Atomi peripateticae siue tum veterum, tum recentiorum atomistarum placita, ad neotericae peripateticae scholae methodum redacta. A R.P. Casimiro Tolosate Capucino, in sex tomos distributa. .. Tomus 2. primam partem physicae complectens

발행: 1674년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 철학

221쪽

aeto Physica Pars prima.

hoc sussicit. Deinde distinguo minorem : forma non producitur secundum suum esse s mpliciter& materialiter , Concedo : formaliter & taliter, Ncgo ; sive agentia creata non producunt mate- 1 iam ex qua sit forma, atque adeo non producunt formam secundum suum esse; sic enim crearent, sed producunt formam secundum talitatem, siue taliter disponunt materiam , & ut loquar cum

D. Bonavent. Entem sub una dispositione faciunt esse

sib aeta. Deinde secundum aduersarios, datur motus ad quantitatem , sed quantitas non fit, est

enim coaeva materiae , ergo non valet eorum a gumentatio.

Objicies secundo, motus est a contrario incomtrarium;at substantiae nihil est contrarium 3 ergo ad substantiam non datur motuS. Respondeo ex ipsis etiam aduersariis suffcere aliquam oppositionem : nam nihil quantitati contrarium est , & reuera forma ligni & forma flammae inter se oppositae sunt & incompossibiles. Dices formam ligni se habere per accidens ad

formam flammae : nam forma tammae ex alio

subiecto generari potest. Contra: esto , se habeat per accidens : nunquid ideo dicendum est abi non esse motum : certe Narbonam iri potest per varia itinera , sed nunquid negandum esset moueri eum qui Carcastana venit Narbonam, ex eo quod Biterriis Narbonam iri potest. Obiicies tertio, in productione substantiae non est decurrenda ali qua latitudo , siue extensionis, siue intensionis,sive spatij,adeoque ex nullo capite terminari potest motus ad illam. Respondeo primo, Concedo ant. Nego consita idem argumentu fieri potest circa quantitate,quae secundum

222쪽

et a

Miss V De corpore naturali Oc. 2 ar

secundum se non habet extensionem ac ualem, ut patet ex 'sterio adorando Eucharistiae, ubi corpus Christi habet propriam quantitatem, non tamen extensionem actualem. Secundo , Nego, quia datur latitudo extensionis ad substantiam, - corpus enim e minori fit maius additione nouae partis substantiae. Dices motum terminari per accidens ad substantiam; at vero per se ad quantitatem. Respondeo quantitatem non distingui realitera substantia, atque adeo nil instantia facit contra nos et & quamvis distingueretur realiter , adhuc tamen daretur motus per se ad substantiam ; quia

ad illud datur motus per se , quod per se & pri

mario intenditur; atqui quando nutritur animal, intenditur primario acquisitio substantiae, ut per illam resarciatur quod deperditum est. Demum sicut datur motus ad quantitatem, quia sit transitus a minori ad maiorem , ita dabitur motus ad substantiam , quia sit transitus ab eo quod est habere minus substantiae ad illud quod est habere plus substantiae, quod verificatur quamvis substantia denudata quantitate deberet confluere in punctum. Quoad alia praedicamenta, ut respondeam,animaduerto motum & passionem esse unum &idem: nam actus entis in potentia prout in potentia , & actus patientis ut pati cns est sunt unum &idem , atque adeo cum non detur motus ad motum non datur etiam ad passionem; neque etiam ad actionem : nam actio & passio realiter sunt unum & idem : neque etiam ad relationem , quia acquiritur a me noua relatio sine ulla mutatione in me. Demum neque ad reliqua vi consideranti patebit.

Inseres

223쪽

aetet Physicae Pars prima. l

Inseres non esse tantum triplicem motum ac- lcretionis,alterationis, lationis,led quadruplicem, cuia aliquid moueri potest substantialiter, extensiue, alterative, localiter '. verum aduerte caeteros

Omnes motus semper motu locali perfici, & hoc indiictione patet. Primo, quoad motum ad quantitatem , augetur aliquid , quia noua corpuscula adueniunt, minuitur vero, quia separantur,& quidem accretio quae dicitur per iuxta sitionem fit per motum localem , neque enim alio modia ilnoua materia priori aduenit, sic augetur globus Diueus , & in plurimis exhalatio ad superficiem iadueniens, ibi detenta concrescit. Similiter etiam accretio quae dicitur per iniussusceptionem fit Per motum localem , partes enim substantiae de nouo. aduenientis in poros sat motus habent, ut alias diuellant, sed ipsae implicantur & remanent, sicut sagitta in sagittarum fasciculum emissa aliam pc lleret, sed ipsa cum aliis implicaretur, d. tque detineretur. Denique plantae decrescunt, is cci per radices ascendentes pex xoxam iplantam diffunduntur. Quoad motum alteratio- in s , alteratur subiectum , cum particulae intra poros positae vario modo mouentur , sic panis al- iteratur , cum aqua imbibitur , alteratur corpus

nostrum calore febris , dum spiritus modo contra inaturam mouentur , humorjsque perturbantur.

Quoad motum generationis & corruptionis: talis motus nihil est aliud quam motus alterationis xerfectae,& patet:nam e frumento fit farina motu, e farina fit panis, tum panis editur, in ventre deiicitur, ibi per quendam succum veluti per aquam fortem dissoluitur, fitque liquor albus cuius quod delicatius est per Pequeti canalem deducitur a denique omnia motu peraguntur. Q v E

224쪽

Disp. I V De corpore naturali Oc. tr

Quomodo sinenda alia difficultates quae de motu in genere proseoni solent.

Quaeres primo, unde,sumatur unitas motustum specifica, tum numerica , imo & con-

Respondeo. haec quaestio logo stilo tractati soleta multis ex eo quod asserant motum esse entit Lulam quandam ab omni prorsus substantia distinctam , at illas entitatulas admitti non debere pluries ostendimus: consistit autem motus yroprie ex mobili, termuro ad quem , terminoa quo, & motore cum connotatione temporis , atque adeo quandiu erunt ea omnia eadem , tandiu erit idem motus, si vero vel unum mutetur,

non erit omnino idem, sicut diximus de actione eam physice constare ex agente , passo, & termino ; quod si unum desit, mutatur actio. Porro cum terminus ad quem sit illud quod est magis perpensum a nobis, ideo dicitur communiter specificatio ab ipso sumi & quia oppositio sequitur

speciem motuum, contrarietas ex eodem principio desumetur ac specificatio. Quaeres secundo, num successio sit de essentia motus ut sic. Respondeo negatiue, si de motu generalissi in sumpto pro quacumque mutatione; nam generam tio hominis est motus ; ted illa fit in instantisanima enim creatur , & sic corpus ex non homine fit homo per aduentum animae : dixi generatio hominis , nam generatio corporis humani successiva est.

225쪽

Guid si quies.

DIco : quies generaliter dicitur carentia motus,quae definitio ut patet, conuenit & quieti lereaturae,& immobilitati Dei. Et quia motus est lactus entis in potentia prout in potentia , siue acquisitio perfectionis vel tendentia ad aliquam perfectionem, recte eius oppositum siue quies

dicetur carentia talis tendentiae , atque adeo chiallentia motus. l

Dico secundo, duplex assignatur communiter. lAlia dicitur negativa & alia positiva. Prima est ersistentia in carentia formae , ut quam voluntas abet, dum est sine amore aut sine odio. Secunda

est posscssio formae positivae, sue pcssessio perfe- lctionis , vel termini, sic quies in loco est pose lsessio, siue occupatio talis loci. Possessio alia icuius qualitatis corporeae est quies in qualita- ire &c. Summa quies Dei est summa ipsius,om- nium perfectionum possessio, & nostra quies per- fecta nullibi reperietur, nisi in persecta possessi

ne Dei. i

De Motu locali. P Lura de motu locali inquiri possunt quam ut

uno articulo soluantur : hic agemus de illo tantum in genere explicando quid ut, quomodo se

226쪽

Disp. I De corpore es c. a a

se habeat respectu loci & teuaporis & quomodo velox aut tardus dici debeat.

v aE s I o I. Motus Iocatis. DIco primo , motus localis recte dcfinitur

transitus de loco in locum, quae definitio ad coclara est, ut nulla indigeat explicatione. Objicies: motus circuli circa centriim est verus motus localis , sed non est transitus de loco in locum , nam circulus remanet semper in eodem Ioco , ergo motus non est transitus de loco in locum. Respondeo circulum non moueri secundum se totum , siue secundum suas omnes partes collectim sumptas, sed secundum singulas sui partes distributive sumptas, nulla enim est pars quae non

mutetur loco , cum modo sit versus orientem dc modo versus oceidentem. .

Instabis , si angelusivel punctam physicum

mouerentur circulariter , esset verus motus , sed non habent partes , ergo non transitur de loco in locum , etiam secundum partes.

Respondeo in angelo & puncto physico nomesse quidem partes realiter , esse ipmen aequiualenter , quatenus nihil est tam indivisibile quin in eo possint assignari plura, imo infinita puncta mathematica, ratione quorum moueri dici po-rerit , quatenus quodlibet punctum mathematicum ex uno puncto spatij ad aliud punctunt trasita Dico secundo , motus physce sumptus non est entitatula quaedam distincta ab omni prorsus substantia.

227쪽

a Physica Pars prima.

P obatur:motus active sumptus est actio mouentis , passive vero sumptus est passio mobilis satqui actio & passio non distinguuntur a motore ut agit,& a. mobili ut agitur seu acquirit nouum esse , non quidem simpliciter , sed secundum quid,nempe esse in nouo loco ; esse autem in loco non distinguitur a loco & locato,ut supra proba-Mimus; ergo motus non est entitas distincta. Objicies: inde sequeretur eundem esse motum toties, quoties idem mobile eandem viam veprius percurreret , at sequela non est admittenda.Respondeo, sequeretur eue eandem motum

physice siue quoad id quod intrinsecum est ipsi

motui, Concedo,quoad mensuram,sive illud quod est illi extrinse sum, Nego ; tempus enim erit diuersum. Dico tertio , motus constituitur physice permotorem , mobile , terminumque a quo seu locum relictum, terminum ad quem siue locum immediatum primo acquisitum , cum connotatione

Probatur: illa sunt principia intrinseca alicuius sine quibus res nec esse, nec concipi potest;atqui sine illis omnibus nec est, nec concipi potest motus;ergo illa omnia constituunt motum.

Objicies primo, lapis proiectus sursum mouetur ; atqui ibi non est motor: similiter nec quando descesidit lapiS. Respondeo, ibi esse motorem, vel aliquid tenens locum motoris qui proiecit, quid autem sit illud infra videbimus, cum agemus de motu prom

it istoriam .

Objicies secundo , posset Deus reproduceret mobile in loco immediato ; atqui tunc essent omnia superius enumerata, dc tamen non esit motus.

Respon

228쪽

Disp. I V De corpore naturali sic. et a

Rei pondeo , in illo cali vel desineret tale in priori loco ibique destrueretur, & sic reuera non esset motus, quia illud mobile ut reproductum non transisset de loco in locum, quia ut refroductum nunquam fuit in priori loco; ergo deest aliquid, scilicet terminus a quo vel remaneret in priori & propter eandem rationem deest terminus a quo respectu reproducti , & respectu remanentis deest terminus ad quem. Instabis, reproductum & remanens est unum &idem.

Respondeo, unum & idem realiter, Concedo, formaliter ut reproductum est, Nego;sic enim inuoluit principium re producens , qui non potest dici motor, qdia non facit transire de loco an locum, sed tantum productor, atque adeo deest unum ex necessariis , scilicet motor.

Inferes inde motum distingui realiter inadaequate, siue distinctione includentis ab incluso , a mobili, scilicet per reliqua quae includit & idem de reliquorum quolibet seorsim sumpto dicendii. v E S T I, o II. .

Suomodo se habeat motis respectu termine

TExminiis qui per motu acquiritur est ubi,

enim transitus de loco in locum , sed quoad hoc duplex distinguitur ubi, siue ubi catio , ubi fluens & ubi fixum : ubi fluens est illud omne spatium quod percurrit mobile non quiescendo in eo , fixam vero est illud spatium in quo quies

cit mobile.. Vnde patet esse tantum d cnominationes extrinsecas; idem enim qui dicitur fluens

fuisset fixum , si ibi mansisset mobile.

Nota

229쪽

Nota etiam duplicem esse ubicationem secum dum aliam considerationem ; alia est participans, alia vero non participans , ad cuius intelligentiam reuoca in memoriam punctum physicum habere quandam extensionem, & licet in se sit physice indivisibile, attamen mathematice est diui-fibile in infinitum. Igitur quod primo occuparspatium A. B. vide fig. s. quando deinde occupat E F occupat locum partieipantem , ac demum

quando occupat B. C. Occupcit locum non parti- Cipantem , quia nullo modo participat cum A.B. Hoc posito circa terminum tria quaeruntur , sciaticet num acquiri successive terminus necessario

debeat, siue pars post partem et & num locus pro-ent acquiri possit non transeundo per medium idemum an motibus contrariis idem moueri possit Dico primo, motus non est necessario successi-uus physice, bene temen mathematice. Probatur prima pars, quiastunc motus est sue- etesiiuus reseiectu loci, quando unus locus acquuritur necessario post alium , atqui physice res nore ita se habet ; nam cum punctum physicum quandam habeat extensionem, poterit unum punctum moueri ex A. in B. quae, ut suppono, sunt puncta

physica, atque adeo physice indivisibilia , unde non potest ibi esse successiua acquisitio partium,

Cum non sint partes , atque adeo cum illud punctum relinquit signum. r. puncti A, acquirit signum. I. puncti, B. & cum relinquit signum x. puncti A , acquirit signum et . punim B ; sed tunc, ut patet, partes non acquiruntur post patres, quia punctum B non habet partes. Inde probatur secunda pars, quia mobile non potest in unico instanti mathematico percurrere totum B S atqui adeo ut diximus illud occupabit per vbuati

230쪽

n p. t V. De corpore naturali f. EE

nes participatas, & inde etiam patet resolutio secundae difficultatis. Quare. Dico secundo, non potesHocus procul acquiri per motum, nisi transeundo per medium. Probatur quia motus dicit transitum ae loco in locum, atque adeo continuum fluxum, neque pomtest concipi motus puncti, nisi dei cribat lineam. Probatur secundo , ii mobile possct migrare cloco in locum sine transitu per medium, v. g. anmgelus qui est in A. posset migrare in D sine tran tu per B. C. ad quamcunqu e distantiam locum acquirere posset, cur enim potius ad unaeta quam ad aliam. Objicies : potest Deus corpus quod est in uno Ioco ponere in alio distanti in instarit,atqui tunc

non erit transitus per medium. Respondeo, potest Deus ponere per motum Nego: per reproductionem, Concedo. Dico tertio, idem mobile non reproductum: non potest simul moueri adaequale in paries co trarias seu diuersas. Probatur, quia simul poneretur in duobus locis adaequatis, haberet enim duos terminos diuersos; sed idem non potest esse naturaliter in duobu Iocis adaequatis. Dixi non reproductum , quia, cum 'e repro ductionem ponatur in diuersis locis , In illism

tus contrarios habere non repugnat.

Dixi etiam adaequate; nam idem mobile quantumvis indivisibile moueri potest inadaequare motibus etiam contrariis s angelus enim dum se explicat, in partes coiitrarias moueri potest e, imo in orbem. Deinde etiam cum anima secundum sententiam cominunissimam extensa sit per totum

corpus, ita ut sit omnibus partibus praesens, dum

SEARCH

MENU NAVIGATION