Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

171쪽

S rorgoribus esset deficentiae Deciebus. ig provenit, ac si dimidium unciae fuerit adjectum , imo major adhuc, si ad oleum concentratum uncia integra affunditur. Si vero major quantitas fiat, ita ut ad unciam dimidiam olei vitrioli unciae duce vel quatuor aquae adjiciantur, Valde lai guida fit effervescentia, Rationem phaenomenorum hanc subesse credo : Oleum vitrioli valde concentratum acidum est sal, vi acerrimi ignis in fluorem redactum omnique acido phlegmate destitutum. Quapropter materiam aetheream, igneam, mobilissimam huic sali intime esse admixtam, nullum est dubium. Nunquam enim calor vel ignis sine materia quadam eaque subtilissi ina, in motu vehementissimo existente, concipi debet. Ignis itaque & calor semper materiam illam coelestem caloriS effectricem, corporibus insinuant. quae, quamdiu ibi sine vehementi motu detinetur, omnis caloris expers est, si vero comjicitur in motum cumque intestinum, calor se manifestat. Calces itaque fortiter exustae intra pororum cancellos multum materiae illius aethereae igneae continent, quae aqua affusa, poros corporis calcinati occupante, celerrime aufugit, & cum impetu ex corporibus ejicitur, quo modo fit aquae cum fumo & vapore ebullitio. Exsurgit vero ingens aestus similiter , quando aqua affunditur oleo vitrioli ; nam haec ipsa conjungit se cum acido sale, quod solvit, & hac ratione ex poris hujus salis acidi copiosa materia aetherea ignea, qua antea repleti erant, cum impetu exitum molitur facitque ebullitiones cum bullulis atque intensum aestum , qui via res in tantum sumit, in quantum sussicienti & proportionata copia aquae simul & semel omnis delitescens ignea mat ria, facta concussione vitri debita , expellitur. Si vero nimium aquae admiscetur, ita ut ad unam partem olei concurrant quatuor partes aquae, mitior fit calor, quia motus materiae aethereae , in quo essentia caloris est , a copia aquae temperam tur atque infringitur.3 Videmus etiam spiritum vini rectificatissimum, cum

oleo vitrioli si misceatur, aestum producere, licet sine sim

i gulam

172쪽

I38 LIB. II. OBS. IX. Animadversio de vortis gulari ebullitione & cum mutatione coloris, dum mixturae roseum colorem inducit, neque tanta aestus vehementia observatur, ac si aqua fuerit adjecta. Ratio eo recidit, quod spiritus vini rectificatissimus sit nil nisi oleum per acium fermentationis in phlegma resolutum; phlegma igitur silmiliter, Ut aqua, exturbat CX Oleo vitrioli igneam materiam , & oleuincongreditur cum sale acido vitrioli, qua ratione etiam effervescentia, unde color roseus purpureus dependet, cum aestu augetur. Notum enim est , omne oleum destillatum cum fortiori acido, ut est oleum vitrioli vel spiritus nitri fumans, fortiter ebullire non sine magno aestu & coloris mutatione, qua de re in superioribus ob scrvationibus fustius actum esse recordamur. Eundem in modum effervescentia sit calidissima

cum spiritu nitri acido & cum spiritu vini rectificatissimo, item

cum oleis destillatis. Neque tantum corpora terrea fortiter usta, aqua affusa incalescunt, sed & salia media ; idem corpora aluminosa extremo igne tractata efficiunt. Ita caput mortuum spiritus salis ammoniaci valde exsiccatum , aqua affusa cum effervescentia incaluisse animadvertimus. Simile phaenomenon in conspectiam prodit, quando capiti mortuo olei succini aqua affunditur. Neque vero tantum acida & alca lina vel corpora sulphurea cum effervescentia inter se quasi ptagnant, sed &dantur quaedam salia media, quae cum acido fortiori & praesertim oleo vitrioli mixta, cum magno fumo, ebullitione &aestu inter se invicem ariciant & conflictantur. Qtuod observamus, si oleum vitrioli sali communi vel ammoniaci admiscetur, ita mOX albus penetrantissimus fumus prodit, quum ex mixtura hujus olei de nitri isiccati densus, ex flavo rubescens vapor surgat, fortiter nareS feriens: ubi notandum, quod vitrioli ol cum arcano duplicato vel tartaro vitriolato aut nitro antimoniato , quae etiam mediae natUrae salia sunt,

admixtum, neutiqueam id perficiat, sed salva & integra mix

tura maneat.

Quaerentibus nobis hujus rei rationem, ea sese offert

173쪽

S rarioribus est ervescenti peciebus. I 33 veritati convenientissima : non efferVescunt salia media cum acido, ut media, sed quatenus ex terra alcatina vel sale alca- lino constant, quod fortius & fixius acidum aggreditur , &se cum eo uniendo efficit, ut acidum subtilius & volatile deserendo prius corpus in aerem feratur. Qgia vero in salibus istis mediis,ut est nitrum antimoniatum, tartarus vitriolatuS, arcanum duplicatum, salaicali jam est unitum cum acido vitrioli fixo ; hinc non potest fieri, quin oleum vitrioli sese copulet cum sale alcati, quod jam idem acidum occupavit. Nam lexura acida, ut succus citri, spiritus nitri, spiritus salis, nunquam effervescunt cum salibus mediis, scd necesse est, ut valde forte acidum siti, cujus naturae est oleum vitrioli. Ad infringendam doctrinam acidi & alcati, eo quod non omnis effervescentiae ratio ab iis petenda sit,superiori tempore nonnulli ex solertioribus chymicis in medium adduxerunt hoc experimentum , quod spiritus nitri acidus cum butyro

antimonii acidissimo conflictum edat, atque CX eo Voluerunt

inferre, acidum cum acido effervescere. Sed hujus experi menti falsam explicationem & applicationem ante go. annos admodum juvenis in dissertatione de cinnubari antimonii clarissime deduvi, cum monstraverim, nullo modo hic acidum cum acido effervescere, sed effervescentiam, quae exoritur, adscribendam esse ipsis antimonii substantiae, qua butyrum antimonii turgidum est. Iam Vero quem latet, quod antimonium ab aqua regis, quae ex spiritu nitri & salis communis cido paratur, cum intenso calore dissolvatur. Itaque dum nitrum, vel spiritus nitri, aut aqua fortis additur butyro antimonii, quod nihil aliud est, quam spiritus saliS concentratus, in quo antimoniales partes solutae fuerunt, eX solutione hujus acidi & nitri aqua regis emergit, quae aggrediendo particulas stibiatas, in butyro antimonii latentes, effervescentiae

turbas concitat. .

Verum longe adhuc aliud observatione dignum est edis perimentum, quo paulo luculentius demonstrari potest, aciada pura confusa inter se conflictum & cffervescentiam exer-

174쪽

LIB. II. Ogs. IX. Animadverso de variiscere , estque id ipsum minus notiam , & casu nobis non ita pridem se obtulit, videlicet quod spiritus salis fumosus valde concentratus, qui ex sale ammoniaco & oleo vitrioli, secundum descriptionem alibi traditam, conficitur, cum Vitrioli oleo vehementem ebullitionem cum strepitu & adscensione morum albicantium excitet, quum , quod mirum VidetUr, nullum aliud acidum praeter hoc, & ne quidem spiritus nitri fumans, eundem effectum exhibeat. Ratio hujus phaenomeni non tam facilis est, sed tamen haec nobis videtur veritati proxima : Observavimus nempe ex hoc spiritu, quo dimidium saltem vitri, leviter tantum occlusi, repletum fuit in hujus orificio circa superficiem & super obturaculum intra aliquot septimanas pulverem candidum, levem, saporis manifesto salsi, accedentis ad salammoniacum, collectum fuisse, haud ullo vestigio acidi relicto, licet ex spiritu acidissimo subnatus fuerit. Hic pulvis, oleo vitrioli instillato , post vehementem ebullitionem , ingentem tam rum albicantium, quales oriri solent, quando sal ammoniacum vel commune cum oleo vitrioli confunditur, projecit copiam

Ex quo conjicere licet, non ipso solum in acidissimo spiritu, sed etiam in vapore ejus ac fumo summe volatili, veram, sive ut cum philosophis loquar, formalem substantiam salis ammoniacalis, ex quo hic spiritus paratus fuit, salvam &integram contineri, & ad summum tenuitatis gradum evectam fuisse. Oleum igitur vitrioli, huic spiritui affusum, potentissimi acidi aculeis particulas salinaS ammonia cales earumque texturam aggreditur, & sese cum alcatino volatili vel etiam terreo principio uniendo, non modo est ervescentiam, sed citam fumorum evaporationem ossicit. Ex hoc curioso experimento hoc elicere possumus theorema, sub tenuissimo in auras abeunte sumo, indolis penerrantissimae, stupendae exiguitatis particulas salsas, salva matextura, contineri posse, adeoque sub cHuviis corporum

non unam, sed varias species particularum delitescere, quod

175쪽

O rarioribus Cervescentiae Oeciebus. Idrclarissime hoc experimento evincitur , dum pulvis mediae &ammoniacalis naturae vitro adhaesit, isque in satis notabili portione, cum ultra decem grana obtinuerim.

Porro etiam inde discimus, magnam esse differentiam, ratione effectus, inter acidum forte olei vitrioli , & inter illud, quod inest nitro , quia spiritus nitri fumans non effervescit cum hoc spiritu satis. Igitur explicatione sic facta hujus experimenti, clarissime patet, falsum esse illud axioma, quod

acidum cum acido, ut Pure tali, effervescat. Perquam curiola quoque est haec effervescentiae species, quando spiritus noster fumans & inflammans cum spiritu urinoso salis ammoniaci, cum aqueo menstruo destillato & probe saturato, in vitro amplioris orificii confunditur, tunc cum

effervescentia fumus densissimus & albissimus spe aculo j cundissimo exsurgit. Si spiritus hi ad punctum saturationis miscentur , emergit liquor salso- nitrosus , qui cum liquore

nostro minerali, additis croco & camphora, remixtus medicinam, in podagricis affectibus demulcendis externa applicatione summe proficuam, constituit. Singularis quoque species effervescentiae datur frigidae, quae conspicitur, si sal volatile salis ammoniaci, vel in forma sicca, vel liquida retentum, misceatur vel cum spiritu salis vel vitrioli aut spiritu nitri fumante; nam ebullitio satis valida fit, sed in mixtura tota loco caloris, qui fere indivulsus effervescentiae alias comes est, insigne frigus sese manifestat. Ut adeo eX hisce appareat, non omnem motum intestinum calori cum esse, sed dari etiam quendam frigoris effectorem. Rationem hujus phaenomeni si velimus investigare, ea ViXalia est, quam haec, quod in sale volatili summa sit partium tenuitas & levitas; quo vero major est corporum levitas &tenuitas, eo minus cohaerent, eoque laxiores habent poros, per quos iluidum aethereum quasi transpirat, neque ibi conclusum tenetur. Unde etiam addito acido , sine collisione, sine compressione, reverberatione pertenue corpus salis Vola

176쪽

ia , LIB. II. Ops. IX. Animaduersio de variisticoso , aut circulari, qui ad calorem requiritur , & qualis prodit, si corpora sunt duriora, solidiora, compactiora, ex quibus non potest non aether magna cum dissicultate & allistione expelli.

Concludere inde possumus, sal volatile purum nulloque

oleo imbutum, uti est sal volatile siccum ammoniacale, ad testum concitandum etiam in corpore humano minus aptum esse, quum potius experientia suffragante una guttula olei destillati plus caloris corpori foeneret, quam integra drachma salis volatilis. Nam particulae Volatiles ob summam tenuitatem mox e Volant & eXspirant, porOSque aperiunt & materiam aetheream calidam, in tenacibus sulphureis partibus intra corpus retentata, potius ad eXhalationem invitant, ut hinc, nisi cutis spasmo sit occlusa, magis expectanda sit refrigeratio a sale volatili, quam caloriS incrementum. Notabilis etiam species effervescentiae est, ubi oleum destillatum, V. g. lavendulae aut aliud cum aqua torti essicaciori miscetur. Primum quidem nullus Observatur conflictus aut reactio, sed Oleum supernatat aquae stygiae. Quando autem pauco temporis spatio in calido collocantur loco, inciens cum graVi fumo OritUr effervescentia, & mixtura, ante clara & diaphana, jam crassa & spissa flavescentis coloris redditur. Tandem ambo coalescunt in resinam , quae elota aqua communi inflammabilis est. Superest adhuc alia eaque valde curiosa effervescentiae species, quae Oritur in acte, ex fumis liquoris acidi & alcati inter se concurrentibus , quo fit, ut Orificiis vitrorum invicem sibi admotis, nebula & albicans crassus Vapor exsurgat. Nam quemadmodum acidum cum alcati mixtum ingentem mutationem subit ratione coloris, Virtutis, odoris ; ita etiam

horum vapores acidi & alcatini volatiles id essiciunt, quum vapor ex spiritu progrediens nihil aliud sit, quam ipsum ut,

mediante calore & acte in tenuissimum Vaporem conversum.

Exinde ergumentari possumus, varii generis cHuviis refertum esse actem, quae si dissimilis fuerint naturae, occursu

177쪽

S rarioribus estervescent speciebus. Trum 3 invicem facto facile alterari & immutari possunt, adeo, ut

quae naturae animantium summe hostilia fuerunt, mixtione &confermentatione cum aliis, omni noxa privari queant. Caeterum perquam curiosa est species effervescentiae, cujus meminit Olaus Borrichius in Actis Experimentum hoc est: Recipe reguli antimonii optimi uncias quatuor , easque in mortario vitreo marmoreove in tenuissimum redige alcohol (nisii in alcohol abierint, frustra hoc experimentum sollicitabis quod seorsum in charta munda repone. Mox in eodem mortario, sed prius expurgato , mercurii sublimati uncias duodecim itidem comminue in pulvisculum subtilissimum , tandem pollinem utrumque in charta, crebra bacilli querni vel fagini , c neque enim magni interest agitatione conjunge , ut minima minimis probe & intime admisceantur. Nullus adhuc calor vel fumi graveolentis vestigia, itaque pulveres hos vitro quadrato minusculo strictioris orificii immitte, immissosque bacilli frigidi extremitate latiori continuo & valide comprime, ut superficies pulveris ubique pressa in aristum cogatur, insiste premendo ad quadrantem adhuc unum, bacillus, qui ante superficiem tantum lambebat, mox subit altius massam ad fundum usque, quo viso dictum factum, crassi fumi cooriuntur, vitrum incalescit, materia, quae Vitro continetUr, eX-tra oras ejus sese evolvit, spumat, effervescit, funditur, & totum cubiculum gravi vapore confundit, unde mature libero aeri exponendum vasculum, ut operationis catastrophe eo securius conspiciatur.

OBSERVATIO TEX perimenta cum calce viva instituta.

Ateriam calcis vivae non modo subterranea loca, lapides videlicet porosiores & qui multum sulphureae substantiae possident, suppeditant ; sed & cx regno

178쪽

i LIB. II. Ops. X. Experimenta animali omnes ovorum testae, cochleae, & ex marinis omnia conchylia, ostreacea, in terram calcariam, quae cum aqua effervescit, & summa acredine imbuta est, intensiori igne comburi posIunt. Quo etiam spectant testae cancrorum eorumque lapides & ex marinis corallia. Lapides calcaret id habent peculiare, ut aqua, praeseditim pluvialis,per tractus subterraneos hoc lapide refertos trans lata , multum de hac teneriori terrea & lapidea substantia secum abripiat imbibatque, quae postea ex aqua secedens lapidificationis admirandae saepius propter figuras & imagines, quas exhibet, causa existit, uti sucundissimo spectaculo apparet in pecubus, cavernis & pi desertim in specu Baumanniana, ubi in aqua, ex lapidosis fornicibus destillante admirandae imagines conspiciuntur; ubi Vero ejusmodi aquae lapide calcario turgidae instar fluminis transeunt loca, ibi in fundum mittunt lapidosam , tophacem , in aqua molliusculam, sed quae in aeret valde indurescit, materiam, quam Germ. ein vocare solent. Hinc etiam sit, ut Omlues illi lapides, qui concreverunt ex aquis decidentibus, si acri isne urgentur , in

calcem acerrimam comburantur

Calae viva, humido aeri diu exposita, non modo multum remittit de acrimonia sua, sed & non ampliuse aqua affusa incalescit, nec postea, si misceatur cum arena, indurescit. Calx vero recenS usta affusione aquae fortitex ebullit, dc postea admixtione arenae in . duram solidam massam co- Sur.

Aqua calci vivae affusa & soluta notabili acri sapore imbuitur, qui leni igne tota avolat, omni volatili acri prin- icipio se in auras proripiente , sique acidum ejusmodi aquae calcis vivae affunditur, in sal tertium amaricans quidem abit, ast non coagulatur, sed in deliquio persistit, quod etiam fit, si calx viva salibus acidis affunditur. Interim tamen aqua calcis vivae solvit promte sulphur minerale, & ex antimonio illud extrahit, idque quodammodo figit, & solutionem cum acidis praecipitat. lx

179쪽

Calx viva cum albumine ovi mixta, in stabilem firmam massam coagulatur, quod etiam fit cum caseo. Conficiuntur hac ratione Iuta, in laboribus chymicis ad coercendos spiri tus minerales sub eorum destillatione utilissima.

Inservit autem calx viva multiS rebus, etiam oeconomicis & mechanicis perficiendis ; nam non modo ex ea admixta arena, debita adjecta aquae portione, item cum argilla, si mixtura paulo diutius stet, fiunt praestantissima coementa, quibus firmissime lapides coagmentantur & fissurarum hiatus occluduntur, ne aqueus illabatur humor; sed & tinctores ea

utuntur ad colores exaltandos, praesertim coeruleum , qui eae indigo paratur. Metallurgi eam solent miscere cum mineris ad detinendum sulphureum acidum atque impura minerali-Um recrementa, quo portio metallica purior secedat. Agricolae ad incrementum Vegetationii promovendum non sine fructu eam adhibent s mixta enim cum terra sulphurea nimis pingui & humida, attenuando & rarefaciendo eam, taberiorem succi nutritii proventum efficit. Quin etiam nonnulli curiosiores ex fimo vaccino , Oleo raparum Setusto, calce viva & aqua pluviali, praevia fermentatione , liquorem conficiunt, in quo semina macerant, & hac ratione ingens

foecunditatis incrementum expectant. Ad conservationem vinorum dulcium , Hispanicorum, Sect &c. oenopolae utuntur calce Vira, Ut acidum, quod causa fermentationis potissima est, absorbendo, fermentationem, quae destructrix dulcedinis est, prohibeant ; felicius tamen res succedit, si levi igne coqUUntur. In calce viva delitescit duplex principium, Unum valde fixum terreum, alterum est valde subtile, Volatile, penetrans, igneae quasi naturae : quamdiu hoc cum illo conn Xum manet, tantum abest, ut ignis etiam vehementissima tortura separetur, ut potius firmius adhuc conglutinetur. Quando vero beneficio aquae, accedente praesertim coctione, volatile a fixiori terreo elementum sejungitur, tum volatilem suam indolem co ostendit, quia levi calore totum in auras T vibra-

180쪽

Lip. II. Ogs. X. Experimenta vibratur. Hinc aqua calcis viVae , Utut sit valde acris saporiS, tamen tota eVaporat, ne particula quidem fiuce materiae relicta. Si vero aqua calcis Vivae saturata coquitur cum sale tartari bene calcinato , valde causticam sive corrosivam penetrantem Virtutem acquirit, adeo, ut non tantum fortiter

adurat & morsu afficiat linguam , sed etiam loco cauterii, quia carnem exedit , potentialis usurpari possit. Fit ex ejusmodi sale cum spiritu Vini tinctura , ut vocant, calcis viVae seu salis tartari acerrima, potentis ad urinam movendam Virtutis. Paratur etiam ita lixivium ex calce viva & sale tartari, quod solutioni & extractioni sulphuris vulgaris vel antimonialis aptissimum est. Spiritus etiam salis ammoniaci , cum calce viva Paratus , penetrantia odoris & acrimonia saporis,

imo volatilitate eum, qui paratur ex cineribus clavellatis &sale ammoniaco, longissime superat. Haec omnia clare demonstrant, inesse calcibus ustis principium non quidem salinum , sed subtilissimum tamen quasii torreo-igneum Volatile, quod salibus tam fixis , quam volatilibus urinosis , summam acrimoniam & vim causticam etiam addere, corpora pinguia & oleos a dissolvere, & volatiles acidas praeprimis partes figere & continere optime potest. Calv viva in aqua soluta, tota evaporat, cum acidis vero nec effervescit, nec coagulatur, neque etiam a spiritu salis in praeceps fertur ; a spiritu vero salis ammoniaci, item ab oleo tartari per deliquium lacteum colorem concipit. Habet vero praeterea Virtutem figendi, hinc sulphur antimonii sola larga decoctione in fixam substantiam redigit. Et quando spiritus salis affunditur aquae calcis viVae, nulla quidem fit effervescentia, acidum tamen salis a partibus terreis alcatinis calcis vivae in neutrum mutatur, quod facta evaporatione in fundo vitri albissimum remanet, neque aliter, quam instar spumae nitri sub flocculorum forma apparet,

qui pulvis amaricantis est paululum saporis, sed indolis fixae, nam nec fluit in igne, neque etiam acidus spiritus facile di

SEARCH

MENU NAVIGATION