장음표시 사용
171쪽
superior, ut Perditissima ratio est virtutis bona negligere , fortunae bona appetere. Quibus rebus adhiberi potest haec Exornatio e omni generi , Demonstrativo praemsertim , omni figurae, omnibus partibus
OVid est Ad nominatio E Exornatio, qua
plures dictiones , voce similes, significatione dissimiles , aut additis , aut detractis , aut mutatis litteris , aut syllabis, magna cum festiuitate collocamus: hoc modo , Multos avium dulcedo ducit ad avia
Item. Hic profecto in recitanda hac oratione, non tam orator , quam arator mihi visus est, o Fit mutatione casuum unius nominii , ocquandoque plurium : ut Alexander Macedo summo labore animum ad virtutem . pueritia confirmauit. Alexandri virtutes per orbem teme cum laude , & gloria vulgatae sunt. Alexandro si vitia longior I fuisse
172쪽
fuisset , Oceanum Macedonum nomen transvolasset. Alexandrum lamnes maxime metuerunt, & plurimum dilexerunt. Ab Alexandro Darius Rex Persarum superatus est.
Adnominatio, siue Annominatio, vel acifictio Graece quae scribitur etiam per omicron , & quidem eodem verbo quasi contraria augentur. Terent. in Andr. Inceptio est amentium haud amantium. De qua figura Quintil. lib. o. cap. 3. di Belo-aldus in Philippicam Ciceronis . Mem Rufilaianus . Veteres similia dicebant, ut Cic. Minus charum putauit fore de armario,qua quod de Sacrario ivisset ablatum. Quibus rebus apta est haec Exornatio v Omni Generi, Demonstrativo praecipue, omni figurae, & humili prauertim Narrationi, &conclusioni .
Ovid est subiectio 8 Exornatio, qua admuersarios interrogamus,quid contra uo So dici
173쪽
dici possit; deinde subijcimus id, quod di
ci oportet , quod sit pro nobis , & contra
Quaero igitur , Iudices , unde iste tam pecuniosus sit faetus e Amplum patrimonium reliinim est. At Patris bonae venierunt :Haereditas aliqua obuenit 'Non potest dici. Nam a necessarijs omnibus exhaeredatus est. Prginium aliquod ex lite, aut iudicio cepit: Non modo id , non fecit, sed etiam insuper ipse grandi sponsione vinctus est. Ergo si his rationibus locupletatus non est, sicut omnes videtis , aut isti domi nascitur aurum , aut unde licitum non est, capit. Item . Mater quae Romae educata est pro dote marito tradidit, atque ita ad filium per
Nequaquam id dici potest , nam quae ancilla seruitutem seruierat , quasdam tegu las , quq vix decem aureolos valebant pro dote ad maritum tulit. -At industria, & arte nautica pecuniam sibi acuitisiuit, qua hoc nauigium comparauit,
174쪽
Inao nunquam h Veneto portu soluit. Herus , qui cum vixit , & diu seruiuit , ei dono dedit. At ille pannorum mercaturantiexercebat snauigia nunquam habuit. Si jgitur nullis his rationibus hoc nauigiusibi comparauit, restat, ut talum furto ad
eum peruenerit. Subiectio . . Enumeratio vero xvir vis, o, Graece dicitur.
Quibus rebus congrua cst haec exornatio e Generi Iudiciali, & Deliberativo, graui figurae , Confirmationi, & Confutationi .
Ovid est Gradatio I Exornatio, qua veluti per gradus ab ijsdem verbis ad eadem verba , diuerso casu posita ascendere videmur: hoc modo. Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos comparauit . Item. Quo tempore Romam migraui, ad Eccleste gubernacula sedebat Paulus v. Romanus , post Paulum V. delectus est Pontifex
175쪽
tifex Gregorius XV. Bononiesis,post Gregorium XV. Vrbanus VIII. post quem Innocentius X. cui Deus Opt. Max. vitam diuturnam , floridosque annos concedat, ut sanissime,quemadmodu hucusque fecit,Ecclesiam Dei lango tepore gubernet. Gradatio Graece x M. xν κ' , &ascensus quibusdam dicitur. Quibus rebus aptanda est haec Exornatio pGeneri Demonstrativo praecipue , mediocri, & humili figurae, narrationi,& perorationi . .
id est Definitio e Exornatio, qua rei
alicuius proprietas breuiter, & abso-- lute ostenditur, hoc modo: Maiestas Reip. est, in qua cotinetur dignitas, & amplitudo ciuitatis . Item. Iustitia est animi virtus , quae unicui quod suum est, tribuit. Haec exornatio percommoti estiquarido ambbigitur de vero nomine alicuius virtutis . E. g. Quam tu iDrtitudinein appellas, temerita
176쪽
meritatem ipse dico . Nam fortit Ido est contemptio laboris, & periculi cum ratione utilitatis, & compensatione commodorum . Temeritas vero est cum inconsiderata dolorum perpessione gladiatoria periculorum susceptio.Quibus rebus aptanda est haec Exornatio eomni generi, graui figurae,Confirmationi ,& Confutationi, & pernecessaria constitutioni definitiuae. Definitio Graece dicitur
oblim x 'fitque ex Iul. Rufino, cum definimus aliquam rem nostrae causae ad utilitatem, neque tamen contra commune noopinionem.
De Transitione , stura Transgressione.
OVid est Transitio e Exornatio , qua
ostendimus breuiter , quid diximus ,& quid deinceps dicturi sumus , hoc modo: In Patriam cuiusmodi fuerit, habetis, nunc in Parentes , qualis extiterit, consi
Item . De fortunae bonis hactenus diximus ,
177쪽
nunc ad animi bona transeamus . Haec Exornatio reficit Auditorio animum , &ad caetera, quae sequuntur, facit attentum. Eadem figura dicitur variatio, aut transitus , Graece Metastasis,vel Metabasis , M et ame. ior, e vel Meet Avim, - ό cum a persona ad personain transitum facimus ratione aliqua , vel affectu . Iul. Rufi & P. Rutilius LupuS. Quibus rebus conuenit haec Exornatio/ Omni figurae, partibus Orationis, praeterquam Diuisioni, & Conclusioni. V
Exornatio, quae posito uno verbo, aliquod melius, ac vehementius reponit: ut, o Virtutis comes inuidia, quae bonos omnes insequeris, imo inscctaris. Item . Si frater tuus hoc rogauisset nostrum Principem, id facillime impetrasset. Hic Exornatio facit Auditorem arrectiore,
quam si statim ad optimum, &electissi-
178쪽
mum verbum orator deueniret. Quibus rebus applicatur hqc Exornatio Om ni generi, omni figurae, omnibus partibus Orationis, & maxime confutationi,& con
OVid est occupatio Exornatio,qua di
simulamus velle aliquid dicere, & tamen interiectione verborum ita dicimus , ut maiorem suspicionem in animis Auditorum relinquamus , quam si inaperte diceremus et hoc modo, De pueritia quidem tua, quam tu omnium intemperantiae addixisti , plura possem in medium asserre, si hoc tempus idoneum putarem . Item Multa praetereo, quae de te possem dicere , nisi rationem haberem horum virorum,apsid quοs me pudet dicere ea,quae nihil te puduit facere . ioccupatio in Rhet. ad Herenn. dicitur, Grae- cc omissio, praetermissio, praete- ternio. In qua figura velut ex abundanti
179쪽
enumerantur adiecta, ut apud Ter.in Phoritu conijcito caetera, quid ego ex hac tuopia nunc capiam,& quid tu ex ista copio: ut ne addam,quod sine sumptu ingenuam, liberalem nactus es &c. Quibus rebus haec exornatio commoda est pomni generi, omni figurae, omnibus partim bEs orationis, praeterquam Diuisioni.
De Disiunctiones . . Ovid est Disiunctio e Exornatio, qua
aut duas sentetias, aut plures uno suo verbo concludimus, hoc modo:Formae dignitas , aut morbo deflorescit, aut vetustate extinguitur. Item . Pop. Romanus Numantiam deleuit Carthaginem sustulit, Corinthum disiecit Fregellas euertit. Item. Eloquentiam natura parit, ars nutrita. imitatio amplificat, exercitatio perficit. Item.Pompeius bello maritimo raratas summa celeritate superauit,Mithridatc debel
lauit, ygranem supplicem in Regnum uestituit,
180쪽
stituit , Triumphum omnium pulcherrimum meruit.
Graece potest dici , avit, . . quasi diuortium , vel separatio, aut seiugatio.
Exornatio , qua verbum in medio posiluith partes superiores , & inferiores complectitur, hoc modo: formae dignitas , aut morbo deflorescit , aut vetustate. Item. Hominis stelicitas in virtute consistit, aut in animi tranquillitate.
Ovid est Adiunctio e Exornatio , qua
verbum aut in principio positum , aut in fine plura comprehendit. In principio , hoc modo: Deflorescit formae dignitaes , aut morbo, aut vetustate. In fine sic. Aut morbo , aut vetustate formae dignitas de-