장음표시 사용
181쪽
mittitur, nisi per adjectionem olei intrioli, quod calcareum principium aggrediendo, dum se cum illo intime unit, spiri tum acidum talis ex nexu suo ejicit. Curiosa inter alias etiam est observatio, quod oleum vitrioli cum calce viva si misceatur non in mediocri quantitate , & aqua affundatur, ebullitio quidem fortis promte sequatur, sed aqua supernatans nullo manifesto sapore salso, qui tamen ex acido affuso & terra alcatina gigni debebat,
impraegnetur, non levi testimonio, terram calcis Vivae alca- linam imbibere quidem avide ac liberaliter acidum, non vero cum tam fixo acido in sal salsium coalescere. Ut adeo inde appareat, ex acido & terra alcatina non semper provenire sal medium, quin imo hoc experimentum docet, terras exustas & in calciformem substantiam redactas, Ut conchas, corallia, matrem perlarum &c. ingentem Virtutem habere acidi deliructricem, eaque non sine insigni fructu , ubi acidum in primis viis luxuriatur, ut siepe fit in intermittentibus & malo hypochondriaco, adhiberi. Sunt adhuc plura inter labores chymicos ab ustis calcibus beneficia expectanda, inter quae non infimum illud est, quod salia volatilia, ex regno animali petita, non modo facilius a compedibus oleosis, quibus irretita sunt, liberet, sed& puriora & de catiora ea exhibeat. Ita commodissime urinae in spissatae, ad spiritum urinae volatilem eliciendum, lumbricis exsiccatis, ad sal volatile eorum urinosum destillandum, sanguini etiam humano exsiccato, ad sal Volatile ejus purius& copiosius cssiciendum, ante destillationem calx viva adjicitur. Hoc enim corpus, dum imbibit Oleum nimiamque absorbet humiditatem , de spiritum urinosum & sal volatile exanimantium partibus candidius & copiosius producit. Quidam etiam viVam calcem, cum tartaro crudo miXtam, ex retorta igne aperto destillant, & ita spiritum urinosum tartari sale suo volatili saepe turgidum Obtinent. Est adhuc alius calcis vivae usus valde eximius, oleorum rectificationi inserviens, dum ejus ope olea empyreuma-T a tica
182쪽
r g LIB. II. Cps. XL Animo versio de disserenitolica ex animalibus, v. g. Cornu cervi, eboris, fuliginis ,& li, pidiora & nobiliora ratione VirtutiS redduntur. Eadem encheiresi adhibita etiam pinguedines veI olea expressa ad majorem subtilitatis & penetrantiae gradum perduci possunt. Calx viva ea gaudet quoque natura, quae ipsum volatile principium minerarum & maXime sulphur minerale figit & a fuga vindicat, quod patet ex eo, quia si aequali portione calx viva & sulphur miscentur & in igne aperto comburuntur, pondus calcis vivae increscit, & quod sulphur in eo adhuc contineatur, exinde manifestum sit, dum solutio calcis
in aqua cum tempore foetorem sulphureum acquirit. Terra etiam alcatina calcis vivae multum confert ad
copiosiorem salis volatilis proventum ex fecibus vini, ex urina exsiccata, lumbricis terrestribus, si ipsis admisceatur &destillatio fiat; oleum enim em reumaticum arripit & imbibit , & cum eo tandem per igneum motum accedentem in ipsum sal volatile transire, valde est credibile
Animadversio de differentia spiritus salis
ammoniaci cum calce viva & ejus,
qui cum sale alcati paratus est
SAI ammoniacum exurinoso volatili sale, cum acido & sale communi ligato, composiatum esse, idque inter salia neutra referendum, & sal volatile rursus sui juris fieri per additionem salis vel corporis alcatini, acidum absorbentis, nemo dubitabit. Adeoque non modo ex sale tartari &sale ammoniaco , ex lapide calaminari , ex limatura martis, haematite per mixtionem cum sale ammoniaco, sed quoque
183쪽
Issyspiritus DBis mimoniaci cum reste Diraque ex calce viva producitur spiritus Volatilis ; at nullus est, qui ceteros omnes Volatilitate & peculiari virtute vincat, quam qui per miscelam cum calce Viva fuerit paratus. Quae res quum naud levis momenti sit, nos hoc loco disserentiam spiritus volatilis salis ammoniaci cum calce viva, & ejus, qui cum sale alcati confectus fuit, cum specificis notis & proprietatibus exhibere constituimtis.1 Etenim nunquam sal volatile siccum, album &solbdum, si destilletur cum calce viva, in alembicum transit, sicut fit, si loco ejus sal fixum alcatinum fuerit assumtum.1 Spiritus cum calce viva sectus & odore dc sapore& penetrantia longe fortior est, quam qui ex sale tartari & sale ammoniaco prodit. g Spiritus salis ammoniaci cum calce viva destillatus promte unit se cum spiritu Vini rectificatissimo, nullo coagulo vel praecipitatione subsequente, cum alter hac ratione itatim coaguletur, & in offam albam fatiscat. ) Notabile est, spiritum salis ammoniaci cum calce viva nullam pati ebullitionem ab ullo acido, quod quasi paradoxum videtur, & vulgari axiomati contrarium, quo asseritur, Omnia acida effervescere cum alcati, nihilominus tamen inde sal neutrum emergit. Spiritus salis ammoniaci acris cum calce viva vehementius sitiresin movet, quam alter ex cineribus clavcllatis factus. Praeterea etiam excellentem Virtutem discutiendi ha bet, unde in tollendis tumoribus, ac doloribus mitigandis &abigendis multum valet.H Externe in affectibus soporosis, apoplexia, ad e citandum non sine insigni commodo naribus applicari potest,& quia cum spiritu vini rectificatissimo amice jungitur, quod non fit cum spiritu salis ammoniaci, ex cineribus clavellatis vel sale alcati & sale ammoniaco parato, maxime inservit ad extemporaneam salis volatilis oleosi, secundum Sylvii meth dum, praeparationem
184쪽
rso Lip. IL Ogs. XI. Animaduerso de disserenita Porro etiam cum hoc spiritu solvi & extrahi possunt
sulphura mineralium , si nempe flores sulphuris cum eo digestioni exponuntur, vel antimonii regulus medicinalis cum, aqua calcis vivae exaltata hoc spiritu tractatur, & quoad partem sulphuream dissolvitur. ab Linimentis etiam & unguentis hic spiritus insignem vim penetrandi conciliat, Ut eo melius subire poros, partesque laborantes assicere & solari possint. Rationem processus si inquiramus, haec maxime in mentem venit : latet in calce Viva principium admodum tenue volatile, igneae & penetrantissimae indolis, inest etiam ipsit terra alcatina fixior, quae salis ammoniaci acidum promte absorbet, & dum sese cum eo intime conjungit, volatile illud calcis vivae principium separatur, & conjunctum cum salevolatili salis ammoniaci urinoso illud eXaltat, acuit, summamque ipsi penetrantiam & volatilitatem foenerat. Ut enim sal fixum alcati ab unione principii volatilis calcis vivae valde acuitur, & acrius ac penetrantius evadit, ita similiter id fieri cum sale urinoso volatili, praesenti experimento docemur. Quod vero non sub sicca forma, sed liquida in destillatione prodeat, haec Videtur subesse causa: sal alcati quando additur sali ammoniaco, in libertatem sese vindicat salvolatile urinosum, quod quasdam adhuc fixas salinas alca linas partes secum abripit, simulque in altum elevat unde sistitur sal volatile in forma sicca. Quia vero in calce viva non inest sal alcati, sed principium saltem terreum, valde fixum & stimul volatile , relinquit illud, hoc vero secum ausfert, quod ob igneam & mobilissimam suam naturam potius ejus coagulationem impedit, tantum abest, ut eam pro-
b) Denique vero illud meretur considerari, quod hic spiritus cum calce viva paratus, addito spiritu vini rectificatissimo, non coaguletur, sed vehementer appetat ejus connubi-3m, quod alias cum salium natura pugnare Videtur, quorum
intimam unionem spiritus inflammabiles penitus respuunt
185쪽
sibilus solis ammoniaci cum mice visa S c. IsrVidemus inde, quod sal volatile magnam alterationem in intima sua mixtione ab admixto e calce viva principio volatili sustinuerit, dum a subtili mobilissima materia salis rigidiores partes valde divita & in tenuissimas minutias redactae fuerunt, ut sese facilius poris spiritus insinuare possint.
Animadversio circa oleum vitrioli ejusque effectus, quos producit, si variis salibus & mineralibus admiscetur.
OLeum vitrioli est omnino inter instrumenta chymite dc
rerum naturae magnalia primum & praecipuum maximique aestimandum. Nam certe hoc ipso varia &curiosa non solum adornari possunt experimenta, sed medicamenta quoque praestantissimae virtutis ex eo parare licet. Maxime omnium vero secretioris chymiae studiosi ac professores , & qui alchymisticam atque transmutatoriam artem paulo subtilius & altius excolere volunt, Oleum vitrioli inter ea praecipuo loco habent, quibus ad suas artes perficiendas uti solent. Atque ut verum fateamur , magnae omnino Virtutes ac vires in ipso reconditae sunt, quae evidentissime ex ipsis effectibus, quos producit per Varias mixtiones, evin
Est vero oleum illud nil aliud, quam liquor crassus, ponderosus, fixus, acidissimus, extrema ignis tortura ex vitriolo calcinato expressus, sique recens destillatus fuerit, instar a- diaphanus est, facillime vero ad mixturam corporiS cuiusdam sulphurei, sive quod oleosi quicquam & inflammabilis principii secum recondit, saturata rubedine coloratur. Circa hoc oleum illud imprimis mirabile videtur, quod effervescat
186쪽
x a LIp. II. Opq XII. Animadversio circa oleum vitriolivescat cum aqua & intensissimum aestum producat, adeo, ut etiam glacies ipsi injecta tantum aestum accendere possit' ut vitro hacturam minetur, semper tamen observata justa proportione, ad felicius instituendum experimentum necessaria et quod si enim plus aquae, quam olei vitrioli miscetur , aestus mitior surgit, si parcim portio aquae recipitur , aestus quoque lenior eVadit, Optime Vero res succedit ii aequalis pars olei & aquae sumitur. Et certe simile phaenomenon tota rerum natura non Ostendit, quod acidum
liquidum effervescat & intensissimum calorem cum aqua
Causa hujus phaemomeni non sine ratione quaeritur, quae nulla esse alia potes , quam quod acidum vitriolicum sit vehementissimo igne colliquatum , sed omni Phlegmate privatum, unde particulae igneae copiosissimae, huic acido intermixtae, illius interstitiis inhaerent, idque liquidum essiciunt: qua
docunque vero aqua admiscetur , tunc haec gravitate sua o cupat illa interstitia, quae antea stipabat aetherea, ignea materia ; haec vero dum Vi ct impetu egreditur, motu antestino calorem producit, non siccus ac calx extreme usta, dissipato omni humido , pstros refertos habet materia ignea, ubi aqua affusa hanc cum impetu protrudens insignem aestum
parit. Deinde cum cura illud considerandum venit circa oleum vitrioli, quod non aliter, quam alia alcatina fixa fortissime calainata, humidum ex aere attrahat s nam si oleum vitrioli, pondere prius eXaminatum, diutius aeri exponitur& postea rursus ad lancem pondus exigitur , illud dupla vel tripla quantitate increvisse deprehendimus, eaque propter cum oleum vitrioli quasi magnes sit humidi aerei, humiditas atmosphaerae hoc ipso indagari potest. Sed tamen ejusmodi oleum, quod ex aere imbibit humiditatem sufficientem,
non amplius cum aqua aestum profert. Idem observatur in
calce viva, quae diutius aeri exposita non amplius in aqua asfusa ebullit vel aestum producit. Hoc
187쪽
elasque essectus, quos producit, si Porii, fiAbus ine. i s i
Hoc quoque singulare phaenomenon est , quod oleum vitrioli, vehementi ignis tortura ex calcinato Vitriolo cxpressum, & demum per retortam Vitream igne arenae rectificatum, limpidum ac pellucidum sit instar aquae, OmniS coloris expers ; nihilominus facili negotio tam ex aere, quam etiam ad sectione aliarum rerum, quae pauxillum principii inflammabilis continent, colorem saturate rubicundum contrahat, cujus rei ratio merito disquirenda est. Deinceps diversos effectus atque phaenomena oleum
vitrioli exhibet, prout istud cum Varii generis salibus, mineralibus , metallis vel etiam vegetabilium succis commiscetur.
H Cum sale tartari soluto si miscetur ad punctum saturationis, tunc prodit spiritus, per retortam leni igne destillandus, insipidus quidem , nihilominus indolis subtilissimae,
quia longe citius leni calore avolat in auras, quam aqua communis, atque etiam ad cochlear Unum sumtUS,sudorem & trans-
spirationcm movet. Et hic spiritus magni nominis medico, Niednero, spiritus mundi fuit, quo se auctor in famam dedit multumque argenti lucratus est. Cum hoc liquore egregie possunt extrahi extracta, item species ad elixir proprietatis , atque optum solvi in extractum. Quod Vero remanet in retorta, hoc solutum & fitratum constituit lixivium, quod leni calori expositum, dimittit sal neutrum, quod tartari vitriolati nomine venit, & virtutem habet insignem aperitivam, diureticam, resolventem, laxantem, si in majori copia
a) Oleum vitrioli limaturae martis purae & a rubigine liberatae in phiola affusum, adjecta convenienti aquae quantitate , ingentem aestum atque effervescentiam excitat, ita, ut vapor valde sulphureus exhalet, qui, postquam orificium pollice prius fuit obturatum, & deinde reclusum, candelae flammae admotus, cum magno strepitu accenditur , & quasi fulgur emittit, quin imo in ipso tubuli orificio ardet, manifesto
indicio, per hanc effervescentiam sulphur tenuissimum ferri V cum
188쪽
tsi Lip. II. OBS. XII. Animo versio circa oleum titriolicum sulphure vitrioli volatili, quo scatet, mixtum exhalare, & siccam exhalationem hanc sulphuream postinodum a cendi , relicto acido vitrioli fixiori cum terra martiali alca-lina, ex qua postea, debita facta aquae affusione , vitriolum martis elici potest. Quod si oleo vitrioli adjicitur sal commune , ita, ut aequali pondere invicem in cucurbita misceantur, V. g. ad librae dimidium, tunc protinus fumus exsurgit, seu Vapor copiosus , albus, subtilis, penetrantis acidae indolis ; alembico applicato, si igni comittitur arenae, prodit spiritus & stipe
ascendit alembi cum , quod rarius visitur in acidis mineralibus spiritibus) acidissimi saporis, valde concentratus atqUevolatilis, nam subtilem Vaporem calore admoto emittit. Atque hic est genuinus spiritus salis, qui levi labore ac brevi
compendio paucis sumtibus destillatur ex arena , cum alias laboriosa methodo & magna ignis tortura ex globulis argi laceis, cum sale communi mixtis, vulgariter elici soleat. Hic spiritus subtilissimus acidus omnibus aliis acidis mineralibus merito praeferendus est, partim quod sal commune, ex quo destillatur, prae omnibus salibus corpori nostro valde sit amicum , partim quod sit Volatilis naturae, quae alias non cadit in acida, siquidem nec accium vini ita transscendit alembicum. Nec vero solum hic spiritus refrigerat, statimque&oestum,qui praeter naturam est, extinguit, ita ut optime ingrediatur julapia refrigerantia cum syrupis grati odoris& saporis ; sed & praeterea appetitum excitat, cruditates biliosas praecipitat, alvum & urinam movet, inque morbis &corporibus calidioribus medicinam praebet aestumatissimam. Hic spiritus primo aqua dilutus & postea sale tartari quodammodo infractus, ita tamen, ut aciduS sapor emineat, & colore rubineo tinctus, v. g. ssoribus papaveris rhaeados, bellidis, tunicae, constituit famigeratissimam tincturam Moebit
Quandocunque oleum vitrioli nitro optimo, quale est Russicum vel Indicum, prius exsiccato , in retorta vel etiam
189쪽
e usque effectus, quos producit, si variis silibus Set is setiam cucurbita affunditur , tum filinus statim exsurgit ruber copiosus: in arena sit adornatur destillatio, spiritus prodit, qui& alembicum & vas recipiens saturato flammeo colore obducit, concentratissimus, acidissimus, qui nil nisi aqua fortis est saturatissima, lenissimoque igne Clicitur. Ratio proces us eo referri debet: Nitrum ex spiritu acido valde sulphureo & terreo alcatino principio est compossitum ; quandocunque itaque Oleum vitrioli admiscetur, tunc illud, ceu fixum acidum valde concentratum , aggreditur terram nitri fixam alcatinam , quae spiritus acidissimi hospitium quasi & domicilium est, & invicem uniuntur, spiriatus autem acidus nitri extricatur suiqiue fit juris, & facili negotio avolat inque auras disjicitur , & quoniam nullum phlegma conjunctum habet, fortiterque concentratus est, hinc admisso aere libero fumat: in fundo vasis relinquitur
sal coagulatum durissimum, instar glaciei diaphanum, sed
acidissimiam. Spiritus hic, quando recte fuerit praeparatUS, non modo cum omnibus oleis destillatis& spiritu vini rectificatissimo vehementissimam suscitat effervescentiam, copioso rubicundo vapore stipatam , sed & ipsa olea destillata graviora aroma,tica, quae fundum in aqua petunt, luculenta flamma accendit inque cineres siiccos ea conVertit, qua de re supra fusius
Experimentum notatu dignissimum est, quod ol um vitrioli auripigmento, in pulverem contrito, affusum, ex retorta vitrea quando destillatur in arena, liquor prodeat sta-ciatus crassus, instar butyri antimonii, sed penetrantissimi odoris sulphurei, qui intus susceptus inspiratione , fere suffocationcm minari videtur; brevi tamen tempore vapor hic penetrantissimus in auras avolat, & relinquitur acidum stagnia, instar spiritus vitrioli, omnis saporis expers, cui lamellae sulphureae innatant. In collo vero retortae conspiciuntur flores
flavi, qui odore perfectum sulphur vulgare redolent , & hi satis quidem copiosi, adeo, ut ex unciis quatuor auripigmen-
190쪽
1 36 LIRII. Animadversio circo oseum stirioliti & unciis tribus olei vitrioli ad minimum uncia una florum possit obtineri. Hi flores fere sunt insipidi, & intus dati potenter in vent sudorem, ut nec facile ulla medicina sudorifera cum ipsis possit comparari. Disserunt tamen in eo a sulphuris vulgaris floribus, quod vapor, quem emittunt, sulphureus albus sit, indicio, latitare adhuc intus principium quoddam arsenicale,
quod tamen involutum sulphureae texturae, Virulentiam maxima ex parte deponit. Caput mortuurn ex atro brunum relinquitur, omni sapore privatum, flammae Vero admotum quom dammodo ardet.
aestio hic non immerito moveri potest, quomodo olei vitrioli vis maxime corrosiva extincta fuerit, siquidem nec flores, nec caput mortuum quicquam istius arguunt, qui prodiit vero liquor, tantum acidulus est Verum enim Vero nullum est dubium, quin oleum vitrioli, cum parte sulphurea inflammabili auripigmenti combinatum, in sulphuream coiVerit substantiam ; siquidem non ignotum est, sulphur Vulgare esse materialem substantiam & vitrioli & olei ejus acidissismi, quod ex vitriolo paratur, nam ejus accensi fumus concentratus acidissimus est. Docemur ex hac mechanica chymica , quod acidissimum liquidum idque summe corrosivum sola mixtione , cuin
terra nempe phlogista, insipida, in insipidum converti possit, quod sane mirum videtur. Deinceps & hoc experimentum analysin chymicam sulphuris nobis exhibet, quod nempe
ex acidissimo sale&terra phlogis assive inflammabili illud compositum sit. 6 Oleum vitrioli, opto crudo in frustula discissis superfusum, si mixtura retortae vitreae committitur atque destillatio per ignem adornatur, ita, ut ambo minimum sex uncias
exeleant, praebet liquorem foetidissimum, saporis acidi ingrati,
pellucidum, circiter ad uncias duas; remanet in retorta caput
imortuum nigri coloris, levis & spongios e materiae, fere insi-pidum, quod flammae admotum odorem sulphuris vulgaris exspirat.