장음표시 사용
211쪽
stus dicitur agnus, leo, petra,vitis,vermis,& id genus plura; quae omnia Christo non proprie, sed per similitudinem quandam adscribuntur. Alter vero sensus mysticus,& spiritualis est longe secretior , ac sublimior, qui non omnibus pervius, sed in intima verborum medulla reconditus latet , non per verba , sed per res ipsas significatas, ut cum per serpentem aeneum in ligno suspensum Christus in Crucem sublatus deugnatur.Vtriusque sensus discrimen docuit nos S.Paulus Apostolus in Epis . a. ad Corinthios, inquiens, Iudaeos quotidie legere audire lectionem veteris testamenti iuxta literam , sed esse positum velamen super cor eorum, ut non intelligant spiritalem intelligentiam , quae vivificat. Et ad Romanos scribens ostendit legem de circumcisione duplicem sensum habere, al- iteru iuxta literam circumcisione solius carunis significantein, cuius laus est apud homines: alterum circa spiritum praecipientem circumcisionem cordis magnopere a
Ad horum igitur sensuum explicationema
212쪽
duo inuenta sunt expositionum generata, , Historicum sciliaeet , ac Mysticum . Porro historica expositio est, quae sensum historicum , siue literalem elucidat, quo quidem saepissime usus est Dominus noster Iesus Christus in enarrandis Sacris Scripturis,ex quibus exempli gratia accipere possumus expositionem eius in legem Moysi de dando libello repudij , quae in Deuteronomio a g. scribitur his verbis: Si acceperit homo uxorem , & habuerit eam, & non inuenerit gratiam in oculis eius propter aliqua foeditatem, scribet libellum repudij, & dabit in manu eius,& dimittet eam de domo sua. Quam legem cum perperam intelligerent Pharisiei existimantes Moysem ma-dasse maritis, ut quacumque de causa VXores infensas dimitterent, & alteram ducerent, Christus eam iuxta veram Mosaicaeliterae sententiam hunc in modum declarauit, inquiens ; Matth. 1 f. Moyses propter duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic . Dico autem vobis, quia quim
213쪽
fornicationem, & alteram duxerit moecha tur , & qui dimissam duxerit , moechatur . quasi dicere voluisset Saluator noster: Vos Iudaei genus hominum estis bestijs immitius , & efferatius sine timore Dei, sine dilectione, ac misericordia, ideo vobis Moyses permisit quid cm, sed non praecepit repudiare uxores odio habitas,non tanquam aliquod licitiam, feci tanquam remedi uri ad euitationem maioris mali paratum ; nosidio , ac dc speratione inseparabilis coniugis adducti adcedem coniugis verteremini. Semper enim malum fuit ob quaiacumque
caulam repudiare uxorem, & alteram accipere , imo contra ipsam naturam matri-
momj ab initio generis humani conditam, cuius lex est , Propter hanc relinquet homo patrem , & matrem suarn, & adhaerebit uxori suae; & erunt duo in carne una . Mystica , hoc cst, Arcana, seclusa, & spiritalis expositio dicitur de ad elucidationem mysticorum sensuum , qui in Sancta Scriptura clauduntur , necessariara est , tres particulares explanationis species, si tira partes complectitur, hoc est, Allegoricam, M Tro
214쪽
Tropologicam , & Anagogicam iuxta triplicem praeteriti, ac praesentis , & futuri temporis differentiam distinctas. Allegorica praetcritarum in veteri Iegra umbrarum , ac figurarum prinotiones , ac praesagia manitastat. Hac edocuit Christus Iesus Matth. xvn. cum loquens ad Iudaeos de Ioanne Baptista dixit: Elias quidem venturus est, & restituet omnia; dico autevobis, quia Elias iam venit,& non coguomuerunt eum : Sed fecerunt in eum quaecunque voluerunt. Significans his verbis, Elit vitam in veteri testamento fuisse typum in vinbram vitae Ioannis,qui ab exordio noui testamenti venit in Spiritu, & virm tute Eliae. Paulus quoquc in Epistola ast Galatas IV.explicans allegorice historiam, duorum filiorum Abrahae ait . Scriptum est, quod Abratam duos filios habuit, unude ancilla, & unum de libera: sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autein de libera per repromissionem; quae sunt per allegoriam dicta. Haec eniin sunt
Tropologia , quae in Scripturis Sanctis ge
215쪽
, dictaque sunt , ad praesentis vitq moralem institutionem conuertit. T-ADta ,cum
serino ad emendationem morum dirigitur; hac usus est idem Redemptor noster Mad. h. XII. cum historiam poenitentiae Nini uitarum, & aduentus Reginae Austri ad Salomonem ad exprobrados perditissimos mores , & obstinatissimam incredulitatem Iudaeorum deflexit,inquiens:Viri Niniuiti surgent in iudicio cum generatione hac,&condemnabunt eam , quia in praedicatione Ionae egerunt poenitentiam & ecce plusequam Ionas est hic Regina Austri surget in iudicio cum generatione hac , & condem nabit eam; quia venit a finibus terrae audire Sapientiam Salomonis , ecce plusquaSalomon hic . & Paulus in Epis . l. ad Corint. Historiam Hebraeorum , qui in Deserto perierunt ad mores accommodans , ait: Patres nostri omnes mare transieruut,&c. Scripta sunt autem ad correptionem nostrain, in quos fines saeculorum deuen
Anagogia. ad futurae beatitudinis , dccasses is gloriae sublimiora mysteria animum sustol. M a lit et
216쪽
nem mortalem sublimia , diuinaquc medi- rando in coelum subvehunt, ois inδι, cum sensus literatis, ut vocant, in spiritualem vertitur mens,sensus,intellectum
Bud. Com. hac usus est Paulus in Epist. ad Hebraeos XI. cum terram illam Palaestinorum patribus repromissam adaptat ad pollicitationem futurae gloriae , inquiens, Terram illam tantopere a Patriarchis desideratam,& tot peregrinationibus exquisitam, non esse praesentem , visibilem , terrenam illam regionem Cananaeorum , sed futuram, inuisibilem , atque coelestem Patriam meliora habentem fundameta , cuius Deus est Artifex , & ciuitatem Dei viventis, Ic-rusalem coelestem, multis Angelorum millibus frequentem : lTot igitur sunt sectarum expolitionum species. INon solum omnia, quq in sacris literis reperiuntur, vel per unam, vel per alteram harum expositionum aperte explicari pose
sunt: sed etiam quam saepissime contingere: ut idem locus, ac verba diuinae scri-
217쪽
pturae omnes istas expositiones simul recipiant , cuius rei exemplum aptissimum a fert Diuus Eucherius in libro spiritualium forinula ruin,illustrans quadruplici expositione Aquarum nomen , his verbis: Quatuor sunt diuinarum expositionum genCra. Historicum, Tropologicum, Allegoricum,& Anagogicum . Historica Expositio est , quae veritatem nombis factorum, ac fidem relationis iuculcat in Tropologica , siue Moralis Expositio est, quae ad vitὴ cmcndationem mysticos intellectus refert. Allegorica Expositio est , quae gestorum narrationem fucurorum umbram praetulisese demonstrat. Anagocica Expositio est, quae ad Sacratiora coelestium figurarum secreta producit. Haec vero ipsa planitis subiectis manifestantur eliemplis.
Aqua secundu Historiam,clementarE aquagnificat , quq terram alluit , & interluit, scut in principio Ceneseos: Congregen tur aquq in locum unum,& appareat arida, Tropologice , Aqua tribulationes signifi-M 3 coll
218쪽
eat psal LX v. Transiuimus per aquam , &ignem &c. & Isu XLIII. Cum transieris
per aquas , dcc. Prouerb.XVIII. significa tur sapientia : Aqua profunda verba ex ore viri, &c. ProuerbaX. haereses: Aquae furtiuae dulciores sunt. item . Ioan. VIII. prosperitates mundi: Omnis , qui biberit cx hac aqua , sitiet iterum. Allegorice , Aqua Baptismum significat EEech. XXXVI. Effundam super vos aqua mundam, &c. item Apoc.XVII. Populos , Aquae multae , populi multi. Et in Isa. XXXII. Beati , qui seminatis super ormnes aquas. item. gratiam Spiritus Sancti. Ioan . VIII. Si quis sitit,veniat, & bibat, &c. Anagogico , Aqua exponitur de aeterna beatitudine , sicut in Ieremia II. Me dereliquerunt fontem aquae vivae, & Apocal. VII. Deducet eos ad vitae fontes aquarum.
item de Angelis Psal CXLVIII.Aquae,quq
super coelos sunt, laudent nomen Domini. hactenus Eucherius. Sanctus Augustinus in libro de utilitatet, credendi ad Honoratum Cap. III. partiri videtur haec genera Expositionum in hunc
219쪽
modum . Quatuor modi a quibusdam scripturarum tractatoribus traduntur legis exponendae , secundum Historiam, secundum Allegoriam , secundum Analogiam, & secundum Actiologiam. Secundum Historiam,cum docetur quid scriptum,aut quid gestum sit; quid no gestum, sed tantummodo scriptu, quasi gestum sit . Secundum Aetiologiam,cum osteditur,quid, qua de causa,vel faetiim,vel dictum sit. Est
autem Aetiologia Latio causar,ut in exeploperjCnaru , cum proponitur vita alicuius . Secundum Analogiam squae dicitur proprie- . tas, similitudo, similis ratio, ratio, Compam ratio, ratio comparationis, modus & congrua partium mensura, proportio ctinxidemonstratur non sibi aduersari duo testamenta, vetus scilicet, & nouum. Secundit in Allegoriam, cum docetur non ad
literam esse accipienda quaedam, quae scripta sunt , sed figurate intelligenda . His omnibus modis Dominus noster Iesus
Christus, & Apostoli usi sunt Matth.XII. nam de historia sumptum est, cum obiectu esset: quod die Sabbati discipuli eius spi-
220쪽
182st R HETORI C A . eas euitassent. Non legistis, inquit, quod gi. --cit David, di qui cum eo erant &c. .
Adi Aecit iam pertinet illud Matth. XIX. quod cum Christus prohibuisset uxorem , Iabijci, nisi fornicationis causa, relatumque .esset ab interrogantibus,Moysem , libello utorepudij permisisse liccntiam et Hoc, inquit, Moyses secit propter duritiam cordi vestri. Hic enim causa reddita est, cur illud a Moisse pro temporc bene permulam sit, ut quod Christus praecipiebat, alia iam
tempora demonstrare videretur. Ad Analogiam pertinet, quod cum Matth. II. cap.narrasset caedem infantium ab Ero e perpetratam, protinus addidit facti huius cum,idictis vctoris testamenti congru-cutiam , inquiens et Tunc adimpletum eae,
quod dictum est per Ieremiam Proph. &c. Ad Allegoriam attinet , quod Paulus dicit ad Galatas IU. Scriptum est , quod Abraham duos filios habuit, unum de ancillari alium delibera: quae sunt per allegoriam diu a.
S. Iieronymus aliquanto diuersitis distinguere videtur haec expositionum genera sic in