장음표시 사용
161쪽
evominandi aquσm communem. Ia nicis, oeconomicis, arte tinctoria, re coquaria usum aquarum esse summe necessarium . .
Cum itaque tanta utilitas sit aquarum , ut in Vita iis plane non carere possimus, & magna insuper earum , ratiO- ne indolis, contentorum & virium, deprehendatur differentia ; hinc utique medico & rerum physicarum gnaro incumbit,exactius harum naturam intelligere, earumque differentiam paulo pervestigatius inquirere, quod sane praesertim medico ad vitae & sanitatis tutelam utilissimum judicamus. Probe enim notari velim, elementum aquae hoc in universo non
existere simplicissimum vel purissimum, sed quia est activum
elementum, hinc nunquam vacat actione in aliud corpus,
quod dissolvit & cujus partes ad se arripit. Quare nulla datur
aqua uniformis, quae non heterogeneas quasdam partes, solidas praesertim, secum vehat si & ob solidas has partes, quas in majori vel minori quantitate complectuntur , aquae multum ratione gravitatis & levitatis inter se differunt, adeo, ut quo gravior aqua sit, eo majorem quantitatem partium alienarum contineat ; sicut ex adVersa parte, quo Ievior est,
eo purior, & minorem in sinu copiam peregrinarum partium fovet. Princeps itaque & prima physici ac medici cura esse
debet, ut ratione ponderis omnis generiS aquas atque in his praesertim communem examinet, quo de salubritate & insalubritate earum solidum & exquisitum ferre possit judicium. Ingenue vero hoc loco fatendum est, quod accuratior modus aquas inter se distinguendi & examinandi nondum fuerit satis cognitus ; neque enim instrumenta illa statica, ex vitro confecta, scopo huic satisfaciunt, quia minorem in pondere differentiam plane non indicant. Novum itaque instrumentum staticum, quod sphaeram caVam aeneam refert, a mechanico peritissimo confectum fuit, non quidem ad aquas examinandas, sed ut salis communis in aquis contenti portionem exploraret. Nihilominus cum accuratissimum sit
instrumentum , alius ejus usus isque longe praestantissimus rediu desideratus, a nobis fuit in 'entus, videlicet ut
162쪽
LIB. II. ogg. VII. Animadmersio de modo te hac sphaera exactissime aquarum differentiam, etiam minimam , exploraremus, quod nobis tentamen felicissime cessit. Nimirum aqua pluvialis examinata hoc instrumento, nullum pondus habuit, sed aequa lance cum ipso constitit. In aqua vero fontana domestica ultra sextam lineam instrumentum scendebat , in alia aqua fontana ad lineas tantum . sursum ferebatur. In aqua paludosia, ex fossis suburbanis desumta, ad p. lineas evehcbatur, indicio, hanc esse gravissimam. Cum alia etiam aqua, qtace in cella diu stagnaverat, experimentum fecimus, ubi notavimus lineas. Aqua vero destillata pari pondere fuit cum pluviali. Aqua fluvialis Salana unam lineam & aqua salubris Hallensis duas lineas signabat. Quia
vero sedecim lineae, ad unam mensuram, seu duas aquae libras, relatae, unciam semis materiae solidae in aqua contentae denotant ; hinc facile calculus ratione contentorum in superius allatis experimentis poni potest. Duodecim unciis aquarum paludosarum stagnantium in patina stannea ad eVaporationem fornaci calidae admotis, inlignis materia ex albo flaVescenS, terrea, calcarea, cUm sale communi mixta, relici a fuit, exigua vero remansit ab aqua
nostra fontana. Huic solidae materiae aqua fortis affusa insignem excitavit effervescentiam, haud obscuro indicio, principium hoc salinum esse naturae alcatinae, sicuti etiam sapor sal alcati manifestat, praesertim in aqua, quae eae fossis fuit educta, in qua illud quoque notabile visum, quod ingens copia vermiculorum, fundum Vasis petentium, sese in conspectum dederit. VDatur vero adhuc alius modus aquarum puritatem examinandi. quando videlicet liquor salis tartari ad notabilem quantitatem aliquot unciis aquae infunditur, ubi notandum quod , sit lactea inde eVadat, indicium sit impuritatis salino- terreae, adeo, ut quo turbida & lactea magis fiat, eo major quantitas terrei principii in ea contineatur & vice versa ;quodsii vero aqua clara & pellucida sine omni turbatione permanet , nota est insignis puritatis. Quapropter experimentum
163쪽
eraminandi aquam communem Irytum fecimus hac ratione cum aqua pluviali, quae, instillato hoc liquore, integrum & nativum colorem sine ulla turbatione retinuit ; idem quoque factum cum aqua salubri Hallanti, valde autem turbida evasit cum scdimento crasso aqua fosi rum stagnans. Reliquae aquae fontanae Hallenses identidem l ctescebant, sed una magis prae altera. Aqua fluvialis Hallensis ab omni etiam praecipitatione & turbatione fuit im
Nulla vero methodus exquisitior est, puritatem & simplicitatem aquae examinandi, quam si solutiones metallorum, videlicet plumbi & argenti, instillantur, quae exinde semper fere turbidae fiunt, una tamen magis prae altera. NeqUC aqua pluvialis semper es: sincerκ & intemeratae puritatis , evidenti argumento, nullam aquam esse purissimam, quae nona contagio terreo , salino aut alio infecta sit, nisi exceperis aquam destillatam, quae ab ejusmodi turbationibus maxime immunis deprehenditur.
Animadversito physico-chymica, qua d monstratur, corporum solutionem non fieri per receptionem in Poros menstrui.
Solutionem corporum, cujus in arte chymica excellens sus est, pororum maXime beneficio perfici, constans huc usque fuit atque etiamnum inter artis chymicae professores viget sententia, Asserunt videlicet, solida corpora ob diversam partium , quibus constant , structuram atque connexionem , varios poros atque meatus acquirere, qive interstitia minimas menstrui partes ingredi & hunc nexum solvere existimant. Hos poros credunt esse diverta magnitu-
164쪽
iso Lip. II. OES. VIIL Animo versio ph 'o-ch mica, dinis ac figurae, atque insuper affrinant, non minus in liquidis, quam solidis, ejusmodi diversa dari foraminula, quae nonnisii congruentes similesque rei solvendae particulas suscipiant; quare concludunt, diversa corpora diversa identidem menstrua
Quam vero subtiliter & argute haec excogitata videtur sententia, tam lubrico infirmoque, si penitius eandem inspicias, insistit fundamento, quod hunc in modum demon
Primo lubenter concedimus, omnibus compactis&duris corporibus inesse quoSdam meatus seu loculamenta , non ejusdem, scd diversiae figurae, quae partim fluidum aereo-cethereum subit, partim eo expulso aliud conveniens liquidum sive a luctam, sive spirituosum, intrare potest. Haec pororum in corporibus diversitas specificae quoque gravitatis corporum causa est, quippe quae essicit, ut nonnulla graviora, quo dam leviora sint. Id tamen scire oportet, quod, si fluida poros corporum solidorum occupant, horum non tam figura, quam ipsorum diameter, sive amplior, sive angustior sp ctari debcat. Nam ex mechanicis notum est , quod fluidum poros, cujuscunque si rae fuerint, ingrediatur, modo ita sit comparatum, ut ratio diainetri nihil impedimenti objiciat. At verosiiciati ejusmodi poros in solidis non penitus nec amus: ita eosdem, in fluidis Ut admittamus, nulla nos cogi ratio. Nam etsi quidem in solidis partes inter se firmius cohaereant atque quiescant Si tamen id minus eVenit in fluidis, quorum partes jugi perennique motu ab interfluente aethere agitantur& quarum situs perpetuo commutatur. Atque adeo cum
ne quidem constans pororum dispositio in ipsis concipi possit,
facile apparet, in solutione minime statuendam esse divorsam partium in fluidis collocationem ; nam quando solidorum poros liquidum aliquod occupat, discedit ex ipsis levius atque subtilius fluidum , quod antea ipsis insederat. Hoc vero minus evenit in fluidis, quae exturbato ex ipsis aethere qui ad continuum motum fluida impellit, motu destituuntur inque
165쪽
d fluisine corporum que solidum ut concrescant, necesse est. Ita quando ex aqua subtilis aetherea materia ab incumbente frigidissimo aere exorimitur, ea in duram ac compactam substantiam congelatur Accedit, quod fluida, quando majorem aetheras copiam admittunt, amplius spatium affectent, sicut accidit per calorem solida vero non perinde assiciantur. Deinde quum ignis metalla & lapides liquefaciat, mercurius metalla amalgamet & emolliat, Uncia una acidi tantundem salis alcatini solvat , & spiritus vini rectificatissinii uncia una unam unciam Clei destillati puri v. g. caryophyllorum aut lavendulae Vel camphorae recipiat, non Video, qua
ratione hic solidorum receptio in poros fluidi locum habere possit, nam pori menstrui, quod dissolvit, nonpossunt majores
vel aequales esse toti corpori. Neque cliam ulla ratione auequi possumus, quare cu-prum solutioni argenti, Vel ferrum cupri solutioni injectum, metalla haec soluta praecipis et, quia solida haec corpora nullo modo menstrui poros ingredi possunt. Neque ex hac hypo thesii explicari potest, quare spiritus Vini redi Iticatissimus, ara fusus saturato spiritui salis ammoniaci, ejus sal volatile in fundum dejiciat, vel quare aqua solutam in spiritu vini camphoram ad fundum deturbet. At vero non nulli dissicultatibus hisce prelli aliam explicandi viam ingrediuntur, &ssimilitudinem partium, quae solventi cum solvendo corpori intercedat, allegant. Verum neque haec hypothesiis extra omnem dubitationis aleam post ta est eo quod animadvertamus, heterogenea vel plane sibi dissimilia facile invicem coire, & Unum alterum promtius solvere quam quidem homogenea solent. Cui enim ignotum est' acidum quodcunque promtissime dis luere sal vel corpus alcatinum, atque aquam terram imbibere, ut videmus in decocto calcis vivae insiapidam aquam Omnis generis salia recipere, & menstrua quoque alcatina ad sulphura dissolvenda
Nil itaque superest, quam ut alias & genuinas caulas R et inqui-
166쪽
inquiramus solutionum, quae fiunt a menstruis. Videtur autem nobis res verisimillima & conceptu facilis, si statuamus, solutionem fieri, quando fluidum movens corporis solvendi partes in similem rapiat fluiditatis motum adeoque hac ratione sese cum ipso uniat. Ita videmus, aquam in similem fluiditatis motum conjicere omnis generis salia , cumque ipsis
Porro omnia olea destillata, omnia resinosa balsamica solvuntur a spiritu vini rectificatis imo sulphureo, adeoque invicem copulantur & coalescunt. Pleraeque vero solutioneS fiunt, quando principium activum, maxime salinum, cum corpore sol vcndo sese intime conjungir, ita , ut ambo unum tertium, neutrum sal nempe, constituant, quo facto deinde hoc ipsum neutrum sal facile ac expedite aquae motui obsecundando sol itur. Ita menstrua acida, quae nihil aliud sunt, quam sal acidum an phlegmate sblutum, dum alcatina, sive
terrea live salina, solvunt, abeunt in sal neutrum, quod more omnium salium in phlegmate colliquescit. Pari ratione, quando metalla solvuntur a menstruis acidis, v. p. aqua forti vel aqua regis, dum salia haec acida cum metallorum particumculis sese sociant in sal quoddam tertium transeunt quod evaporatione menstrui facta conspicitur, hoc vero in aquaquam continet menstruum, promte solvitur. 'Ex his omnibus facile ovincitur, menstruum , quod cum corpore solubili non potest uniri, nullam quoque stare inlutionem. Ita spiritus vini rectificatissimus non uniri potest cum sale communi, quia sulphur *Aov. ν renuit huius salis umonern : hinc etiam fit, ut sol co ni nune & omnia salia a spiritu rectificatissimo solvi ncqueant. Simili ratione oleos a & alcatina menstrua non solvunt metalla, quia nec sal al-cali, nec Oleum an intimam partium metalla constituentium unionem influere test. Neutiquam vero ratio haec est quod poras & hsura partium contraria gaudeant ; contra spuitus vini rectificatissimus destillata olea & resimas, quae non nisi
olea subtiliora ab acido coagulata sunt, promtissime ample-
167쪽
desolatione corporum. I 33ctitur, quia haec invicem amice coeunt , atque aqua cum aqua
vel aqua cum glacie se promte miscet. Quemadmodum igitur solutio unione solventis & rei solubilis fit ; ita, quando haec unio rursus dissiluitur, & solvens solutum deserit, sive unum ab altero divellitur, ipsa etiam fluiditas cessat, sed separatur solutum a menstruo, quod chymici praecipitationem vocant. Quapropter eorum Opimnio a veritate longius recedit, qui existimant, praecipitationem hac ex causa fieri, quod pori menstrui, qui continebant rem solutam, ab alia materia occupentur, unde necessum sit, corpus solutum ex menstrui poris dimitti. Sed potius praecipitatio nihil aliud est, quam nova solutio, sive nova unio menstrui cum alio corpore, dum videlicet praecipitans sese jam conjungit arctius cum eo menstruo, cum quo prius corpus
Quare vero menstruum. cum quo prius corpus fuit unitum, novo & quidem praecipitanti corpori se applicet &cum ipso se uniat, haec videtur esse ratio, quod menstruum propter majorem convenientiam partium, quam fovet cum
praecipitante, sese lubentius illi, quam priori corpori, assO-
ciet, quae res meretur quibusdam confirmari experimentis.
Igitur cuprum injectum solutioni argenti, factae cum aqua forti , illud deorsum facit descendere: ferrum injectum solutioni cupri, identidem cum aqua forti factae . mox hoc ad fundum devolvit. Zincum, quandocunque adjicitur ferri sol tioni, cum aqua forti adornatae, statim dimittit ferrum in fun- dum: sique Zincum rursus dejicere velimus, sale tartari injecto praestari id commode potest. Ratio diversarum praecipitationum haec est: quia salacidum nitri, quod aquae forti inest , magis appetit salis talatari, quam etinci, consortium, hinc etincum dimittit, & quia sat acidum nitri longe facilius societatem init cum re co, quam ferro, hinc ferrum praeceps fertur, & quoniam idem sal acidum cupidius in ferri, quam cupri, amplexus ruit, ideo
ferrum cupri tolutioni injectum hoc ad infexiora depellit, &
168쪽
ig . LIB. II. Ogs. VIII. Amma versio ph sico ch mica, sic quoque in ceteris sese res habet. Ita etiam porro notatu digna observatio est, quod acidum fortius corpora , in Dcido subtiliori soluta, ad fundum divertat: sic spiritus vitrioli
affusus solutionibus corporum terrestrium alcatinorum , v. g. matris perlarum, coralliorum, Oculorum cancri, testarum ovi
cum aceto vini confectis, subito eas deorsum prosternit. R tio in promtu est , quia fortius acidum sese arctius copulat cum particulis alcatinis terrestribus, Uam acidum lenius, unde hoc ex unione dimotum promtissime fugam capessit. Quare quandocunque saccharo laturni, quod sal est saturno & aceto destillato praeparatum, affunditur spiritus vitrioli, identidem contingit praecipitatio saturni: sed quando haec invicem destillantur, tunc spiritus aceti destillati, non vero spiritus vitrioli, adscendit de destillatur, relicto spiritu vitrioli infundo, unito cum corpore saturnino. Idem fit cum aliis jam
memoratis solutionibus alcatinorum cum aceto confectis. Insuper aqua in praeceps dat solutiones corporum resinosorum cum spiritu rectificatissimo factas, non cana ob rationem,
quod spiritus hic poros aquae ingrediatur, sed quod hic facilius
ac lubentius cum aqua, quam cum resinis, unionem recipiat.
Idem spiritus vini rectificatissimus ex spiritu salis ammoniaci, qui fit cum aqua, sal volatile ad fundum depellit. Denique solutio salis tartari solutioni perlarum, item lapidum cancrorum cum aceto factae, praecipitationem inducit, quia salis tartari facilior ac fidelior est copula cum istis acidis, quam cum corporibus terreis, unde etiam lapides cancrorum, solutioni salis tartari adjecti, hujus non tollunt unionem. Notum quoque .est , quod sal commune argento per aquam sortem soluto injectum, hoc in magisterium album praecipitet, vix ob aliam rationem, quam quod acidum nitri valde penetrans cum
terra salis communis, quae alcatinae est naturae, se conjungat, deserta conjunctione, quam habuit cum argento.
Ex hisce omnibus in medium adductis illud evincitur, syncrisin&dia crisin, seu unionem & separationem, esie magna naturae instrumenta & simplicissima opera , quibus ea utitur ad
169쪽
de solutione corvorum. 33s ad tot & tantos effectus praestandos , siquidem nulla nutritio, nulla generatio , nulla virtus , nulla accretio , immutatio formae atque teXturae, solutio, coagulatio sine hisce fieri velintelligi, neque etiam explicari potest. Quo liquidius apparet, refugium illud chymicorum & physicorum ad variae figuraeporos & particulas nullius esse usus , neque ipsa etiam in re certo niti fundamento, quum multa & magna naturae phaenomena ex hisce fundamentis, unione nempe & disjudilone,
longe facilius & enodatius explicari atque evolVi posunt.
Animadversito de variis & rarioribus esse vescentiae speciebuS.
EFfervescentia chymicis audit motus intestinus, ex duobus corporibus invicem mixtis cum spuma, bullularum excitatione, & rarefactione proVeniet S. Hic motus, qui causa effervescentiae est, intestinus vocatur quia is interne in minimis , quae corpus constituunt , partibus celebratur, ipsasque etiam partes vehementissime circumagit, disjungit & commoVet. Nusquam cst sine bullularum copiosistimarum ascensione quam ab aere & aethere, ex minimis corporum inte
stitiis seuporis expulso, fieri physici assirmant. Nam aeris N aetheris subtilioris expulsio non modo format in liquido bulli las, sed & in altum simul abripit ex liquido partes, ut salientes quasi particulae appareant, atque ipsam massam corporis rarefaciendo efficit, ut amplius spatium repleat; &quortium ex motu intestino partium praesertim sulphurearum nascitur calor sive incalescentia liquidi , facile apparet, quare rariuSeffervescentia sine comite incalescentia nat, quae co intensior est, quo corpora, quae inVicem miscentur plus inflammabilis & sulphureae materiae obtinent, ut videmus, quandoc olea
170쪽
,6 LIB. IL Ogs. IX. Anime erso de variis olea destillata cum olao vi rioli vel spiritu acido nostro fu
ymicorum alias trituna ac vulgare est axioma, actu dum & alcati tantum inter se effexvescere, cum ob plane dissimilem valdeque adversam pororum figuram ac texturam mutuum conflictum & attritum LXexceant, postea vero unum alterum recipiat, & ambo in neutram & temperatam mixtionem transeant. Ulut vero illud certissimum sit, omne acidum , cuiuscunque generis fuerit, effervescere cum alcati, sive sit volatile sive fixum, sive salinum sive terreum , & utraque ad convenientem mixtionem in neutrum sal vel medium corpus transformari; id tamen a vero alienissimum est, a solo acido alaali proficisci effervescentiam. Nam i) constat, extreme calcinata terrea alcalma fortiter confligere cum aqua affusa communi, quod familiarissimum calcis vivae, si haec aqua extinguitur, eXperimentum docet, ubi nullum acidi praesentis vestigium deprehendere liuet s idem prorsus observatur, si marina, ut corallia, conchylia, ostreacea, acri igne in calceS comburuntur. 1 Notum est, acidos liquores valde concentratos &phlegmate suo orbatos, ut est oleum vitrioli, vel etiam ol um salis sive spiritus salis valde concentratus, affusa aqua fri gidissima in debita proportione, cum intensissimo calore fortem producere effervescentiam, ubi ne ullum momentum al-
catini principii reperire licet. Quin etiam frigidissima glacies
oleo vitrioli injecta igneum quali motum producit. Hanc tamen observationem in excitando ex hisce rebus calore t nere oportet, quod, si nimia quantitas aquae oleo vitrioli adjiciatur , valde imminuatur calor, quum is Vehementer i tendatur , tantoque fiat Validior, quando non adeo magna portio aquae admiscetur, Dod etiam valet de effervescentia cum calce viva & aqua affusa. Nam si ad unciam semis olei tantum drachma aquae affunditur , non tant calor nec tanta ebullitio & spumescentia fit, quam si duae drachmae admixtae fuerint, neque c*m duobus drachmis tantus gradus aestus