Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

151쪽

mmisticus dulciscatus , medicinalis redditus. ii inabili transcendit alembicum & spiritum dulcificatum constituit Notabile vero est, quod minimUm i. 6. Vel S. partes spiritus vini rectificatissimi ad unam partem hujus spiritus adjungi debeant, alias sit saltem r. vel g. partes spiritus sumantur , Oritur maXimus conflictus, & Vis corrodens acida non

penitus infringitur. Est vero haec encheiresias observanda in praeparatione hujus spiritus, quod scilicet spiritus vini non siit infundendus spiritui corrosivo , alias conflictus sit cum vapore denso rubro maximus, sanitati hostilis , quem etiam vitri fractura interdum sequitur ; scd potius spiritus corrosivus pauca portione & succemve admisceri debet spiritui vini, ita omnia haec impediuntur. Spiritus hic dulcificatus , cochleari argenteo infusus& inflammatus , relinquit in eo maculam viridiusculam , indicio salis nitrosii subtilioris aciduli ; hinc tali in casu praestat hunc spiritum magis dulcificare, ejuSque virtutem acuere , affundendo portionem spiritus salis ammoniaci vinosi, ita'contemperato hoc acido nulla amplius macula relinquitur,& virtus sedativa atque anodyna potiuS a Jgetur.

Differt hic spiritus nitri dulcificatus a vulgari, in pharmacopoeis venali, dum hic prae illo de sapore & odore longe esit penetrantior, eidemque Virtute etiam antecellit. di) biseri praeparatione, dum pharmaceuticus eX spiritu vel aqua forti, noster vero cum spiritu plane dephlegmato, vitriolico sulphure onusto concentratissimo conficitur ; (3 noster spiritus cum spiritu vini rectificatissimo confligit & esses escit

vehementer, VulgariS Vero minime, hinc etiam non intima

unio sit acidi nitri cum partibus oleosis, quae spiritu vini rectificatissimo continentur , quod in nostro spiritu concentratissimo accidit. ) In praeparatione nostri spiritus nihil remanet in cucurbita, sed oriane liquidum ascendit, in vulgari autem praeparatione spiritus nitri dulcis liquor acidus corro-sivus nitri post destillationem remanet. Spiritus hic noster dulcificatus, adjecta parte salis tartari, omnem fere deponit acrimoniam, quae nimirum adhuc

P s subest,

152쪽

tig LIB. II. Ops. V. Animadversisnes de solutione Alium

subest, acidam, & hac ratione commode cum aqua vulgari miscetur pro potu in febribus ardentibus, si drachmae estis duae libris circiter duabus aquae fontanae juncitae fuerint ; sitim potenter scdat, urinam non segniter promoVet, atque etiam ad somnum conciliandum mirifice confert. In inflammationibus faucium anginosiis nihil est praesentius, quam si hic spiritus misceatur cum saccharo, & pauxillum spiritus camphorae addatur, postea hoc in aqua communi solutum loco gargarismatis adhibeatur ; vel etiam saccharum ipsum, quantitate pauciori sumtum & deglutitum, inflammatis faucium partibus egregie succurrit. Hic spiritus cum refracta dosi spiritus cornu cervi volatilis rectificati mixtus , acquirit virtutem beZoardicam de diaphoreticam, unde in omnibus febribus malignis, ubi si dore opus est, admirabilem virtutem exerit.

OBSERUATIO H

Animadversiones de solutione salium in spiritu vini rectificatissimo.

CHymicorum axioma huc usque firmo talo stetit & v ris inum habitum est, spiritus phlogistos, sive inflammabiles, commodissima quidem esse menstrua oleorum & corporum resin so- sulphureorum, minime vero salium, quorum genuina si turio per menstrua aquea celebr

hoc etiam confirmare videtur experientia' uua

discimus, spiritum vini rectificatissimum, id est omni Ohlegmate orbatum nec salibus neutris, nec fixis alcalliaras ara fusum, eadem solvere & imbibere, sed plane intacta ea relinquere. Verum aXIOma hoc non tam universiale esse ut vulgo putatur, sed plures pati exceptiones, non paucis laedsane multis experimentis, quibus ad oculum ostendi potest spiritum vini rectificatissimum non respuere omnis generis sali

153쪽

in Epiritu vini rectificatis ino. iistia T sed lubentissime ea admittere in consortium , hoc loco

adstruere nobis propositum est. Primo enim quod attinet ad salia alcatina fixa, observamus in absi ractione spiritus rectificatissimi stuper saltartari, imprimis aliquoties repetita , multum de hoc sale fatiscere & abire in spiritum, qui inde valde alcatinus & acris evadit, oleorum solutionibus aptiuimus, idque patet ex eo , dum sumsimus uncias decem salis ta ari prodet co cimati & mensuras duas spiritus vini rectificatissimi ab eo leni calore abs ravimus, ita obtinuimus spiritum sale tartari probe impraegnatum perietrantissimum ; cum Vero saltariari multum humiditatis , quod seinpur fieri consuevit , aspiritu rectificatissimo adhuc separaverit, hinc illud formam liquidam in fundo cucurbitae induit, quam humiditatem convenienti evaporatione abstraximus, & postea rursus in tigillo calcinavimus, & pondere examinato deprehendimus , nos

perdidisse tres uncias, quia tantum septem unciae remanserunt. Iteravimus cum hoc experimentum, eundemque spiritum denuo ipsi affudimus, leni calore abstrahendum , id vero factum est tantum ad dimidiam ejus partem, tunc in ipsa cucurbita remanentem Obtinuimus liquorem duplicem, quorum alter, qui supernatabat liquori salis tartari, flavo colore erat tinctus, sapore valde acris & sale alcatino plenus, quem chymici vocant tincturam tartari: alter inferior, non nisi solutio a phlegmate rursus relicto spiritus ipsitus salis tartari erat, quod siccandum & rursus calcinandum jussimus, pondere insigniter rursuS decrescente.

Ex hoc processu satis clare discimus, sal tartari, utut vim ignis & aeris sustineat, ita ut nihil prorsus de ejus substantia exhalet, tamen per spiritum inflammabilem crebriori

abstractione non modo volatile, sed desolubile in ipso hoc spiritu reddi posse.

Deinde etiam hoc circa ea, quae modo diximuS, IDC- morabile est, quod sal tartari fortiter igne exustum, etiam a

rectificatissimo spiritu , qui omni humido privatus est, facta

digestione di abstractione semper adhuc aliquid phlegmatis,

154쪽

iro LIB. IL ORS. V. Animaduersiones defluitonestium quo deinde deliquescit, separet, manifesto sane indicio, spiritum phlogiston sive vinosum nihil aliud esse , quam oleum

earum rerum, quae fermentationem subierunt, ipso motu intestino fermentativo in phlegmate resolutum, quod etiam aliis adhuc experimentis infra ad Oculum demonstrare atque evi cere nobis propositum est. Porro color ille flavus, quo tinctura tartari splendet. non aliam habet causam, quam quod oleum spiritias vitas, clam sale tartari jam intime mi tum, tinest idi Lacultatem habeat, quod etiam compluribus expuimentis, praesertim in elaboratione tincturae antimonii acris, confirmari potest. At vero non tantum sunt salia alcatina fixa, quae hac

methodo in spiritu vini rectificatissimo liquida & solubilia e fici possunt, sed habemus etiam ex nostra inventione in promtu alia experimenta , quibus eVidentissime demonstratum ibimus , dari etiam salia neutra & media , quae longe adhuc promtius, quam sal quoddam fixum alcati, a spiritu vini rectificatissimo solvuntur, ita ut seX partes spiritus unam putem salis in pororum sinus & diverticula recipere firmiterque

etiam retinere Ualeant.

Sunt vero haec salia duo artificialia ; alterum ita paratur: accipimus sal volatile salis ammoniaci purum, siccum, prolubitu ratione quantitatis, cili in vitro conservati admiscemus leniter instillando aquam fortem vel spiritum nitri, tam diu, donec punctum saturationis inVentum fuerit, quo media natura hujus salis exquisite indagari debet : liquorem hunc, qui est nitrosi & acris saporis, ad eVaporationem furno calido imponimus, ita habemus sal albissimum, siccum, saporis valde nitrosii & acris, quod etiam carbonibus adjectum inflammatur , paucissimis interdum particulis terrestribus relictis. Alterum sal hunc in modum conficitur : recipimus salvolatile salis ammoniaci siccum, idque saturamus loco aquae fortis spiritu salis, ita emergit sal tertium, ammoniacali exactissime simile, quod etiam in spiritus vini rectificatissimi unionem & amplexum promtissime ruit.

155쪽

gu Piruti vini re sicutissimo. iii

Quando vero idem sal volatile cum spiritu vel oleo vitri oli in saltertium, ammoniacalissimile, conVertitur, hoc ipsum neutiquam suscipitur in miritum, sed penitus fiagit ejus unio nem Quare etiam, sit spiritus vini rectificatissimus solutioni hujus cum aqua factae affunditur, statim decidit ad fundum salvolatile, quod vero minime evenit, si1 idem spiritus prioribus salibus solutis affundatur ; siiquidem & horum solutiones cum alcohol vini intimam & exquisiitissimam unionem

ineunt.

Ratio disserentiae haec nobis probatur, quod videlicet spiritus vitrioli acidum sit valde fixum, spiritus vero ex nitro& sale communi destillatus naturam habeat admodum volatilem subtili imam, hinc etiam aristior fit cum iis hujus salis volatilis ictivistimi unio, minus autem cum acido fixiori. Eandem os rationem, si sal illud, quod ex oleo vitrioli & sale volatili is lis ammoniaci paratum est , paulo fortiori igne in vitrea cucorbitula urgetur, sal volatile avolat & acidum vitri oli relinquitur ; quod Vero non accidit cum duobus superio ribus salibus, quae fortiori igne tractata prorsuS in auras avolant, suique nullum relinquunt vestigium.

Salia haec neutra in alcohol vini solubilia, & in medicina & in secretiori chymia instignem nobis promittunt eff-caciam. Nam quoad medicinam nitrum hac ratione solutum in spiritu nostro beZoardico, vel etiam liquore anodynorum aut camphorato, medicamentum evadit in inflammationibus in ternis arcendis & discutiendis, inque moderanda exanthem

tum expulsione desideratissimum. Notum quoque est, quod nitrum in inflammationibus, quae cutim obsident, erysipelaceis discutiendis sit valentissimum, si cum spiritu vini camphorato, qui solus ac sibi relictus nimis ardens & calidus est, combinetur. Quia Vero nitrum Vulgare hanc unionem detrectat, hinc commodissime illud cum nostro nitro volatili artificiali potest perfici Quod vero attinet alterum sal ammoniacale, in spiritu vini solutum, id ipsum evehi & exaltari potest in medicinam

156쪽

x ar Lip. II. Ogs. VI. De folium diueresortis nam summae virtutis stomachicam, si nempe affuso spiritu salis acuatur ; ita enim ad guttas ro-go. datum in debito vehiculo , emortuae ciborum cupiditati resuscitandae & cruditatibus , quae multorum morborum fomitem suppeditant, resolvendis valde idoneum est, utilissime sussiciendum in locum tincturae aperitivae Moebii, cujus Virtutes fere superat. Non enim ignotum esst, hunc medicum multum lucri fecisse tinctura sua aperitiva , quam confecit ex spiritu salis rectificato paulisper infracto, additione salis tartari, ideoque ejus virtutis ratio partim a spiritu subtiliori acidi salis , partim etiam a medio, quod ex spiritu salis & sale tartari proveniebat , ducenda est. Mum Vero nos loco salis tartari assumamus sal volatile salis ammoniaci, longeque major virtus in corrigendis ventriculi vitiis sit hujus salis , quam salis communis , certissime eo fluit, tincturae ita paratae maiorem tribuendam esse essicaciam. Quod vero tincturae nomine hanc medicinam auctor insigniverit, id ideo factum putamus , quia floribus bellidis vel rosarum, arcani tegendi causa, hunc libquorem tingere consuevit.

OBSERVATIO C.

Salium diversorum celeriori & faciliori s

lutione in aqua.

SAlia in rerum natura diversissimi esse generis, dum alia

naturae Opera, alia artiS producta sunt, quaedam acida, alia alcatina, nonnulla vero inter UtrumqUe genus ambigunt & mediam quasi naturam obtinent, horumque singula diversissimarum esste virium, tam notum est, quam quod notissimum, eaque Omnia solvi in aqua, quae specificum quasi eorum est menstruum, identidem res pervulgatissitnae cognitionis est. Illud vero dubitandum mihi videtur, num plures

157쪽

ODriori se fuciliori solatione in aqua.

id habeant cognitum, quod eorum solutio non perinde aequalis eademque sit, sed longe multumque differat s sisquidem lia facilius & celerius inque longe majori quantitate aquae subeunt interstitia, liquidaque fiunt, alia tardius, & aegrius inque minori portione in aquam recipiuntur. Hac de re igitur e perimenta fecimus sequentia: Una libra medica aquae promte & subito solvit uncias quatuor cum dimidia salis communis, & libra una mercatoria aquae assumit seu uncias sialis communis. Libra medica aquae recipit, sussicienti agitatione praecedente, saltem sex drachmas nitri, & tantum etiam vitrioli aquam ingreditur, ex fluvio desumtam. Alia ratio est aluminis, cujus saltem duae unciae a libra una medica aquae dissolvi possunt s quod vero magis mirat dum , non ultra uncias duas arcani duplicati in aquae libra una liquefiunt. Inter ea vero, quae facillime solvuntur, salia, & quihus tota quasi aqua saturatur, est maxime sal illud artificiale Ebsoniense purgans, quod ab aequali portione aquae promtissime dissiuit, ita ut libra una medica aquae fluviatilis commode duodecim uncias hujus salis capiat. Praeterea sal alcati, v. g. tartari, est etiam facilis solutionis ; nam in unam aquae libram noVem fere unciae hujus salis se insinuant. Haec experimenta, Utut prima fronte levia videantur, tamen profecto non Vulgaris sunt conssiderationis in rebus chymicis. Nam ex his

i) discimus, quantum aquae requiratur, si salia haec impura dis luere & depurare VelimuS. ab Ex solutione salis communis id defluit in notitiam nostram, nullas dari salinas, quarum libra mercatoria, quae sedecim uncias continet, ultra sex uncias salis in sinu suo fovere possit. g) Inserviunt haec experimenta multum separationi salium, si cum aqua varii generis fuerint mixta, V. g. si alumen

solutioni salis fuerit additum, tunc coctione & inspissatione x praem

158쪽

rri LIq. II. Og . VI. De solium diserabesum

praecedente primo in crystallisatione secedit alumen in aqueo menstruo, relicto sale communi, quod continuata inspissatione demum in forma crystallisationis haberi potesti Ratio ex eo petenda est, quod alumen majus spatium requirat aquae si in ea contineri debeat, quam sal commune, hinc spatio arctato secedere porisque elabi cogitur. Porro notum est, nitro adhaerere fere semper sal commune, quod scdulo ab eo separari oportet, praesertim quia inflammabilitatem ejus non modo impedit, sed & aquae fortis bonae praeparationi resistit, siquidem cum insignis pars salis nitro adhaerescat, aqua regis potius obtinetur, non lunam, sed aurum solvens. S parationis autem modus talis est : solvitur nitrum in debita quantitate aquae, & facta leni coctione aeri temperate frigido vas committitur, ita nitrum descendit in forma crystallorum

pyramidalium, & nihil de sale in fundum demittitur ; postea rursus sit inspissatio & crystallisatio, sic denuo secedit nitrum

S in residuo liquore remanet sal commune. Ratio ex faciliori solutione & retentione salis communis in ipsa aqua praenitro deducenda est. diem fugit, arcanum duplicatum, ex nitro & vitriolo parari, si haec duo salia igne probe calcinata fuerint i neque tamen semper adeo accurate coeunt haec duo salia, ut duplicatum sal inde emergat, sed remanent saepius vitriolicae &nitrosae partes sibi relictae Si igitur ab iis separare velimus arcanum duplicatum, quod sal est medii generis, opus est, ut lixis vitam convenienter incoctum exponamus crystallisationi, ita mox istud petit fundum, remanente vitriolo & nitro in lixi-vio. Nam ex supra relatis constat, libram unam medicam aquae vix posse unam hujus salis unciam comprehendere..) Si velimus salia diversi generis mixta a se invicem separare, id fieri per solutionem cum aqua debet. Nam quae salia majori copia feruntur in aquae poros, ea etiam celeriu' id est, breviori tempore solvuntur, longiori vero, quae aegre solutioncm admittunt ; v. g. si arcanum duplicatum ab

alio sale medio, nitro, vitriolo, aut sal ammoniacum a sale

159쪽

ODriori se faciliori flatione in aqua. iasa sale communi vel nitro velimus separare, aqua communis

infundi debet, ita haec sal commune vel nitrum imbibit, infundo relicto sale duplicato. Pyi ratione si velimus arcanum duplicatum, vel tartarum vitriolatum, a sale alcati vel cineribus clavellatis separare, id etiam fieri debet affusione aquae, quae solvit celerrime alcati, relicto imedio illo sale. Ita Ctiam alumen a vitriolo separatur, nam vitriolum illo pronam

s) Quum nihil sat sine ratione, profecto etiam caumsa, quare haec vel illa salia promtius vel iniquius solutioni

obtemperent, in ipsa aqua mihi quaerenda videtur, quam paulo altius jam eruemus. Salia, quae facile solvuntur, ex partim culis valde subtilibus & divisis, summae exiguitatis, quae Vero aegrius solvuntur, ex crassioribus, rudioribus, minus divisis, firmiter cohaerentibus, adeoque etiam fixioribus parribus terrestribus constare videntur. Nam corpuscula subtilissima etiam minima & arctissima pororum interstitia subire possunt, a quibus excluduntur crassiora. Ex supra dictis jam patet, subtilissimum sal esse debere Ebsoniense , quia ejus uncia ab uncia aquae recipitur, quod certe mirabile est & nunquam ab ullo notatum invenitur. Id circo etiam fit, ut spiritus vini rectificatissimus saturatae ejusmodi solutioni affusus, proti nus eam coagulet in massam stabilem, firmam, instar glaciei, quia nempe spiritus vini rectificatissimus facilem in aquam habet aditum, unde necesse est, ut ex aquae poris subito ex turbentur salis solidae particulae, quae invicem conjunctae ejusmodi stabilem massam formanti Haec subtilitas inde proficiscitur, quod parcior terra fixa ipsi insit, siquidem memorab

le est, quod hoc sal cum pulvere carbonum mixtum in crucibulo totum avolet, cum fumo sulphureo totum conclaVereplente, & ob tenuitatem hoc sal etiam prae aliis salibus mediis dejectionem movet de alvum sollicitat, eo quod in poros tunicarum intestinatium altius se insinuet, quam aliud quosdam sal, ut arcanum duplicatum, vel nitrum, aut sal commune. Et quia sal commune subtilius est nitro, etiam plus mo- 3 Vet

160쪽

tas LIB. II. Ops. VII. Anmadversio de modo vel alVum, quam nitrum. Aluminis vero valde dissicilis &operosa est solutio, hinc etiam poros ob terram copiosam valde obstipat, &adstrictivae virtutis est fortioris, quam vitriolum, quia in illo major copia terrae hospitatur, testante hoc salium ustione, ubi alumen majorem quantitatem capitis mortui, quam vitriolum suggerit. Quod Vero sal commune tam facile patiatur solutionem, ejus rei ratio inde dari potest, quia ad putrefactionem avertendam de conserVationem carnium, praeter

salubritatem , utilissimum est, dum poros ingreditur carnis conservandae & humidum extrahit, quod cum aliis salibus non aeque promte fit; atque ego quidem cum sale Ebsoniensi modum conservandi cadaVera adhuc praestantiorem esse, quam

cum aliis salibus, facile crediderim.OBSERVATIO. VII.

Animadversio de modo examinandi

aquam communem.

SIcut aqua a philosophis non sine ratione inter elementa

relata fuit , ita profecto ejus usuS amplissimus per omnia fere naturae opera patet, siquidem aqua est universale illud solvens, quod omnis generis solidas partes dividit, discerpit, imbibit & secum Vehit atque transportat. Unde vari rum in natura mutationum causa existit, siquidem sine aqua nulla generatio, fCecundatio, nutritio vel auctio in omnibus naturae regnis celebrari potest. Sine aqua nullum animal vivit , nullaque humorum Vel sanguinis progressio in vasis, vel secretio, aut inutilium excretio perficitur. Si solida corpora, ut metalla, mineralia vel lapides, sunt dissolvenda, id ope aquae fiat, necesse est. Nulla putredo aut corruptio sine humido conspicitur, neque remediorum in corpora humana operatio, aut liquidi in solidum actio sine aquae adminiculo contingit. Alimenta sicca & solida sine fluidis & humidis omni utilitate & usu destituuntur. Tacemus in artibus mechanicis,

SEARCH

MENU NAVIGATION