Atomi peripateticae siue tum veterum, tum recentiorum atomistarum placita, ad neotericae peripateticae scholae methodum redacta. A R.P. Casimiro Tolosate Capucino, in sex tomos distributa. .. Tomus 2. primam partem physicae complectens

발행: 1674년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

rto Pars prima.

riatur mutatuiN ratione alicuius extrinseci,nempe, neque extrinseca crit, cum extrinseca mutata Oaoic pie ilatrinseca, vel in eodem, vel in alio corpore, qualis hic nulla interuenit,non possit res criti. Diae spondeo esse mutatum extrinlece , negatur aut .m quod additur mutationem extrinsecam debere este alicui intrinsecuini; gratis enim Hicitur : quia mutatio loci est denominatio pure extrinseca , sicut lapis qui est primus potest esse ultimus per transpositionem , quae nihil ponit in re nouum, & maxime dicendum , hoc est si talis transpositio fieret in spatiis ultramundanis. Dico secundo, vis natura: mpedientis vacuum notabile, non est tanta quanta vinci nequeat ab agentibus naturalibus. Probatur : potest quilibet Angelus transferre partes terrae in spatia vitramundana. Idem dico de aqua , & de aere; ergo virtute Angelica naturali potest dari va

cuum.

Dices posse quidem Angelos hoc sacere secundum suas vires intrinsecas , scd non potato Dei

decreto secundum quod, ut ait D. Paul. Heb. c. 2. Non illis subiecit Desu orbem terra. Contra : Manet tota vis argumenti: nam de- erctum illud est extrinsecum viribus fiditurae, at-Gde . ideo manent vires naturales A ngelorum sufficientes ad inducendum vacuum , licet de facto

nata itiam illud induisturi sitit. Ad illud Apostolidet co 1ic cile ; Non enim Dem subiecit Angelis or- b. m terrae futurum , per quod quid intelligatur itie explicant authores : aliqui intelligunt de Eccletia : alij de gloria : alij de mundo post resurrectionem ; unde ex illo aliquid concludi e L caciter noa potest contra conclusionem supra-

Probatur

202쪽

D PIII. De corpore naturali sic. a or

Probatur secundo, naturae vis non est infinita; ergo vinci poterit. 3Dices naturae ciuidem vim esse finitam sed vi tutem D i quae naturae vires dirigit esse infinitam. Contra: Deus agit tantum naturaliter, seu secundum exigentiam causarum secundarum , atqui illa exigentia est finita ; ergo & Deus suam virtutσm applicat tantum finite. Deinde si induceretur vacuum , hoc non fieret, nisi per virtutem naturalem attrahendo aerem, verbi gratia, e vase quod in tali circunstantia exigeretur a natura, sicut in fontibus artificialibus ascendit aqua exi

gente natuIa.

Obiicies : illud a quo maxime abhorret natura quodque metuit non potest dari naturaliter; tqui natura maxime abhorret & metuit vacuum , ut constat experientia : nam hac de causa ascendunt grauia, & descendunt levia , ergo non datur vadi

cuum naturaliter. . . . I '

Respondeo : cum dicitur naturam abhorrerea vacuo, hoc dicitur per metaphoram , abhorrere enim & metuere pertinet ad ea quae praedita sunt cognitione, aut saltem sensatione. Si dicas per naturam te intelligere aut horem naturae. Respo deo adhuc ibi esse metaphoram ; neque enim Deus capax est metus. Certe si uti necesse sit me. taphoris , melius diceretur naturam amare plenis . tudinem,quam abhorrere a vacuo. Ad piobatio nem minoris respondeo omnes illos motus pro- ienire a glauitate, quatenus omnia corpora gr. a- uitant, & petunt centrum mundi, & ad illud tendunt quantum possunt, cum hac t,men differentia , ut quae sunt magis grauia I ro, me accedandi ad centrum, quia pellunt minus grauia, ut vide-nvis lapides mergi in profundum i aquam vero

203쪽

attolli su sum : spatia quae inter corpora dura re- linquuntur repletntur a io renuiori corpore quo1 se per illa foraminae ingerit, ut si repleatur fossa lapidibus, spatia quae inter lapides relinquuntus replentur arenulis & spatia quae inter arenulas relinquantur replentur acre, non quidem ob metum quendam phantasti cum vacui, sed Oh innatam grauitatem , quae ab agentibus naturalibus vinci non implicat. Deinde talis metus nulla da, tur causa ; ergo admitti nequit. Dices causam finalem esse commodum vin- luetsi ; si enim daretur vacuum , non possent cor municari influentiae coelestes,quibus tamen indigent corpora inferiora. Contra et potest dari mo- itus in vacuo, atque adeo cum influentiae coelestes itini corpuscula quaedam , . r medium vacuum pertransire possunt. Deinde esto , quod tales infuentiae non communicarentur per lineam rectans,. possent communicari per lineam refractam, sicut patet de luce. Demum cum coeli non indigeant i influentiis terrae, poterit in coelis dari vacuum. Dico tertio , licet dati possit vacuum notabile

vitibus naturae, difficillimum tamen est. Probatum iuuia cum in omnibus disseminati sint pori, in ipso Jetiam vitro , quod comperrum est. argentum luiuum trandi ratione exudauisse , imo u in lon- lgiorem tubum recuruum producatur inflecti , re- lcedente corpore , quo replentur vasa quae ad tet . lem experientiam adhibentur, succedent corpus cula quae sunt intra poros, non metu vacui , linnato pondere, porosque lux, aut aer subtilisn- smus peruadet ; illud tamen minus. dissicile fieret lin vasis quorum latera essent valde compacta, resivalde spissa, & opaca propter pororum implican- ltiam. Hinc Linosa Valeriani Magni experientia,

204쪽

DIIp. IIS. De corpore naturassi Et a

quae ita tubo vitreo hermetice una parte occluso plenoque argento vivo peragitur, non coitu incere videtur, dum enim in aquam argentum uiuun descendit , tubique medietatem ad sensum vacuam relinquit, illi succedit lux per poros vitri ingressa, sicque medietas illa non est reuera v cua, licet sic appareat. Dico quarto , in omni corpore quamplurima vacua sunt disseminata. Probatur ex compositione continui ; atomi enim propter figuram irregularem non ita bene copulantur , quin poros relinquam , ut patet maxime in viventibus , qtiae alioquin non crescerent per intus susceptionem defectu meatuum s imo & in corporibus etiam densissimis ; aurum enim hydrargyro saturatur, rein caeteris etiam metallis inflexio , diductio , ex

contractio cernuntur.

Dices: aliqua non videntur pati inflexionem. Contra: patiuntur de facto, sed propter exiguam partium distractionem talis inflexio non est sen sibilis. Constituatur virga ex tali materia, & ad eam infringendam requirantur octo gradus conatus , quaero an a septem conatus gradibus vim aliquam passi sit illa virga, vel non : si secundum, non frangetur octavo, septem enim nihil in eam potuerunt, nivito minus unus qui superest: si vero vini aliquam passa est ergo per singulos gradus paulatim labefactabatur per maiorem , remaiorem partium diductionem , donec tandem per octauum gradum nexu omnino soluto frangitur , prius enim res inflecti debet ; poros igitur ligni, verbi gratia, replet aer,aeris poros aether, si detur aethor,aetheris lux : luce autem recedenteremanent pori vacui , neque enim datur progres qua in infinitiun , etsi igitur admirteretur natu-

205쪽

Absit

ram ab Hyriete a magno vacuo , non tamen a paruo, sicut vivens abhorret a magno vulnere, non

tamen a poris , imo habet eos necessarios ; sic enim omnia corpora illis egent ad recipiendos influxus coelorum qui sunt minutissima co

puscula.

Probatur tertio, specialiter contra Cartesuna: antequam communis illa totius uniuersi mate. ries tanta pernicitate moueretur, 'el partes unitas i ter se,& ominino continuas habebat,uel non: si secundum ; ergo inter partes erant spatiolae

vacua: si primum, quomodo distractae sent a se inuicem , &circumactae sunt absque eo quod ullum inane spatium admjserint Dices , poros qui inter particulas intercedunt niteri tenuissimi pulueris granulis. Contra et vel illa granula sunt flexibilia , vel non : si sint flexibilia et ergo poros habent , at quo replebunturrori illorum . si non sint: flexibilia non poterunt ita sese contingere quin i speciosa vacua relinquant. Confirmatur ex aere vi in phialam intrusos primus replebat totam ; qui ergo vi in truditur, vel priorem penetrat, vel occupat vacua quae ibi Confirmatur secundo, ex rarefactione & con- densatione, quae sine dubio clarius, atque facilius

explicantur, si admittantur vacua illa inter parti- .culas primas,ut infra patebit. Obiicies : vacuum esset pars mundi .Respondeo non magis esse partem quam tenebras , & caecitatem. Opponuntur nobis multae experientiae: se H l

206쪽

D 'III. De corpore mituralis c. a O Qv EST Io II. uomodo res Fondendum sit experientiis, afferunturia negantibus vacuum.

PRirna experientia est cucurbitularum medicorum in quibus videmus carnem assurgere. Respondent aduersatij talem effectum prouenire ex eo quod aer a calore flammae rarefactus condensetur, cum extinguuntur candelae,& cum condensatur, minorem locum occupet necesse est, &sic assurgit cato propter metum vacui. Contra primo , obseruaui carnem assurgere antequam candelae extinguantur, atque adeo antequam condensetur aer, imo dum magis calcfit. Secundo , momento quo cucurbitula imponitur flatu expellatur aer rarefactus , ascendit eodem modo caro. Tertio , impleatur cucurbitula sumo spisso , vel ungatur oleo coagulato, aut pinguedine, apponatur intus lintea-men madidum , ut attollantur vapores , & sic repleatur quod per condensationem posset relinqui vacuum ; sed semper eodem modo assii r-git caro , &itamen ibi non est timendum vacuum. Si hoc proueniret ob metum vacui, deberet idem effectus cerni, si cucurbitulae applicarentur ligno. Deinde aliquando fiunt tumores in vultu similes illis , non certe ad impediendum

vacuum, ut patet. Demum deberet cessaret mor statim amotis cucurbitulis,quia tunc cessaret

metus vacui.

Respondet Pascalis hunc effectum prouenire ex eo quod aer circunstans cucurbitulam premat carnem & cogat assurgere, dum condematur aer Per

207쪽

Der extinctionem candelarum : sed eodem modo refutatur. P: aeterea , si hoc proueniat ex solo Pondere, qu ire non affulgit caro in cucurbitulis lcruti hominis applicatis sine igne , cum tamen is Dinnia munda mundis ) ut a quodam peritissimo & erudit stimo medicinae professore didici aisurgat caro faeminae quodam morbo tamineo Trocantis , dum cucuroitulae applicantur etiam sine igne. Non diffiteor tamen talem pressionem Ialiquid iuuare. Dico igitur carnem assurgere ex eo quod aercalefactus ingrediatur in carnem , calore enim aperiuntur pori & inflatur pellis quam propter unionem sequitur caro , & proritatur sanguis ut dassiuat: assurgit autem in Seminis, quia dum tali amorbo aegrotant, exhalant malignos vapores calidos qui per vitrum aut aliud vas applicatum Parti, ubi magis dolor urget,refleetuntur & pel- llem calefaciunt & ingrediuntur , & sic inflant. Secunda experientia: e dolio non egreditur vinum nisi fiat aliud foramen aut desuper aut in summitate. lRespondent aduersarij hoc fieri propter me- tum vacui, quia nisi fieret aliud soramen, relin- lqueretur aliquod spatium vacuum a quo natura abhorret.

Contra : si impleatur dolium aqua, non experiemur eamdem dissicultatem ,Πut refert Soret ;& quomodo potest timeri vacuum in dolio, cum vinum unius dolij tot vapores emittere posser iquot sincerent ad implenda plura dolia.. Demum , cum allistae naensurae vini extractae sunt , non est amplius recurrendum ad foramen . Dices forte aerem tunc rarefieri: at nunquid antea via uum rate fieri poterata

208쪽

Di p. II I. De corpore naturati O c. Lor

Respondent Cartesiani hoc prouenire ex eo quod corpuscula quaquauersum magno impetu volitantia ante foramen impediant vinum ne egrediatur , at si fiat desuper per illud sese immiscent& urgent vinum.

Contra : si foramen non fiat desuper , sed tantum in superiorr parte eiusdem faciti dolij, egreditur vinum quod tamen poterat impetus corpus- eulorum impedire & quasi obturare duo foraminatam bene quam virum,quandoquidem sunt in eadem fronte. Respondet Magnanus vinum effluere quando factum est foramen desuper , quia aer grauitacdesuper & aerem pellit qui impediebat egressuna vini. Fateor hanc responsionem mihi multum placere & reuera concedo pondus actis desuper non parum iuuare, attamen non omnino soluitur difficultas 3. Contra enim' : cur, quando aliquae mensurae vini Euxerunt, non sentitur talis difficultas, tiacet enim nullum fiat foramen desuper , libere fluit vinum an sorte diceres , quia aer iam inclusus grauitat supra vinum,at nonne vinum quod antea ibi erat magis grauitabat 3 certe vinum grauius est aere, deinde & hoc est etiam contra omnes alios, fiat foramen paulo maius, cuius diameter sit transversum digiti & , quantumvis plenum sit dolium , nulla sentietur difficultas. Nec dices ob magnitudinem foraminis ingredi

aerem; nam contra: toto foramine d cum magnoia petu egreditur vinum. Pico ergo non egredi vinum, quia partes vini sese inuicem comprimunt, unde non effluic vinum

nisi festuca vel alio intruso prorites & guttam

aliquam diripias quae quasi facto impetu plurimas.

209쪽

alia I e. lena eruptione fluentes pone sed trahat &quandiu p.ilaa p rr foramen in dolio remanebat tandiu vinam effluet : fit autem foramen aliud ut fumosi vapores egrediantur,qui nimis vinum comprimebant tenaciusque reddebant 1 adde quod aetsi ingrediatur iuuat diuisionem. I ertia expetientia : in vase hortensi labius in

modum cribri pertuso aqua tenetur suspensa , quandiu foramen superius obturatur, & fuit si ritu atque aperitur illud sora rneo.

Respondent ad iter sari j hoc euenire,quia si siueret aqua, daretur vacuum, cum nihil substitueretur loco illius.

Contra : cur non respondent consequenter ad

superiore in eaeperientiam , quod sicut tactis duobus soraminibus in fronte doli, per unum ingreditur aer & per aliud egreditur vinum, ita etiam cum multa sint solamina in fundo illius vasis, per , unum posset aer assurgere, dum per alia effunderetur aqua E Deinde fiat foramen in aliqua pelle aeri expansae & eadem erit dissicultas, ut refert Soret. Praeterea eandem difficultatem experimur in phiala plena omnino euersa, si collum sit angustius & quidem non propter metum vacui , quando enim phiala est tantum semiplena , idem non euenit, licet sit idem periculum vacui, si dicas in illo casu egrediente aqua rarefieri aerem contra : quando phiala plena est egrediente una

parte aquae poterat alia rarefieri re par est ratio, ct reuera si author naturae instituisset ut nullum.

natura creata admitteret vacuum, non est du

bium quin faciliori & simpliciori modo usus

fuisset ad vitandum huiusmoili vacuum; nam sapientiae Dei est ita procedere , & ad hoc reuocatur illud axioma, frustra fit per plura quod fieri Potest

210쪽

Disp. I IL Die corpore naturali O c. et o se

potest per pauciora , & frustra fit per difficilia media , quod pQtest ficri per facilia ; atque adeo

eum facilius & simplicius impediretur vacuum per rarefactionem aquae, non est cur hoc fieret per iuspensionem aquae quam tota natura stupens mi

ratur.

Respondet Maignanus,ut vera causa cognoscatur, sumi debere unicum foramen sic enim dicendum erit de reliquis. Illi igitur imminet cylin-der aquae qui bene sustineri potest ab aere circum- pellente , praesertim cam sit tantum palmaris aut paulo amplius ; si enim longior esset , paululum einueret ; adde quod aer & aqua non consentiunt ire filatim 1ed bullatim & gurtatim ire tentant, ostium vero est valde exiguum : itaque aperto superiori spiraculo fuit propter aerem cylindroaqueo insistentem , & propter eandem rationem non effultra quae phyala omnino euersa, bene tamen ex inclinata', quia tunc oblique incurrunt in se inuicem aqua & aer & propter angulum fa

cilius illa in suctas , hic in bullas diuiditur.

Contra: si hoc proueniret a vi aeris circum-

pellentis & stinentis, idem euenire deberet , si foramina elsent latiora, quod tamen salsum est,& a fortiori sustineri deberet aqua phialae tantum semiplenae, & tamen tota essivit, ut dixi supra Dico igitur rationem esse , quia aqua diuisionire sies ii, quae resistentia prouenit tum ob naturalem unionem partium , tum vero maxime quia partes aquae quae sunt ad latera A.& B. vide fig. I. propter decliuitatein laterum premunt eas quae ixint in medio , & quia angulta sunt foramina impediunt diuisionem aquae: aperto autem superiori spiraculo vasis fluit aqua, quia pondus aeris insistentis in forantiae C. additum ponderi aqua: D D II superat

SEARCH

MENU NAVIGATION