Friderici Hoffmanni, Regiæ majestatis Prussicæ consiliarii intimi, archiatri et professoris medicinæ in Academia Fridericiana primarii &c. Observationum physico-chymicarum selectiorum libri III. In quibus multa curiosa experimenta et lectissimæ virtu

발행: 1736년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 약학

211쪽

pera ua virtute Diritus fatis. Tandem adhuc unum superest plane mirabile, quod spiritus salis valde concentratus prae omnibus aliis spiritibus a cidis, cum oleo vitrioli mixtus, vehementer effervescat, qua de re jam supra fusius a nobis actum est.

Lixivio a coctione salis communis relicto& ex eo prodeunte terra laxante sive

magnostia, & sale sic dicto Ebsoniensi.

DIctum est superius eo loco, ubi de nitro actum fuit, a

crystallisatione nitri remanere crassioris consistentiae& saporis acris amari lixivium, quod artisices vocare

solent ex quo lege artis famigeratissima nostri temporis magnesia, quae pulvis terreus, subulis, candidus est. conficitur. Hon diversie, sed ejusdem fere per Omnia nat rae est lixivium illud, quod ex salinis a coctione salis communis in ferrea sartagine remanet, dc a salis coctoribus appellari solet aequiter.Sohse. Hoc ipsum differt a solutione salis communis in eo quo convenit cum lixivio nitri, quod sit aurei coloris, cras sioris consistentiae , saporis vero valde acris & amari, ac ratione ponderis frave: hoc nihil amplius dimittit salis communis & aegerrime abit in coagulum , si vero ad siccitatem continuato igne fuerit redactum, intra exiguum temporis spatium in liquorem rursus convertitur: neque enim ullum ex salium familia mihi notum est ipsi simile, quod tam subito ex aere recipiat humiditatem & ex toto deliquescat, cum tamen neque sal alcati sit, nec acidum purum, sed mediam naturam obtineat.

212쪽

LIB. II. Ogs. X 'III. De Axiυio a coctione Celebris olim hic loci fuit medicus , qui beneficio magnetis, quem praeparabat ex creta & spiritu nitri, humidum ex aere attraxit, & liquorem abstractum pro spiritu mundi caro pretio venditavit. Posset hoc sal longe commodius ejusmodi magnetem aeris suppeditare, eidemque usui destinari, quam modo adductus, qui non tam expedite & promte in aere liquatur & funditur. Lixivium salis inspissatum, non secus ac liXiyium nitri, promte in unionem & amplexus ruit spiritus vini rectificatissimi, haud inevidenti argumento , sal illud valde sulphureum esse, sive ex corpusculis pinguibus, sulphureis, subtilioribus compositum.

Deinde, si lixivio salis oleum vitrioli affunditur, mox vehemens cum exhalatione spiritus salis subtilissimi effervescentia concitatur, & liquor, non secus ac id evenit cum lixivio nitri, in album coagulum vertitur, cui si sussiciens aquae communis quantitas affunditur, pulvis candidus copiosus in fundo subsidet. Tum, quando summe amaricans lixivium salis, a quo primo omne sal commune per evaporationem & crystallis albonem secessiit, cum solutione salis alcati, sive oleo tartari per deliquium miscetur, eodem modo, ac cum lixivio nitri, ha-tim fit ingens coagulum, & liquor in crassam albam offam conVertitur, ex qua, affusa aqua communi, pulvis candidus

subtilior fundum petit. Quando liquor supernatanS, exadjectione salis alcati & hoc lixivio proveniens, inspissatur, Sad crystallisationem in subfrigido loco reponitur, sal emergit, sali communi exacte simile, saporis tantummodo acrioris, quod ad aerem non liquescit, sed solidam suam consistentiam

sartam tectamque conserVat.

Ex quo colligere licet, in nostro salis lixivio acidum adhuc delitescere, quod cum partibus terreis sulphureis mixtum ipsisque intricatum, admixto sale alcati, unionem deserat,& novam constituat. Praeterea ex unciis tribus salis lixiviosi inspissati & cum oleo tartari per deliquium praecipitati, facta suff-

213쪽

folii communis relicto ct ex eo prodeunte terra Sc. I ssussicienti elutriatione cum aqua, seX drachmas pulveris subtilioris, terret, candidi obtinemUS, qui non aliter, ac magnesia ex lixivio nitri educta, cum affuso spiritu nitri fortiter confisgit inque sal neutrum subamaricans resolvitur. Denique hic pulvis terreus simili modo, quo magnesia, ad unam vel ultra drachmam sumtus, tres Vel qUatuor, imo ultra sedes clementer & sine incommodo moVet, atque Ut nobis videtur, meliorem Operationem eXerit, quam magnesia nitri, quae magnum jam in medicina nomen & famam consequuta est. Hisce omnibus satis clare positum esse in aprico arbitror, magnam Utriusque liXivii, tam nitrosi, quod post crystallisationem nitri, quam salini, quod a coagulatione salis remanet, omnino dari conVenientiam , qtium Omnia phaenomena& effectus, quos ambo eXhibent, sint ferme ex toto similes sibique plane respondeant. In utroque nimirum lixivio delitescit calcarea quaedam terra, clam sale acido intime mixta. In confectione nitri calcem vivam & cineres lignorum adhiberi , notissimum est : pauci etiam nesciunt, in coctione salis culinaris in fundo sartaginis ferreae, ubi coquitur, sese in insigni quantitate apponere terram quandam calcaream, quae ab artificibus vocatur der Echeb. veri itaque simillimum est, salinas, praesertim nostras Halenses, per ingentem terrae calcareae tractum intra loca subaterranea transfluere, & subtilem quandam ex lapidibus calcareis portionem in se recipere , quae partim post coctionem descendit in fundum sartaginis, ex parte etiam cum acido salis communis juncta , quum ad solidam consistentiam redigi nequeat, in lixivio remanet, quod etiam a partibus calcis vivae sulphureis amaritiem mutuatur.

Hoc sal calcareum, ubi paulo majori quantitate salinis est immixtum, vel per c'ctionem non separatum, efficit, ut sal culinare in aere praesertim humido non firmum & solidum persistat, sed attracta ex aere humiditate diffluere ac d liquescere incipiat. Dici enim vix potest, quam cito hoc sal calcareum ex lixivio salis, convenienti igne ad siccitatem Z a reda-

214쪽

redactum, in acre praesertim humido deli litescat. Si sal fossile in aqua solvitur solutumque si liratur , ex una ejus libra uncia una terrae nigrae & lapidota in saltro remanet. Haec solutio bene saturata, & fornaci calidae in patina stannea imposita, sal valde durum & splendidum , i die in ecth figurae cti bicae, ad fundum dimittit, neque lixivium flavum aut amaricans, ut sit in coctione & crystallisatione salinarum, relinquit. Ex quo patet, ab aquis calcareis, quae sal fossile in terra solvunt, utique petendam es e partium lixiviosarum,quae in fontibus salinis continentur, Originem.

Caeterum hoc loco non praetereundum esse arbitror,

quod sal sic dictum Ebsoniense, seu potius Ebshamense, quod in Anglia arte paratur , & vili pretio in ingenti copia ad nos affertur, neque eximio destitui itur frucctu , ex salis communis lixivio certa encheiresi, additione aliorum salium , conficiatur. Quod vero sal commune illud ingrediatur, experime

ta, quae sequuntur, luculenter declarabunt: i) cum oleo vitrioli si miscetur, exurgit cum fumo albo tenuistimo, non secus ac cum sale communi contingit, effervescentia.

a) Solutio hujus salis, non secus ac salis communiS, argenti solutionem in pulverem album praecipitat atque infundum d Dicit. ) Sal quoque illud arte factum facile solvitur in aqua communi, quae majorem ejus quantitatem, quam sal comm ne, in sinum suum recipit ; indicio haud in evidenti, hoc sala terra sua fixiori liberatum & sale communi adhuc esse subtili US.

OBSERVATIO XIX. De

Salium mediorum natura & usu.

SAlubrem & naturae humanae amicam salium mediorum

indolem ac virtutem vel inde imprimis manifestari a bitror,

215쪽

mediorum natura S usu.

bitror, quod haec ipsa ne ullam quidem animantium succis, cujuscunque etiam generis sint, mutationem vel turbationem inferant, quemadmodum id promte fieri conspicimus ab aliis salibus acidis vel alcatinis, sive fixa, sive volatilia fuerint. Sanguini enim e vena emisso si quis acidus liquor, ut spiritus salis, vel vitrioli, aut solutio salis, vel aliud quoddam exccssive acidum, ut aluminis vel Vitrioli, infunditur, mox color &consistentia ejus perit, dum color purpureus in lividum & luridum protinus mutatur, & sanguis fluidus tenuis coit inque coagulum spissatur, quod etiam fieri consuevit, si haec ipsa cum lympha, sero, chylo, lacte vel ovorum

albumine confunduntur.

Neque ignota sunt illa emerimenta, quae olim , ad demonstrandam sanguinis transfusionem, varia liquida in venas animantium siphone injiciendo, adornata fuerunt, ubia liquoribus acidis injectis non ita multo post mortem secutam esse observatum fuit, sanguine in Vasis majoribus coagulato reperto.Quando vero sanguini, recenter evenis educto, alca-linus liquor, v. g. oleum tartari per deliquium vel spiritus salis ammoniaci bene saturatus admiscetur, non minorom inde mutationem animadvertimus, dum color purpureus intenditur & valde coccineus fit, ac major fluiditas sanguini conciliatur. Simili modo haec ipsa alaalina addita lacti,sero, albumini ovi, ea reddunt fluidiora. Quamvis vero coloris intensio & tenuitas, quam alta- lini liquores sanguini afferunt, vitali ejus progressivo inque circulum per tot vasculorum myriades abeunti motui non adeo adversa videatur s purum tamen alcati, paulo largioridosi cum succis nuptum, vitalem sanguinis & humorum crasia, temperiem ac mixtionem invertere, vel ex eo liquido constat, quod ab injectione alcatini liquoris in venas animantium lethales convulsiones fuerint sequutae, quod minime evenit a salibus, quae mediae sunt naturae.

Salia

216쪽

LIB. II. Ogs. XIX. De Salium Salium enim mediorum indoles ita est comparata, ut ne minimam quidem alterationem sanguinis & humorum vi talium texturae & mixtioni inferant. Nam sive solutio salis communis & salis ammoniaci , sive arcani duplicati, terrae foliatae tartari, aut nitri antimoniati, fluido sanguini vel lacti admixta fuerit, ne ullam quidem mutationem inde in hisce sequi deprehendimus. Nitrum, quod etiam sal mediae naturae esst, mixturae sanguinis ejusque motibus vitalibus plane: non esse adversum , testatur intor alia euperimentum Molpighii Libr. de Pol po cordis, dum ab infuso cani robusto

per venam jugularem nitro ad drachmas sex, nulla praeter copiosiorem urinae fluxum observata fuit mutatio. Ex omnibus Vero, quae mediam naturam habent, si libus vix ullum est, quod natura ac corpora animantium

melius ac tutius ferre possint, & sine quo non diu constet valetudinis integritas, vel quod majorem in juvanda digestione & excretionibus promovendis praestet utilitatem, quam sal commune ; sique universalis medicina, quae maxime proe- servet a morbis, datur, profecto eam reperiri in hoc sale crediderim.Quamvis autem salia nunquam humorum vitalium mixtionem ingrediantur, atque hanc ob rationem in alimentorum numerum recipi nequeant ; tamen ob medicinalem vim , quam eXerunt & praestant corpori, maximi sunt aestimanda.Eorum operatio maxime eo absolvitur, ut fibras motrices & ex iis contextos tubulos excretorios blande stimulando, vegetiorem sanguinis & humorum circuitum promoveant, cujus beneficio partes sanguinis crassiores per continuam collisionem & jugem attritum non modo fluidiores redduntur, sed & salutares admodum rerum alienarum, imo ipsorum salium , quae utique in sanguine non manere, sed per emunctoria propelli debent , excretiones felicius succedunt.

Atque

217쪽

mediorum natura S usu. Atque ideo si remediorum , quae promta in auxili-l um sunt, classem eorumque VireS probe intueamur , profecto principem in his salia media obtinere locum animadvertimus. Virtus medica, quae a plurimis & p aestantissimis plantis expectanda est, profecto sali, quod in earum infusis vel extractis latet, partim tartariformi, quod essentiale Chymici appellant, partim nitroso, debetur, quo fibras

motrices & tubulos , qui vacant excretionibus, blande ac molliter stimulando, humores cras S attenuant, vasorum in farctum expediunt, & alienarum sordium excretiones adjuvant.

Qtram incomparabiles & pene divinae in sale nitri sulphureo & inflammabili lateant virtutes , peritis Medicis non obscurum esst, nam si ab hoc discesseris , vix ullum datur in rerum natura simile , quod tam late pateat tamque universale & polychrestum sit remedium. Nam si solvenda est alvus, si urinae promovendus fluxus, si transpiratio, a spasmo cohibita, liberior reddenda est , si inflammatio solvenda & fibrae spasmo constrictae relaxandae sunt, si partes aridae N exsuccae humectari debent , si denique virulenta vel acris caustica volatilis humorum indoles contemperanda Venit, certe ea omnia optime per nitrosa posse praestari, certa & indubia experientia confirmatum habemus.

Quam magnificae famae sint remedia, & quanto usu &utilitate excellant acidulae, thermae aliique fontes salutares,& quid in praxi medica per eas tam in morbis praecavendis, quam sanandis praestari possit, nemo nisii imperitissimus harum rerum negare poterit. Sed si harum medicinalium& naturalium aquarum, probe instituto chymico examine, elementa & ingredientia , a quibus vires earum proficiscuntur, diligentius exploremus, non alia omnino se nobis offerunt, quam haec duo, aqua nempe & salia, quae partim al- catina, partim neutra vel mediae naturae sunt, a quibus eH-cacia illa diluens, aperitiva & per omnis generis emunctoria evacuans & roborans quoque pxomanat. Vel sal commune,

218쪽

gis LIB. II. Ogs. XIX. De Solium

mune , aut amaricans, quale ex terra alcatina calcarea& acido sulphuris sit, & quod cum sale tartari & carbonibus tractatum, massam fortiter sulphuream, quam Chymbci hepar vocant sulphuris, exhibet, in se r&ondunt. Ex pluribus per evaporationem certae aphronitri species haberi possunt. Si quis itaque esusmodi fontium salubrium, quos ipsitus naturae benignitas profert, praesidio destitutus, eorum vires artis ope imitari velit, is non inutilem locabit operam, si hujus generis salia alcalia & media, cum aquis fontanis, praesertis ii martialibus , probe permiscere noverit. QIae alia imprimis media quo maj i copia ingrediuntur aquas, eo magis earum per sedes & urinam macuans virtus crescit. Ecquis hodienum salis Glauberiani vel Ebs mensis, quod per artificium ex muria & vitriolo martiali Anglicano paratur, eximias easque purgantes Vires ignorat; siquidem ejusmodi salis diimidia vel etiam una uncia, sussicienti aqueo vehiculo soluta & Toxa , sine ulla ventriculi subverilone vel nausea, appetentiae Viriumque offensa & sine ulla ebullitione, quinque, seX vel ultra, sedes movet, Quantum auxilii a sale ammoniaco , inter salia media non postremo, si humores crassi viscidi incidendi sunt, si una cum primis viis crusta intestinorum villosa ab amurca & lutine obstruente expedienda est, in intermittentibus febri us, in stomachi vitiis, expectari possit, nemo, nisi plane hospes in mediuina, ignorabit. Ceterum plurima ex medicamentis, quae terreae, insi-pidae & alcatinae naturae sunt, ut pulVeres beZOardici, praecipitantes, absorbentes, nisi ali acido, in primis viis stabulan te, in sal neutrum degenerent, nullius fere commodi & enficaciae sunt, ita 'orsus, ut, si sub acidi, quo solvuntur, defectu, in prima, ut vocant, corporis regione, majori in copia administrentur, saburram viscidorum & tenacium humorum augendo, non parum mala, quibus Tgrotantes assiciuntur, ,-

219쪽

mediorum natura se usu. asperent. Pulvis subtilissimus calcareus nitrosus, qui magnesiae nomine venit, virtutis detersi e & pUrgantis plane expers est, nisii ab acido in ventriculo Vel intestinis per solutio nem in sal amaricans & stimulans fuerit conversus. Equidem non tantum salia media, sed & acida &alcalia, tam fixa, quam volatilia in usum medicum recipiuntur. At vero non facile salutaris ab iis sperandus effectus es; nisi talis adsit humorum praesertim in primis viis constitutio, ut in sal tertium, naturae partium solidarum & fluidarum amicum & blandum mutentur. Nam quando copia bilis, praesertim alcatinae oleoste indolis, in flexura duodeni collecta &stagnans , genus nervosum male assicit, & hac ratione Pepe Vomitus biliosi , nauseae , appetitus prostrati, caloris lenti, cephalalgiae, febris etiam ardentis, aut inexhaustae sitis causa est, tunc certe acidula, ut sunt julapia, refrigerantia vel alii spiritus minerales acidi dulcificati, egregium plane ferunt praesidium. Ubi porro intensus febrilis aestus, a fortiori motu intestino partium sanguinis sulphurearum Ortus, ipsam sanguianis temperati texturam nimium destruendo corpus & ipsas vires penitus exhaurit, ibi acida plus proficient, quam salia media , alcatina, vel alia remedia , quia particulas sulphureas, a quarum motu fit calor , figendi & enervandi facultate gaudent.

In morbis malignis, qui ex interna humorum putredine nascuntur , ab acidis sane plus auxilii, quam ab ullo alio remedio expectare possumus , & quidem Ob hanc causam , quia per putredinem gignitur alcati, & a copioso etiam alcati putredo provenit, quod quum protinus ab acido

cicuretur, putredinis incrementa cohibentur. In scorbulo& arthritico inveterato malo ingens copia salium in massa sanguinis generatur, quae certe magis ad alcatinam lixiviosam, quam mediam naturam pertinent. Hinc etiam eorum, qui sic aegrotant, sanguis e vena ductus tenuis & floridus

220쪽

I86 LIB. II. Ops. XX. Examen oυorum fo-lixiviosa emingitur. Plus saepe tunc praestare acida temperata, quam alcatina urinosa & Volatilia, aut calida spirituosa, minus peritos fidelissima rerum magistra, experientia certissime docebit. 'OBSERVATIO XX.

cum. Non puto queinquam fore , qui me perperam sentire existirnet, quod non tantum medicamentorum, sed & alimentorum naturam , mixtionem VireSque medico explorandas esse statuam. Nam quemadmodum alimenta ad tuendam Vel etiam reparandam valetudinem plurimum Valent, ita etiam ad procreandas morborum materias apta nata sunt. Quum vero inter ea, quae humoribus nostris admodum congrua iisque alendis instaurandisque idonea sunt, animantium ova & maxime gallinacea se commendent, & omnium saluberrima haud injuria habeantur ; utile me sequi institutum, atque etiam Operae pretium me facturum puto, si ad evolvendam eorum naturam examen instituam insuperque

provideam , ut facta de iis experimenta & observationes in aliorum cognitionem perVeniant. Primo igitur scire licet, quod ratione ponderis gallinarum ova multum differant f nam alia sunt majoris, alia mi, noris magnitudinis & ponderis ; quod medio modo se habet, ordinario uncias duas pondere aequat. Cortex plerumque ad drachm' unius & aliquot granorum pondus accedit. vitellus gravitate par est unciae dimidio, albumen vero unciam unam & dimidiam habet, quod triplo gravius est vitello. Secundo, si ovum recens, quod lancis examini commissum duas uncias pondere suo sustinet, in aqua fervente

ad duritiem coquitur, id observatione dignum occurrit, quod ejus

SEARCH

MENU NAVIGATION