장음표시 사용
141쪽
vno modo pro inuento probabili , aut necessario , quod animo concipimus, unde a Graecis dicitur enthymema : altero pro cxplicatione ipsius inuenti , de qua superitis dictum est . Debeene Orator semper uti artificiosa argu mentatione , hoc C sh, primo loco poner propositionem , secundo Rationem , tertio Assiimptioilem, quarto Confirmationem , quinto Complexionem , & sequi ordinem praescriptum e Minime . Nam illud pareret satietalcm, quae maxime est deuitanda . Itaque licet incipere , quandoque ab As sumptione, quandoque a ratione & confirmatione, id quod cognosces, si apud Ora torcs diligenter aduerteris, &superiora
Assiimptio . Carthaginienses Persaepe nos fefellerunt. Propositio. Stulti sunt, qui semel decepti eorum rationi fidem habent. Complexio . Summa igitur amentia est , in eorum fidem spem habere , quorum perfidia toties sis deceptus.
142쪽
OVid est Confutatio e Est contrariorum
locorum dissblutio : Est Cic. adHerenn. quippe qui libro de Inuent. eandem ctiam sub nomine reprehensionis definies et Reprehensio , inquit , siue Confutatio est Oratio, per quam argumentando aduersariorum confirmatio diluitur , aut infirmatur, aut alleviatur.
Vnde sumitur materia Confutationis p Exijsdem locis , ex quibus Confirmatio, scilicet ex attributis personis, & negotiis . Quid potissimum seruandum est in Confutatione I Vt negemus, aut diminuamus,aut ostendamus ea, quae ab aduersarijs dicta sunt stare , & esse pro nobis . Quot modis reprehenditur argumentatio facta ab aduersat ijs I Quatuor. Si aut ex ijs, quae sumpta sunt, non conceditur aliquid unum, plura'ue, aut his concessis complexio ex his confici negaturi agi si genus argumentationis vitiosum ostenditur: aut si contra firmam argumentationem alia aeque
143쪽
MONIMENTA. io Taeque firma , aut firmior apponitur . Quot modis reprehenditur argumentatio, cum ex iis , quq assumantur , non conceditur aliquide Octo.
Si aut id, quod credibile dicunt aduersarij , negatur esse huiusmodi . Aut quod comparabile putant , dissimilo
ostenditur. Aut iudicatum in aliam partem traducitur. Aut omnino iudicium improbatur. Aut quod signum esse aduersatij dixerunt, id huiusmodi esse negatur. Aut si complexio una parte , aut utraqu reprehenditur. Aut si Enumeratio falsa ostenditur.
Aut si simplex conclusio aliquid falsi demonstratur habere. Quomodo infirmatur credibile e Si perspicue falsum erit , ut Nemo est, qui non pecuniam, quam sapientiam malit, & ex contrario hoc modo: Quis est, qui non officii eupidior sit , quam pecuniae I Aut si omnino erit increcrabile, ut si quis, quem conmstet esse auarum, dicat alicuius mediocris officis causa, se maximam pecuniam ne
144쪽
glexisse, aut si quod in quibusdam rebu., , aut hominibus accidit , id omnibus dicatur Usu venire , hoc pacto : Qui pauperes sunt, ijs antiquior officio pecunia est. Qui locus descrtus est , in eo caedem factatam csse oportet. In loco celebri homo occidi, oui potuit Aut si id, quod raro fit, fieri omnino negatur, ut Nemo potest uno die, neque non laborans virtutem adipisci. Quomodo infirmatur comparabile I: Si ne gatur illud esse simile huic rei, de qua agitur . Id fieri poterit, si demonstrabitur diuersum esse genere, natura, vi , magnitudine , tempore , loco, persona, & opinione , &c. huius facultatis indigeinus, cum ipsa argumentatio, quae per inductionem tractu tur, erit r prehendenda .
Quomodo infirmatur iudicatum I Vituperatione eorum, qui iudicauerunt, & ostendemus illud iudicium a Sapientibus non esse, probatum, illud dissicilius , & obscurius fuisse, hoc vero,de quo nunc agitur,longet facilius esse , & alia eiusmodi dicemus . Quomodo infirmatur signum e Si aut negam mus , aut parum magnum fuisse dicamus,
145쪽
aut a nobis potius, quam ab aduersarijs . Quomodo infirmatur complexio I Duobus modis nisi sit necessaria, nain ea nunquam reprehenditur conuersione , aut alterius infirmatione. Hoc modo et Nam si veretur, quid eum accuses, qui est probus. Sin inuerecundum animi ingenium possidet, quid eum accuses,qui id parui auditu aestimat . Hoc argumento aduersarius vult concludere hunc non cisse accusandum is Ego autem sic conuerso, immo accusandus est; nam si veretur, accuses , non enim parui auditu aestimabit: sin inverecundum, animi ingenium possidet, tamen accuses , non enim probus est. Alicrius autem partis infirmatione, hoc modo,reprehenditur: verum si veretur, accusatione tua ab errato recedet.
Quomodo infirmatur Enumetatio e Si ostendemus aliquid praetermissum esse, aut aliquid infirmum adnumeratum. E.g. Propositio. Quoniam habes istium equum et aut emeris oportet , aut haereditate possideas : aut munere acceperis, aut domi ti
bi natus sit, aut si horum nihil est, surri-
146쪽
Assumptio . Sed neque emisti, neque &c. Complexio. Neccsse est ergo surripueris . Hic praetermissium est , aut ex hostibus captus est, quod si inferretur,enumeratio infirmabitur . Da exemplum alicuius infirmi enumerati et Finge aduersarios dixisse, aut insidias facere voluisti, aut amico morem gessisti, aut cupiditate ductus fecisti: respondebit reus, Amico morem gessi . Id leue, & infirmum ex utraque parte existimabitur. Quomodo simplex Conclusio infirmabitur e Si id , quod sequitur, non videatur nece sario consequi; nam si necessario consequitur , reprehendi non potest: ut si spiritum ducit, vivit. Si aurora surgit, fit dies. Uerum fi de necessitate non consequitur, potest reprehendi vi si mater est, diligit filium : si aliquando peccauit , nunquam corrigetur. contra primum dici potest, . quod non omnis mater diligat filios. Nam Medea interfecit filios . contra secundum, quod multi commisso uno peccato corriguntur . Quo-
147쪽
Quomodo infirmatur Complexio 8 Quando concessis propositione, & assumptione, tamen ostendimus , id non consequi , quod concluditur. E.E. aduersarius usus fuerit hoc argum ento. Propositio JSi venisses ad exercitum , a Tribunis militaribus visus esseS . Assiimptio. Ab his autem non est visus . Complexio. Non es igitur profectus ad exercitum . In hoc igitur argumento concessa propositione , & assumptione , facile complexio poterit refelli , qua non consequitur, quod non venerit ad exercitunia , quia non sit visus a Tribunis militaribus . Alterum exemplum argumenti. Propositio. Si pecunia indigetis, pecuniam non habetis: si pecuniam non habexis,pauperes estis .
Assumptio. Indigetis autem pecunia, Confirmatio. Mercaturi enim, nisi ita esset, operam non daretis. Complexio. Pauperes igitur estis. Hoc sic reprehenditur, cum dicit ille, si indigetis pecuniae,pecuniam non nabetis,po
test intelligi, si propter inopiam in egestate
148쪽
estis, Pecuniam non haberis : potest etiam sic capi , cum ille ait iuue , indiseris pecunia,vultis pecuniae plus habere . Ita non consequitur, Pauperes igitur estis. qiutiliter in hoc exemplo ' ..
Propositio. Si ad illum haereditas veniebat, verisimile est, ab illo esse necatum. Assumptio. Ad illum autem haereditas Complexio. Ille igitur hunc interfecit. Non est valida haec complexio.
OVid est Conclusio, siue Peroratio, siue
Epilogus Est artificiosus terminus totius orationis- . Quot modis fit Peroratio e Tribus, Quando- cive M pcr Enumerationem , quandoque per Indignationem,& quandoq. per Conquestionem
Quid est Enumeratio p Quaedam repetitio , per quam res disperta, & diffusi per Orationem dictae, Unum in locum coguntur,&reminiscendi causa in memoriam, & quati
149쪽
sub aspectum audientium redUcuntur . Quas res breuiter debet colligere Enumeratio Quae in diuisione , confirmatione , &confutatione sunt copiose dicta . Qid est Indignatio e Oratio , per quam , aut in hominem , aut in rem quampiam mamgnum odium , aut grauis offensio concita
Vnde sumitur Indignatio e Ex iisdem locis ,& rebus , quae personis , & negotiis sunt
tributae, ex quibus nascuntur etiam amplificationes, quae a locis communibus materiam sumunt.
Qui sunt loci communes I Orationes amplificatiuae in ipsa vitia, ut contra parricidam, furem, sacrilegum, tyrannum &c. quae tamen deinceps ad res, & personas priuataci, de quibus agitur,ab Oratore deduc uutur . Inductio indignationis cuius cst propria Accusatoris, qui maxime suscitat Iudices co-tra crimina reo obiecta. Quomodo deducitur materia amplificandi per locos communes e . . Primo si orator commemorat quantae curaeca res fuerit maioribus nostris , Regibus , H Maia
150쪽
Magistratibus, Nationibus, hominibus sapientissimis , Senatui, & quemadmodum de his rebus sit in legibus sancitum . Secundo si idem Orator demonsti abit illud crimen ,de quo agetur,pertinere,aut ad superiores,aut ad pares,aut ad inferiores,&c. Tertio percontabitur Orator, quid sit euenturum , si idem omnibus concedatur, & ea re neglecta ostendet, quid periculorum, &incommodorum consequatur . Quarto si dicet Orator, si huic remissum sit, multos deinde alacriores ad maleficia futuros , quos adhuc expectatio huius iudi-cu remoratur. Quinto si demonstrabit, quod si semel aliter iudicatum sit, nullam rem postea fore,quae huic incommodo possit mederi, aut perperam factuin , aut erratum iudicium , &utetur comparatione aliorum criminum , ostendens alia crimina forto posse corrigi, sed hoc nunquam posse, si E.g. de proditione patriae ageretur .
Sexto si ostendet orator illud crimen eoi sulto factum, deinde subiunget facinoris voluntarij nullam excusationem audiendam