Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

201쪽

eausistam folium earumque virulentiam sec. 36 ciis cineribus clavellatis soluta & cocta cum aqua , mox in- spissata tam potens causticum praebet, quod contactu solo coria chartas & vestimenta & alia er edit atque in mucilaginem convertit. Nihilo secius si unciae aliquot hujus salis, in aquae mensura solutae, coquantur & inspissentur, postea nova addita aqua coctio & inspissatio aliquotieS repetantur, tandem quarta parS terrae insipidae remanet. Idem accidit omnibus

salibus alcatinis fixis atque ipsit quoque sali communi, quae si

dis luta coquantur, & rursuS coagulata in igne caltaPentUr& de novo solutio & coagulatio aliquoties iterentur, nil nisi

terra instipida remanet. Hoc vero naturae scrutatoribus non aeque obvium est,

quod nempe hic loci circa coctionem salis accidit: nimirum si aquae, quae salis clementa & semina vehit, fortiori ebullitione facta , non lenior ignis, subinde per quosdam veluti

gradus decrescens, sed flagrantior flamma suggeritur, quarta pars salis perit, adeo, ut hac ratione ingens salis quantitas in auras dissipetur; neque dubium est, quin salia reliqua elixa, v. g. tartarus Vitriolatus, arcanum duplicatum, si forti igne coquantur, parem effectum sint praestitura. Quod vero identidem acidum corrosivum in ejusmodi materiam insipidam degeneret, si recte tractetur, illud imprimis etiam observabile est. Ita Oleum Vitrioli, quod ti-xissimum & potentissimum causticum est, in terram InnpIdam ac nigram & phlegma acidulum odoris sulphurei fatiscit. Oleum vitrioli &concentratissimum &fixissimum esse acidum res tam nota est, ut nulla egeat demonstratione s Veruntamen si abstrahitur a corporibus suIphureis, sive ex vegetabilium sive animantium classe fuerint, v.g. ab Opio, ab auripigmento, timonio, ignisque adminiculo destillatio adornetur, fixum silva vehementissimum acidum in fumum summe volatilis Indolfhevaporabilem, omnis fere aciditatiS expertem, resolVltur, tantum exiguo relicto in capite mortuo acidi usigio. Ex quibus experimentis apparet, ex partibus agilisnmae & tenuissimae indolis hoc fixum acidum esse compositum, quam mox

202쪽

LIB. II. op . XV. sua demon at- , vis assumunt, exigua tantum admixtione corporis cujusdam pi guis sulphurei. Spiritus noster, qui infusus oleis destillatis flammam

profert, summe corrosiVus es , adeo, ut brevi temporis intervallo metalla solidissima corrosione sua adoriatur, ea dissolvendo; attamen totus exspirat in auras, inque fumum resolvitur, qui vix ac ne vix quidem firmis obtura culis compesci potest, luculento indicio, tenuissimas esse partes, ex quibus componitUr. Neque amplius obscurum esse potes: illud Glauberi experimentum, quo sal culinare, admixta debita quantitate olei yitrioli in tenuissimum vaporem, qui etiam totum conclave implere potest, dis luit; hic vero si concentretur, in spirituin acidissimum, vehementer corrosilVum, colligitur. Regnum vegetantium si spectemus, non pauciora nobis occurrunt, quae ex tam tenuibus partibus, arcto invicem nexu cohaerentibus, sunt contexta, & tamen essicacia ingenti pollent. Demonstrant id liquido ex valentioribus purgantia & emetica, quae sale tenuissimo acri caustico suam vim exserunt, Ut hellebortis albus, asarum, quae summa vomitum& alvum ciendi facultate pollent; sed tamen cum aqua infusa& diutius cocta, omnem suam drasticam vim exuunt. Ta-hacus est herba, quae potenter & Vomitus & sedes movet, &virulento modo in corpus nostrum agit; nihilominus si de-c ti aqu3 affusione coquitur, Omnis ejuS Vehementia concidit, & inde extractum paratur insons, cujus vires in distaI- vendis tenacibus humoribus, qui suffocationem minantur &expectorationem desiderant, nonnulli medicorum plurimi faciunt. Aloe licet non sit ex drasticorum purgantium classe, attamen ejus vis & satis purgat & sanguinis massam vehementer commovere solet, ut pauca etiam pro dosi grana sussicia ant. QMdsi Vero cum aqua v. g. pluviali solvitur & decoquitur paulo longius, enervatur Vis ejus cathartica, ut plane inessicax fiat, nisi dosis intendatur. Scammonium una cum

colognthide identidem per coctionem purgante sua vi orbari

203쪽

eausticam si mi e Imqtie virulentimet Sta i6s De mineralibus res dissicilior videtur, quod etiam eorum Vim qUce Vomitum ciet, quae vehementer alVum sollicitat, per coctionem infringi atque in auras disjici possit; sed

veritatem hujus rei hoc confirma experimentum, cUm tartarum emeticum ex croco metallorum & cremore tartari paramus, ubi, quando infusum diuturniori coctioni subj icitur. animadvertimus, longe imbecilliorem fieri huius remedii essicaciam, ita, ut pro dosi grana decem sumi debeant, cum alias duo vel tria multum Valeant. Haec omnia experimenta satis abundeque docent, non modo salium acrimoniam , sed & vim acerbiorem ac virulentam corporum vehementiam partibus tenuissimis & mobilissimis esse imputandam, quae arcto nexu junctae , corrOsivam & acrem virtutem exserunt, quam vero ipsis a se invicem disjunctis, aer, aqua S calor detrahunt. Neque mirum est, salia ex tenuissimis partibus constare, quia, quo tenuiuSest corpus, eo celeriorem motum concipit propagatque, quod in aethere, aere, & aqua conspicimus. Omnem autem erosionem ac dissolutionem non nisi motu intensitori perfici, testantur eorum effectus: quo itaque concentratior vis commovens, eo valentior & nobilior est effectus. Sic spiritus fumans concentratus acrius rodit, quam

miritus salis, hic gravius mordet, quam oleum vitrioli, quia spiritus nitri tenuioribus partibus instructus est , quam spiritus salis, hic vero prae oleo vitrioli. Ex quibus omnibus colligendum est, omnia salia non nisi ex materia quadam tenui, penetrantis & aethereae quasi

substantiae esse composita, eademque cum terra ceu Vinculo juncta & unita, potentem acrem & corrosivam Vim praestare,

disiunita vero & separata omni virtute praestantiaque destitui. Quae res optime declarari potest speculo caustico: sicuti enim solis radii, hujus beneficio in angustum coacti, calorem eff-cacissimum cssiciunt; ita in latius diffusi, segniorem ac languidiorem vim exserunt.

204쪽

Lip. II. Op . XVL Anima ersiones SERVA TIO XVI.

Animadversiones physico-chymicae de

sale communi.

SAl commune vel solidum & durum e terrae visceribus eruitur & dicitur fossile, vel ex mari coquitur, quod ferax Alis communis est , vel ex fontibus sale plenis, qui salinae vocantur, coctione debita elicitur. Ingens copia lsalis fossilis eruitur in Polonia Bochniae, quae quatuor millia- ribus distat Cracovia, item Velishe, quae non procul jacet Cra- covia. Plura de hoc sale legi possunt in Vesriptione ii ruculinorum Halensium. Datur quoque sal fossile in Transsylvania in comitatu Colossi, prope Terenburg, item prope Tardan&Rees, in montibus Hungaride superioris Carpathicis, in Russa prope Astracan, in Sybcriata Parma in provincia Ussi, it. in Tartaria. In Germania & quidem in comitatu Tyrolen si Halce iniri non procul ab Inspruch sal fossile prostat in profundis fodinis, quod tamen non extrahitur, sed in frusta comminuitur , atque in fossas conjectum ab aqua affusa solvitur, quae ita eo impraegnatur , ut hujus libra una uncias sex salis recipiat, postea haec aqua salsa extrahitur & incoquitur, &ita praeparatur hoc sal, quod dicitur echeiben Sush, atque in dissitas regiones transportatur. Eodem modo in E iscopatu Salisburgensi su tallei in procedunt s sal divendit Elector

Bavariae.

od attinet ad sal marinum, illud suppeditat maxime mare Mediterraneum, Hispanicum ac Gallicum, siquidem libra una aquae marinae unciam unam salis largitur : in mari vero Septentrionali, Baltico & Sinu Pinnico libra una aquae tantum unciam semis salis continet

Optimum praeparatur in Hispania su Cadix, su St. Lucca, in Portugallia su Sedubal unti St. Hubes, in Gallia si Rochelle. EX

205쪽

phseo-ch mkae desole communi i iEx fontibus salinis praestantissimum in Cermania salcoquitur Luneburgi, quod soliditate & durabilitate aliis salthus antecellit; sequitur postea in Hassia Allendorsense &mran mim Halense in Thuringia Franckenhusanum, & quod in Ducatus Magdeburgici urbibus su

p RPA T id eriti oriem sillis nostri Halensiis hoc observatuq 'μ' noti erinsistentiam solidam redigi possit, nisii ad

datur in coctione portio sanguinis bovini, tunc spumescit, &1ta depurd RV, eeedere debeat, quod Pingssedi nem habet, alias ad solidam formam non potest facile reduci. x) Quod fortis ignis non debeat substerni, si ad crystallisationae silve solidescentiam dispositum est , alias Iehementiori igne insignis salis quantitas in auras dissicitur & de

perditUr. Notae bonitatis sunt . . o C MI 'i) durities seu soliditas, quo firmius enim oc solidius sata eo essicacius est, a Ca) Eius duratio maere humido, ut non deliquescat. s) Candor, qui testatur de puritate , quod heterogeneae parteS, praesertim pingues, non admixtae fuerint. si) Puritas , quae eXinde dijudicatur, quando in aqua solvitur& solutio clara apparet, neque in fundum aliquid ii

P maiorem copiam crystallorum largitur, eoessicacius & melius habendum est. Ex bonitate vero & puritate dependet corporum melior conservatio & minor quoque in usu domestico quantitat, Gaudet insuper sal commune specilicis quibusdam proprietatibus ,& hae sunt . . ra i) figura cubica, quam recipit in crystallislatione.

a) Quod igni vel carbonibus ignitis injectum, cre

pitum edat.

206쪽

i 'a LV. II. Ops. XVI. Animosiersiones g) Quod sal commune stingularem ingressum habeat in poros auri, adeo ut sine sale communi nunquam aurum sobvi possit. ) Quod hoc sal omni animantium generi, praesertim

homini, maxime amicum sit, esuSqUe sanitatem conserVet.s Spiritus salis ab aliis spiritibus acidis in eo est distinctus, quod, si misceatur cum sale tartari vel sale quodamaicali, sal commune regeneretur, quod non succedit, si negotium instituatur cum aliis acidis spiritibus. communis commode uncias sex solvere potest: salis communis, quod aliis salibus, solo Ebsoniensi excepto, non concessum est: ideoque illa species salinarum, cujus libra una uncias sex sicci salis post evaporationem praebet, Omnibus aliis ante habenda est. Denique peculiaris haec salis communis distina obse vatione virtus est, quod allud ignitis carbonibus injectum eorum ignem non parum adaugeat, ita ut is quasi folle admisso animetur, omni procul dubio eam ob rationem quod aerea&aquea portio, antra ejus poros conclusa, ignis flabello quasi In Ventum, non secus ac in Ceolipila fieri solet dissilvatur: sublimatur sal carbonibus vivis injectum in fumum album , qui solido corpore exceptus & collectus salsum refert saporem. s) Neque praeterire Oportet non adeo notam coenitamque saliS communis Virtutem, ferrum convertendi in chalbbem, & hoc ipsum fit, si bonae notae ferrum in bacilli formam excusium inter VivOS carbones, quibus multum salis communis adjectum fuit, fortiter igniatur atque super incude marum let ictibus contundatur, se scoriae inde separentur, idque aliquoties repetatur.

v Praeterea si plumbo vel stanno in crucibulo fusis adiicitur sal commune, & massa bacillo ferreo probe agitatur metalla haec in subtilissimum pulverem instar cinerum comminuuntur; sal commune etiam, sine ulla re alia adiecta in crucibulo funditur, disjectoque in auras acido spiritu alcaiisatur,

207쪽

ph;Asch micae de sole communλ ssatur , unde etiam accidit, ut sal fusum facile in aere deliquescat ; hoc cum aqua solutum , in fundo plurimum terrae relinquit, quae in filtro est exsiccanda. Sal aliquoties fusum tandem adjecto pulvere carbonum, in massam sulphuream, quasi quippiam sulphuris mineralis additum fuerit, transiit.eto, Postremo ad depurationem Oleorum usus salis communis plane egregius est. Nam haec quodammodo adusta, crassesa ac vetustatis injuria suaVitate odoris Orbata , non modo

limpidiora reddi, sed & suaviori odore imbui possunt, si cum

aequali portione salis communis in mortari probe miscentur,& sussicienti aqua communi affusa per vesicam destillantur; crassiores enim & rudiores terreae resinosae olei partes sic detinentur. Eadem subest ratio, quare, si velimus sal succini depurare, & facta ab oleo suo empyreumatico separatione candidius reddere, illud a sale communi, prius cum eo probe mixto, per sublimationem abstrahi debeat. ii) Tum etiam in sale communi ejusque spiritu acido peculiaris praecipitandi argentum ex ejus solutione cum aqua forti delitescit virtus. Equidem non sum nescius, plura ex metallis & salibus idem praestare, sed tamen non simili effectu.Nam argentum cum spiritu salis vel sale communi praecipitatum, probe facta edulcoratione, non modo pondere crescit, sed & in igne plane volatilem induit naturam, ut crucibulo ignito impositum ex parte in auras aufugiat, eX parte etiam poros crucibuli penetret: quae Volatilitas tamen statim perit, si cum pinguedine vel cineribus clavellatis praecipitatum illud lunare fundatur. Quo experimento discimus, summam tenuitatem partium & terrearum & salinarum in sale communi

latitare, quae causa sit, quod argentum, alias in igne fixissimum, ad volatilitatis statum perducatur.

OBSERV

208쪽

Summa subtilitate & specifica virtute spiritus salis.

SAl commune est sal neutrum , ex acido & alcati conssatum , quod ex artificiali ejus compositione, quae fit ex spiritu salis & sale tartari, debita proportione ad satur itionem mixtis, satis clare patescit. Hoc acidum vero e ne- diu salis communis non commodiori de faciliori ratione exsolvi potest, quam additione Olei vitrioli, quod cum ipso anatica propemodum portione miXtum non modo fortem ebullitionem excitat, eo, quod acidum vitrioli fortius in principium salis alcatinum agat, sed & valde densus & albus mirae pen trantiae vapor acidus ascendit, qui concentratus, fumantem spiritum acidissimum praebet, adeo, Ut in vitris , bene obturaculo vitreo clausis, clam conservare necesse sit. si is valde saturatus est , perinde fere ac Oleum vitrioli, aqua affusa incalescit. Destillatio hujus spiritus cum oleo vitrioli optime pe agi potest ex cucurbita Vitrea per alembicum ; nam propter ingentem efferVescentiam & spumam non commode ex retorta potest fieri destillatio, quoniam non sine ratione metuendum est, ne spuma transcendat. Additur portio aquae communis,

quae ingressum acidi vitrioli in salis communis interiora ad juvat , atque adeo emcit, ut spiritus majori copia prodire possit. Ex retorta potest fieri rectificatio ; ita spiritus prosuit ex flavo viridis , qui genuinus ejus color est , & partes crassiores ex acido vitrioli in fundo remanent, cutim tingit

roseo colore.

Quanta penetrantia & subtilitas hujus acidi sit, vel ex eo cognoscere licet, quia leni calore, etiam Manae balneo

209쪽

I inperi a uirtute simius fatis.

transcendit alembicum, & ex apertis Vitris ita eXhalat, ut brevi totum conclave repleat. Atque etiam hujus acidi salis penetrantiam adhuc superare eam, quae est in nitro, ego quidem ob has rationes facile crediderim , quia in arctimmos auri poros prae nitroso acido, quo alias Omnia metalla solVUntur, aditum atque ingressum habet, siquidem sine salis munis additione firmissima auri compages distatui vix poteli.

Deinde acidi hujus tenuitas tanta esst, ut, si intra corpus sumatur, ad dissitas etiam partes, praesertim membranaceaS, Vim atqtae operationem suam di undat: maxime vero aggreditur pulmssionum nerveas & sensu praeditaS membranas, quas stimulando concutiendoque tussiculam movet, qUare cautius acidum ex sale communi usurpari oportet. Ad urinarias quoque vias, salva sua textura, vigente stimulo penetrat, nam ad urinae fluxum ciendum Vix datur eo praestantius

medicamentum.

Qui fonticulos gerunt in corpore, & frequentius spiritu salis cum brodio carnis utuntur , punctiones & dolores pungitivos in iis percipiunt, eademque hujus spiritus subtilitas causa est, quod prae omnibus acidis & mineralibus spiritibus in nerVeam Ventriculi tunicam agendo, appetentiam ciborum

excitet.

Id vero peculiare habet spiritus salis communis sortiter concentratUS, ut non perinde, ac alia corrosiva & valde concentrata acida, cujus generis sunt oleum vitrioli & spiritus noster fumosus, addita sussiciente spiritus vim rectificatissimi quantitate, acidum suum saporem deponat & in stratum dulcem saporem atque odorem transeat, sed acidum etiam fortitissimum salis communis in fundo cucurbitae maneat integrum. Non enim inter habores chymicos ignotum est , quod totum oleum vitrioli, adjecta susticiente per repetitas Vices

quantitate spiritus vini rectificatissimi, per destillationem in penetrantissimum spiritum, odoris & saporis gratissimi, converti possit.

210쪽

i 6 LIp. II. Ogg. XVII. De Summa subtilitate Ita etiam spiritus flammificus noster ad duodecim partium spiritus vini rectificatissimi admixtionem dulcis evadit odoris & saporis gratissimi ; quia nempe oleosis & sulphureis

spiritus vini partibus spicula acida contemperantur, qUae quibusdam quasi involucris obvelata in longe aliam naturam texturam & virtutem degenerant. Id vero non deprehendere licet in spiritu salis , qui conjugium & unionem hanc intimam spiritus oleosi phlogisti respuit, nam aciditatem suam

servat integram, nisii quod ejus pars tenuior sulphurea, cum spiritu inflammabili unita, ejus odorem quodammodo mutet,

eum gratiorem reddendo.

Deinde peculiare etiam quippiam spiritus salis in eo habet prae spiritu vitrioli & nitri, quod non tam promte &tam celeritor dissolvat limaturam martis, hiematitem vero &crocum martis etiam subtilissimum intactum relinquat, cum tamen sal commune, vel adhuc melius sal ammoniacum longe promtius & potentius in mineras martiales, item haematitem, & limaturam martis agat eaque solvendo in vitriolum fortiter adstringens fatiscat, modo invicem mixta in crucibulo per tempus detineantur in igne, quod neque cum Vitriolo,

neque cum nitro contingit.

Tandem nullum acidum sulphur, quo copioso imbutum est ferrum, tam eXpedite extrahit, quam acidum salis communis : sive enim solutio martis cum spiritu salis inspissetur, sive sal ammoniacum cum limatura martis tractetur igne clauso, vitriolum obtinetur, coloris flavi, saporis adstringentis, odoris grati, quod non patitur crystallisationem, sed in aere libero deliquescit. Et spiritus vini, omni phlegmate destitutus, si superfunditur, statim sulphurea martis & tenuior portio salis vitrioli in eum ingreditur, & sic paratur tinctura martis, aurei coloris, fragrantis odoris & subadstringentis saporis , quae in labascente partium tono restituendo non habet sibi simile ; commode enim hac encheiresi optima magni usus in medicina, sulphurea substantia in marte separari poteth. V

SEARCH

MENU NAVIGATION