata, accesserunt ad me eodem anno duo illustres viri Lethnitius, Tichiru- hausen, qui cum admiratione hoc experimentum spectarunt. Intexui etiam id demonstrationibus meis physico-chymicis; postea vero legi ura Actis eruditorum, Exceli. Dia. Stare, praeci-

148쪽

iis LIB. II. OBS. III. Spiritus nu=;puum Collegii scientiarum Anglicani membrum, retUrisse Parisiis: Homb rgium praeparare spiritum, qui oleis aromaticio Asiaticis admixtus apertam flammam efficiat. Post etiam a Domino Sore in societate Anglica propositum hoc experimentum es & recensitum quoque in Actis Eruditorum. Quae quamvis ita se habeant, tamen sancte ac bona fide testari possum, atque etiam, si quis a me id exigat, sat claris documentis ostendere, me nullo antea docente, sed casu ita ferente hujus experim ti fulisse inventorem. Hinc etiam ill iras Lethnitius, hujus rei gnarus, non dubitavit in Theodices sua spiritum hunc Hilf-mσnni appellare, & existimavit, quosdam ex meis discipulis

Parisiis arcanum hoc revelasse. Forsan etiam uno eodemque

tempore inventio facta es: in diversis regionibus, sed nec ego inde laudem quandam aucupari volo, nec ex ea re quaero laureolam , nam reS non tam utilis, quam curiosa est, quippe quae naturam & genesin flammae tantum in aprico ponit. Praeparatio fit sequentem in modum: Accipimus nitri

optimi, bene depurati, quale est Russicum, quod a contagio salis communis immune est, libram dimidiam, idque leni calore

probe exsiccandum curamus: postea aequalem portionem olei

vitrioli re stificatissimi in retorta vitrea affundimus, adhibito lenissimo calore in arena facta destillatione, ita paucis horis elicitur hic summe volatilis & sulphureus spiritus. Si nitrurn non bene siccatum esst, sique impurum & salinis terreis partibus inquinatum sumitur, spiritus primo prodit satis fortis, qui separandus est, nam is, qui succedit cum phlegmate, minus huic negotio idoneus est, ut ut ad conficiendum spiritum nitri dulcem utilissimus sit. Id etiam scire oportet, quod spiritus hic semper penetrantior & fortior fiat, quando non sub flammeo colore in recipiente prodit, sed subflavescente, quia rubicundus is color admixtas multas heterogeneas nitro partes cs e indicat.

In retorta subsidet sal in solidissimam formam compactum , albissimi coloris, figurae convexae , qtiam a concaVaretortae parte induit. Hoc ipsum sal sapore est acidissimum,

149쪽

mons se lassummans.& solutionis cum aqtieo menstruo dissicillimae. Hoc vero imprimis videtur mirabile, quod tam levi arenae calore, haec duo salia, sal nempe vitrioli & nitrum, quae dissicillime ID quantur, forti etiam igne tractata, ambo in massam solidis stimam colliquata fuerint ; quod dubio procul adscribi debet

igneis istis spiritibus , ex mutuo horum duorum corporum connubio exsuscitatis, quorum belassicio intima unio & mi tio, imo colliquatio Omnium partium facta fuit. Fecimus cum hoc spiritu varia experimenta , admiscendo eum oleis destillatis, quae jam supra Ap. L obs x retulimus, ubi maxime notabile est, quod cum oleis aromaticis gravioribus, ut sunt caryophyllorum, cinnamomi, ligni fasses afras, hic spiritus commixtus celerrime & in momento ea accendat, ut lucidissima flamma sitne ullo fere visibili vapore emergat. Cum spiritu terebinthinae sit misceatur idem spiritus in vitro inferius angustiori, neque in adeo notabili qua titate uterque spiri tus adhibeatur, fortem quidem & calidis simum fumum , neutiquam Vero flammam emersiisse annot vimus. Quod si vero de utroque liquore uncia una sumatur,

inque vitro amplioris orificii & superficiei, vulgo iudex,

Elab , experimentum instituatur, & mixtura crebrius agite tur , certe flamma erumpit tam Vehemens , ut periculum incendii minet tr. Ex hoc igitur experimento probe instituto didici, mitius judicium de experimento Borrichiano supra allato feren dum, neque de eo ampliuS dubitandum esse, u nempe eae cautiones , quas ibi proposuit , Observentur, Ut nimirum aqua fortis recens & valde generosa usurpetur, inque ampliori vitro unciae aliquot de utroque liquore confundantur. Et quia spiritus ille fumans & inflammans nihil aliud est, quam generosior, sed facili methodo destillata aqua fortis, quod & color & odor & virtus testatur, non est, quod dubitemuS, aquam fortem, communi more ex nitro de vitriolo praeparatam, si spiritus primum prodiens seorsim colligatur, & probe in clausis vitris custodiatur, similam edere posse effectum.

150쪽

LIB. II. Ops. IV. Spiritus corrosetius nitri

OBSERUATIO IH

Spiritus corrosiivus nitri flammificus dulcificatus & medicinalis redditus.

SI ullus liquor summe penetrans & corrosivus inVenitur,

qui omnibus corporiabus sese insinuans ea corrodat, dissolVat, earumque crasin & mixtionem immutet vel destruat , certe hic est noster spiritus acidissimus valde concentratus, omni phlegmate orbatus, flammificus, & totus Volatilis , quo , debita facta applicatione, in corpore huma-

rurgica commodissime possunt absumi & eradicari. Nihilominus hic spiritus primum adjecto sale volatili salis ammoniaci, vel etiam sale tartari, omni corrodendi facultate post faetam es crvescentiam privatur, mixtura degenerante in sal nitrosum, quod solutum in aqua liquorem dat potenter diureticum , ad movendam urinam in affectibus serosis & cache-eticis utilissimum. Deinde etiam corrosiva hujus spiritus indolas a spiritu vini rectificatissimo egregie attemperatur, si ejus partes octo minimum cum una parte hujus spiritus misceantur, atque igne arenae ex alembico fiat destillatio ; ita prodit spiritus odoris fragrantis, saporis acris penetrantiS, Vi corrodente penitus destitutus, cujus virtus interna discutiens viscidosque humores resolvens atque adeo carminatiVa commendatissima est. Praeterea ob sulphur vaporosum custodit etiam hic spiritus dulcificatus virtutem anodynam & sedati-yam, in gravissimis doloribus & spasmis valde proficuam, ejusque usus longe est in praxi ipso spiritu nitri dulci vulgari

excellentior.Rationem processus hanc habet: quia nil nisi oleum tenuissimum, intime solutum cum phlegmate, est spiritus vini rectificatissimus, ideo congreditur & se intime miscet cum spiritu hoc corrosivo, & ambo, facta conjunctione, migrant in tertium quoddam mixtum, quod resolutum in spiritu inflammabi-

SEARCH

MENU NAVIGATION